Billeder på siden
PDF
ePub

8

5

intus ipsius caudæ pilos combustos insuere vulneri. Cor 2 caninum habentem fugiunt canes. Non latrant vero, lingua canina in calceamento subdita pollici aut caudam mustelæ 7, quæ abscissa dimissa sit, habentes. Est limus saliva sub lingua rabiosi canis, qui datus in potu, fieri hydrophobos non patitur. Multo" tamen utilissime jecur ejus, qui in rabie momorderit, datur, si possit fieri, crudum mandendum : si minus, quoquo modo coctum, aut jus 3 coctis carnibus. Est vermiculus in lingua canum", vocatur a Græcis" lytta ; quo exempto infantibus catulis,

5. Cor. Sext. Plat. de cane, cap. Ix, tit. 27, ne canes sint molesti :

[ocr errors]

Cor canis si quis secum habuerit, canes ei molesti non erunt. » H.

6. Non latrant vero. Hanc vim denti quoque Habdarrhamanus adscribit, cap. xxvi, p. 105 : « Dentem canis qui caninus dicitur, si quis appendet ex brachio, et inter canes transibit interdiu, vel noctu, nequaquam in eum latrabunt. » HARD.

7. Aut caudam mustela. Quæ viva dimissa sit, post abscissam caudam. Ælian. Hist. Anim. lib. IX, cap. 55. HARD.

8. Est limus saliva. Totidem verbis Plin. Val. lib. III, cap. 5o. H.

9. Hydrophobos. Spopocus, aquæ metuentes. De hac insanabili lue diximus lib. VII, cap. 63. Cæl. Aurel. lib. III, cap. 9, aquifugas dixit: glossæ lymphatos. Synonymiæ exteræ cynolysson Cæl. Aur. phobodipson id. vulg. aerophobia, panophobia, vel pantophobia, cynanthropia, brachypotia; angina spasmodica Fothergill, rabies furiosa Bosquil. toxicosis rabica BAUMES, tetanos rabicus Girard. Theod. Prisc. lib.

qui

II, part. 1, cap. 8: «. Hydrophobicorum causam aliqui ex morsu canis rabiosi, aliqui ex serpentium venire asseverant... Aerem serenum, veluti pluviosum perhorrescunt. Vitare etiam bibendi consuetudinem tentant, etc. H. et AJ.

10. Multo tamen utilissime. Diosc. lib. II, cap. 49: Κυνὸς λυσσῶντος ἧπαρ βιβρωσκόμενον ὀπτὸν ὑπὸ τῶν δηχθέντων ὑπ' αὐτοῦ, ἀπεριπτώτους ὑδροφοβίας τηρεῖν πιστεύεται. Galen. item de fac. simpl. Med. lib. IX, cap. I, pag. 299. Sic etiam totidem verbis Plin. Val. loc. cit. HARD.

11. Est vermiculus in lingua canum, qui vocatur a Græcis lytta. Olim lytra.

12. A Græcis. Sic MSS. omnes, et Parmens. editio, aliæque fere. Quum affectus canum Xúca vel úrra sit, hoc est, rabies: etiam vermiculo ei, quo rabiem hanc concitari putant, id nomen fuit. Gratius in Cyneg. « Namque subit nodis qua lingua tenacibus hæret, Vermiculum dixere, mala atque incondita pestis. » H. . Nullus h. 1. vermiculus; sed videntur ad linguæ frenum exsistere (ni fallitur

16

18

15

nec rabidi fiunt, nec fastidium sentiunt. Idem ter igni circumlatus", datur morsis a rabioso, ne rabidi fiant. Et cerebello gallinaceo occurritur. Sed id devoratum anno tantum eo prodest. Aiunt et cristam galli contritam efficaciter imponi, et anseris adipem cum melle. Saliuntur et carnes eorum, qui rabidi fuerunt, ad eadem remedia in cibo dandæ. Quin" et necantur catuli statim in aqua, ad sexum ejus qui momorderit, ut jecur crudum devoretur ex iis. Prodest" et fimum gallinaceum, dum- 4 taxat rufum, ex aceto impositum : et muris aranei caudæ cinis, ita ut ipse, cui abscissa sit, vivus dimittatur: glebula 2o ex hirundinum nido illita ex aceto: vel pulli hirundinis combusti: membrana sive senectus anguium, vernatione" exuta, cum cancro masculo ex vino trita. Nam etiam per se reposita in arcis armariisque, tineas necat. Tanta vis mali est, ut urina quoque calcata rabiosi canis 5 noceat, maxime hulcus habentibus. Remedio est fimum caballinum adspersum aceto, et calfactum in fico impositum. Minus hoc miretur, qui cogitet, lapidem a cane morsum,

20

Ant. Mar. SALVATORI, medicus Petropoli, epist. ad MORRICHINI, profess. romanum; cf. Diar. univ. sc. medic. sept. 1819) pustulæ albidæ quæ sponte post tredecim dies rumpuntur; at hi, qui hoc observavere (Inc. in Russic. prov. Poltava), nono die eas rumpunt, ejiciente ægro diligentissime humorem et to top quod solum morbi causa ibi esse fertur. AJ.

