Billeder på siden
PDF
ePub

9

Epidauro Romam advectus est: vulgoque pascitur et in domibus. Ac nisi incendiis semina exurerentur, non 2 esset fecunditati1o eorum resistere. In orbe terrarum pulcherrimum anguium genus est", quod et in aqua" vivit, hydri vocantur, nullis serpentium inferiores veneno. Horum jecur servatum adversus percussos ab his auxilium est. Scorpio tritus stellionum veneno adversatur. Fit enim et e stellionibus malum medicamentum. Nam quum im

pro foribus est laurus arbor. Infra AESCVLAPIVS. HARD.

[ocr errors]

9. Vulgoque. De Tiberio Sueton. cap. LXXII: . Erat ei in oblectamentis serpens draco, quem ex consuetudine manu sua cibaturus, etc. » HARD. Pascitur et in domibus. Innoxius, familiaris, domesticus quales in balneis medicatis Aquarum prope Cameriacum multi gignuntur. DAL.. Vulgoque pasci tur et in domibus. Multi colubri cicures fieri narrantur. E quibus coluber flagelliformis Daudin (Col. my cterizans Linn. natrix mycterizans Laurenti, vulg. in Amer. Coach whip snake), coluber constrictor Linn. (Black nake Catesb., Hist. nat. of Carol. tom. II, tab. 48); coluber viridiflavus Lac. (II, vi, 1; vid. exempla ap. VALMONT DE BoMARE), etc. Mart. lib. VII, epigr. LXXXVII, V. 7: « Si gelidum collo nectit Glacilla draconem. Confer Senec. de Ira; Lucianum in Alex. AJ.

D

10. Non esset fecunditati. Exstinctum demum fuisse id genus anguium Romæ suadet allatus proxime Antonini Pii nummus, qui ipsius causa veterem morem revocatum esse testatur, ex agro Epidauri anguem advehendi Romam.

14

Et senatusconsulto opus fuit, ut inferretur in Urbem et in Palatium anguis Epidauro allatus. Crebri fuere nummi percussi supremis Antonini Pii annis, cum hac epigraphe, Salvs avg. qui sæpiuscule

eum morbo tentatum fuisse testantur. HARD.

11. In orbe terrarum pulcherrimum anguium genus est. In urbe legit antiquum exemplar, non in orbe. Et puto adjungenda hæc duo verba præcedentibus duo autem quæ sequuntur, terrarum pulcherrimum, adjecta falso existimo. PINT.

12. Quod et in aqua vivit. Hæc totidem verbis Nicander in Ther. pag. 31, qui chersydrum dispari forma ab hydro descripserat antea, pag. 26. HARD.

13. Hydri vocantur. Vocantur et chersydri, quod in terra pariter degant, et in aquis: Latinis, natrices, lingua, ut putant, gemina, ac, ut Aristides tradidit, voraces et gulosi, íyvet. Rhod. lib. XXVI, cap. 5. DAL.

14. Stellion. veneno. Nullus stellio venenosus, quanquam morsu aliquantulum nocet, præsertim si iis dentibus instructus fuit, quibus impressis irritatio sub prima cute fit. AJ.

mortuus est vino, faciem eorum qui biberint lentigine obducit. Ob hoc in unguento necant eum, insidiantes pellicum formæ. Remedium est ovi luteum, et mel ac nitrum. Fel stellionum tritum in aqua mustelas congregare dicitur.

I XXIII. Inter omnia venenata salamandræ scelus maximum est'. Cætera enim singulos feriunt, nec plures pariter' interimunt: ut omittam, quod perire conscientia dicuntur homine percusso, neque amplius admitti3 ad terras. Salamandra populos pariter necare improvidos potest. Nam si arbori irrepsit, omnia poma inficit veneno, et eos qui ederint, necat frigida vi, nihil aconito distans". Quinimmo si contacto ab ea ligno vel pede crusta panis incoquatur, idem 2 veneficium est: vel si in puteum cadat. Quippe quum saliva

6

ejus quacumque parte corporis vel in pede imo respersa, omnis in toto corpore defluat pilus. Tamen talis ac tanti

XXIII. I. Salamandre scelus maximum est. Hoc etiam nostris temporibus rustici persuasum habent, qui lacertorum sævissimum varii variis nominibus proferunt, in Normann. Mouron, apud Lemov. et Pictav. Mirtil, in Delphin. Plavine, in Narbon. II blande, Lugduni Laberne, in Burgund. Suisse, apud Cænoman. vero et Armoricos sourd. De salamandris nos alias. AJ.