13. Idem ter igni circumlatus. Sext. Plat. de cane, cap. 1x, tit 8 ad morsus rabidi canis. HARD.

14. Anno tantum eo prodest. Annua vis medicamenti, ut et vermiculorum phalangii lanuginosi, cap. 4 hujus libri. Dalec.

15. Aiunt. Plin. Val. ad verbum

lib. III, cap. 50. HARD.

16. Saliuntur. Plin. Val. I. c. H. 17. Quin et catuli necantur. Iisdem verbis Plin. Val. loc. cit. H.

18. Ad sexum ejus. Pro ratione sexus canis illius qui momorderit: nam si femina fuerit, et feminei pariter generis catulus necandus : si masculus contra, et mas catellus. H. 19. Prodest. Plin. Val. 1. c. H. 20. Glebula. Plin. Valer. loco citato. HARD.

21. Vernatione. Membrana, quam angues verno tempore exuerunt. Vernatio non ipsum hic corium vetus, quo serpentes exuuntur, sed corii, seu membranæ, verno tem

usque in proverbium discordiæ venisse". Qui in urinam canis suam egesserit, torporem lumborum sentire dicunt. Lacerta 23 24 , quam hi sepa, alii chalcidicen vocant, in vino pota morsus suos sanat.

pore abjectio. Cap. 35, ipsum corium est. HARD.

D

22. In proverbium discordiæ venisse. Vetus proverbium est, xúwv εἰς τὸν λίθον ἀγανακτοῦσα, «canis in lapidem sæviens: in eos qui mali causam auctori non imputant, ut si quis iracundiæ vitium juventæ, non stultitiæ tribuat. Plato, 1. V de Republ. eos qui casos spoliant, facere ut canes ait, in lapidem sævientes, omisso eo qui jecit. Pacuvius in armorum judicio

[ocr errors]

Canis quum percussus est lapide, non tam illum qui se icit, quam eum ipsum lapidem quo icta est, petit. Erasmus. In opinione vulgi fuit, quibus in ædibus esset lapis a cane morsus, discordia, et intestinis dissensionibus omnia perturbari. Itaque si quando viderent una habitantes discordes, rixisque et jurgiis inter se discrepantes et tumultuantes, lapidem a cane morsum in ea domo familiaque esse dicebant. Dalec. In proverbium. Fortassis ita dictitabant in hominem conviciatorem ac rixosum : Hic lapidem calcavit a cane morsum. Vide Erasmum Chiliad. IV, cent. 5, ad. 25. HARD.

23. Lacerta. Scholiast. Nicandri in Ther. pag. 37: Ĥ dè on! Sucía ἐστὶ τῇ σαύρᾳ· καλεῖται δὲ καὶ χαλκίς. ̓́Εχει δὲ ἐπὶ τοῦ νώτου χαλκιζούσας ῥάβδους· ἔστι δὲ ὀκτὼ παλαιςῶν. Σὴψ δὲ καλεῖται, παρὰ τὸ σήπειν τοὺς πληγέντας. Γίνεται δὲ ἐν Συρίᾳ καὶ Λιβύη, καὶ Κύπρῳ, καὶ διατρίβει ἐν

épais. Genus igitur lacertæ est his regionibus incognitum. HARD. Herpeti genus de quo ambigitur, dum saurium hi asseverant, hi ophidium. Nos, cum plerisque, e sauriis esse credimus, nec dissentit Noster. Chalcidice, ut patet, propterea dictus est, quod nitore quasi metallico corporea lorica exsplendescit. Seps a græco σionña, quasi virus effunderet, quo cuncta repente putrescerent. Ælian. lib. XVI, cap. 40: Εκ τούτων οὖν πατάξαν τὸ θηρίον, εἶτα ἀφίησι τὸν ἰόν ̇ σήπει δὲ παραχρῆμα καὶ ἀναιρεῖ τάχιστα. Rem falsissimam esse commonstraverunt SAUVAGES, et Fr. SETTI, si, ut placet, cum tridactylo saurio idem censendus est. Sed in Sardinia nunc quoque creditur vulnus inferre lethificum equabus: huic ibi nomen Cicigna. Hodiernus seps (nam hoc nomine etiam præter antiquum sepa designatur) est sauriorum urobænorum. Characteres : brevissimi pedes quatuor, squammarum imbricatio, corpus prælongum, orvetino simillimum. Quatuor præcipue norunt, pentadactylum nempe, tetradactylum, tridactylum et monodactylum. AJ.

24. Chalcidicen. Sic MSS. omnes. Et Dioscorid. lib. II, cap. 70: Σήψ, ἣν ἔνιοι σαύραν ἐκάλεσαν Χαλ κιδικὴν, ἐν οἴνῳ ποθεῖσα τοὺς ὑπ ̓ αὐτ τῆς δηχθέντας ἰᾶται. Et qui Dioscoridem totidem verbis exscripsit Galenus de fac. simpl. Med. lib. XI, cap. I, pag. 314. HARD.

3

XXXIII. Veneficiis' ex mustela' silvestri factis, con- 1 trarium est jus gallinacei veteris large haustum peculiariter contra aconitum, addi parum salis oportet. Gallinarum fimum dumtaxat candidum, in hyssopo decoctum, aut mulso contra venena fungorum boletorumque: item inflationes, ac strangulationes: quod miremur, quum si aliud animal gustaverit id fimum, torminibus et inflationibus afficiatur. Sanguis anserinus contra lepores marinos valet, cum olei æqua portione. Item contra mala a medicamenta omnia asservatur cum Lemnia rubrica et spinæ albæ succo, pastillorum drachmis quinque, qui in cyathis ternis aquæ bibantur : item mustela' catulus, ut supra diximus, præparatus. Coagulum' quoque agninum adversus omnia mala medicamenta pollet : item " sanguis anatum Ponticarum". Itaque et spissatus servatur, vinoque diluitur. Quidam feminæ anatis efficaciorem putant. 3

XXXIII. 1. Veneficiis. Venenis ex illius felle paratis, ut dictum est cap. 16. HARD.

2. Ex mustela. Ex illius felle, quod efficax est contra aspides, cœtero venenum. Supra cap. 4 hujus libri. DALEC.

3. Gallinarum. Hoc bibi cum posca, oùv ožuzpáte, jubet Dioscorid. in Alex. cap. 23, adversus fungo rum venenum. Cum melle lib. IV, cap. 83. HARD.

4. Venena fungorum boletorumque astringit. In scripto codice, « contra venena fungorum boletorumque. Nam verbum astringit, superfluit. PINT.

5. Quum si aliud animal gustaverit. Colum. de R. R. lib. VI, cap. 5: ⚫ Cavendum est, ne ad præsepia boum sus aut gallina perrepat : nam hoc quod decidit, immixtum pa

10

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

I

12

Simili modo contra venena omnia, ciconiarum ventriculus valet, coagulum pecoris. Jus ex carne arietum" privatim adversus cantharidas: item lac ovium calidum, præterque iis qui buprestin aut acotinum biberint". Columbarum silvestrium fimum privatim contra argenti vivi potum. Contra " toxica, mustela vulgaris inveterata, binis drachmis pota.

15

XXXIV. Alopecias replet fimi pecudum cinis cum oleo Cyprino et melle item ungularum muli' vel mulæ ex oleo myrteo. Præterea (ut' Varro noster tradit) murinum3 fimum, quod item muscerdas appellat. Et

[blocks in formation]

"

« Adjuvat bene et jus pingue agninum, etc. » HARD.

14. Præterquam his qui buprestin aut aconitum biberint. Scrib. « Præterque his qui buprestin aut aconitum biberint, » tum ex antiquo codice, tum etiam ex Dioscoride qui lib. VI prodesse lac adversus utrumque venenum tradit. PINT.-Præterque, etc. Prætereaque iis qui buprestin hauserint. His vero eadem medicamenta scribit Dioscorid. in Alexiph. cap. III, quæ sunt iis accommodata, quibus exhibitæ cantharides fuerint. Sic porro MSS.

omnes habent: non, ut editi libri, præterquam, contra scriptoris mentem. HARD.

15. Contra toxica. Plin. Valer. ad verbum, lib. III, cap. 53. HARD.

XXXIV. 1. Item ungularum muli. Ungulas asini ad alopecias commendat Aetius, lib. VI, cap. 55, pag. 232. Muli jecur, Sext. Plat. cap. xv de mula, vel burdone, tit. 4. HARD.

2. Ut Varro noster tradit. Sic R. 1. At in R. 2 sincerius, « ut Varro narrat. » HARD.

3. Murinum. Varroni subscribunt Aetius loc. cit. Alex. Iatr. lib. I, c. 4, et Galen. de Ther. ad Pis. cap. Ix, pag. 942. Marc. Emp. cap. vi, pag. 45 Stercus murinum cum aceto tritum ad alopecias unctas, etc. >> HARD.

[ocr errors]

4. Muscerdas appellat. Suum, boum, murium stercus, sucerda, bucerda, muscerda, atque adeo hominis, homerda priscis dictum est, ἀπὸ τοῦ ἀμέρδειν, τοῦτ ̓ ἔστι Tò ¿pavíle, dicta hæc volunt, quod stercus præ fœditate amoveatur a conspectu. In veteri Glossario, ro

« ForrigeFortsæt »