2. Pariter. Uno ictu. HARD. 3. Neque amplius admitti. Plin. supra II, 63, de terra : « Illa serpentein homine percusso non amplius recipit, pœnasque etiam inertium nomine exigit ». HARD.

4. Nam si arbori irrepsit. Et, Gesnero ita referente, dicere soliti Narbonenses, si blanda (hoc est, ut e not. I vides, salamandra) in acervo tritici reperiatur, totum ita

infici, ut vel gallinæ vescentes eo deinde intereant. HARD.

5. Nihil aconito distans. Interimendi celeritate, non similitudine virtutis est enim calida aconito vis, salamandræ frigida. HARD.

6. Vel pede crusta, etc. Si vel extremo pede lignum salamandra contingat, in quo panis coquitur, eodem modo totum panem veneno inficit. HARD.

7. Omnis. Q. Serenus, cap. IX, pag. 129: « Defluit expulsus morbo latitante capillus, Séu salamandra potens, nullisque obnoxia flammis, Eximium capitis tactu dejecit honorem. » Raderum vide in istud Martial. II, 66, 7: «Hoc salamandra notet, vel sæva novacula nudet.. Petron. in Satyr. pag. 344: Quid dicis tu, latro? quæ salamandra supercilia tua exussit? H.

veneni3 a quibusdam animalium, ut subus, manditur, dominante eadem illa rerum dissidentia. Venenum ejus restingui primuin omnium ab his quæ vescantur illa, ex his verisimile est quæ produntur, cantharidum" potu, est" aut lacerta in cibo sumpta : cætera adversantia diximus, dicemusque suis locis. Ex ipsa quæ Magi tradunt contra 3 incendia, quoniam ignes sola animalium exstinguat, si forent vera", jam esset experta Roma. Sextius Venerem accendi cibo earum, si detractis interaneis, et pedibus, et capite, in melle serventur, tradit: negatque restingui ignem ab iis.

[ocr errors]

8. Tamen talis, ac tanta vis vemeni. Voss. « Tamen talis, ac tanti veneni, a quibusdam animalium ut subus manditur. Pro subus quidam cibus, quemadmodum et quatuor nostri. Et non proprie suum, sed aliorum quoque non nominatorum animalium id eum fecisse alimentum suadere videntur verba mox sequentia: Venenum ejus restingui primum omnium ab his, quæ vescuntur illa, ex iis vero simile est quæ produntur, cantharidum potu, aut lacerta in cibo sumpta. Sic enim legendum. Restingui Vossiani est et Chiffletiani, ut et vero simile: ex his Vossiani: distinctionem ex sententia mutavimus. Respicit autem hunc locum, quum scribit eodem capite infra: * Salamandris cantharides diximus resistere; lib. XI tamen, capite 53. Quin et subus serpentes in pabulo sunt.. Quamvis hic quoque varient et codices nonnulli : Quin et his. Sed utrobique subus confirmat Aristoteles, Hist. Anim. lib. IX, cap. r : Όφις δὲ γαλῇ καὶ Οἱ πολέμιος· τῇ μὲν γαλῇ, κατὰ οἰκίαν,

D

[blocks in formation]

10. Ex his verisimile est. Verisimile esse intelligitur ex iis quæ produntur, cantharidum potu, aut lacerta, venenum ejus pariter restingui. H. — Cf. de script. n. 8.

11. Cantharidum. Hunc locum inferius respicit, cap. 29, quum ait : « Salamandris cantharidas diximus resistere.» HARD.

12. Si forent vera. Dioscorides scribit, frustra creditum esse salamandram ignibus non uri. DAL.

Vide quæ notata sunt de salamandra supra, lib. X, cap. 67, et Jacobi Palmerii Exerc. nuper editas, pag. 613.

I

I

XXIV. Ex volucribus in auxilio contra serpentes primi' vultures. Annotatum quoque minus virium esse nigris. Pennarum' ex his nidore, si urantur, fugari eas dicunt. Item cor ejus alitis habentes, tutos esse ab impetu non solum serpentium, sed etiam ferarum, latronumque, et regum ira.

I

3

XXV. Carnibus gallinaceorum, ita ut tepebant avulsæ, appositis, venena serpentium domantur: item cerebro in vino poto3. Parthi' gallina malunt cerebrum

XXIV. 1. Primi, etc. In quibus tot curationes esse, quot sunt membra» dixit Hieronymus adv. Jovin. II. HARD.

2. Pennarum. Elian. H. A. lib. I, cap. 45, suffitu vulturum pennæ ex cavis suis elici serpentes tradit. Γυπῶν πτερὰ εἰ θυμιάσαι τις, ὡς ἀκούω, καὶ ἐκ φωλεῶν, καὶ ἐξ ἐλεῶν τὰς ὄφεις προάξει ῥᾷςα. Fugari cum Plinio Sext. Plat. Part. II, cap. 2, de vulture. Plin. Val. III, 57; Q. Serenus, cap. XLVII, pag. 155. HARD.

3. Item cor ejus alitis. Plin. Val. III, 57. Q. Seren. 1. c. « Namque potest diros prævertere morsus Si jecur exsectum tardo de vulture portes. » Sext. Plat. loc. cit. c. II, de vulture, t. 6, adversus mala medicamenta : Cor vulturis ligatum in pelle lupina, si circa brachium habeas, nullum medicamentum tibi nocere poterit, nec serpens, nec latro, nec alia malitia, nec quidquam phantasma senties. Auctor Kiranidum, pag. 120: • Cor quoque ejus in pelle ligatum qui portaverit, fugient eum dæmonia, et maxime feræ habebit autem et gratiam ad omnes homines, et in divitiis vivet: est autem et victoriosum ad omnem

rem. » Quæ plenissima vanitatis arbitror afferenda tamen, ne ultro conficta a Plinio videantur. H.

XXV. 1. Carnibus. Diosc. in Ther. 19 et 27, et prioris operis II, 52. Celsus, V, 27, adversus omnes morsus serpentium : « Vivum gallinaceum pullum per medium dividere, et protinus calidum super vulnus imponere, sic ut pars interior corpori jungatur. » Plin. Val. III, 57: Carnibus gallinaceorum discerptorum, ita ut tepeant, extrahitur venenum. » Nigidius lib. de animal. citante Gellio, VII, 9:

Serpens si momordit, gallina diligitur et apponitur.» Est autem hic diligere, dividere, discindere, dissecare. Vide Festum et Nonium.H.

2. Domantur. Quoniam foras extrahuntur, ac velut exsuguntur. D.

3. Item cerebro in vino poto. Petrichus in Oquaxcīs, sive in lib. de serpentium venenis ac remediis, laudatus a Scholiaste Nicandri, in Ther. pag. 27, hoc ipsum statuit, ὅτι ὠφελεῖ ὁ ἐγκέφαλος τῆς ὄρνιθος εἰς Toùs oplodxrous. Est autem Petrichus in albo auctorum, quos Plinius sequitur ac laudat. Sic etiam Diosc. 1. cc. HARD.

4. Parthi. Plin. Val, III, 57. H.

6

plagis imponere. Jus quoque ex his potum præclare medetur, et in multis aliis" usibus mirabile. Pantheræ leonesque non attingunt perunctos eo, præcipue si et allium fuerit incoctum. Alvum solvit validius e vetere gallinaceo. Prodest et contra longinquas febres, et torpentibus membris, tremulisque, et articulariis morbis1o: in capitis doloribus, epiphoris, inflationibus, fastidiis, incipiente tenesmo, jocineri, renibus, vesica contra cruditates,

suspiria. Itaque etiam faciendi ejus exstant præcepta. Efficacius" enim cocti cum olere" marino, aut" cybio, aut cappari, aut apio, aut herba Mercuriali, aut polypodio, aut anetho utilissime autem in congiis tribus aquæ ad tres heminas cum supradictis herbis, et refrigeratum sub dio dari tempestivis antecedente vomitione. Non præteribo miraculum, quanquam ad medicinam non pertinens si auro liquescenti " gallinarum membra mi

5. Et in multis aliis, etc. Podagræ depellendæ jus illud adhibet Q. Serenus, cap. XLVII, pag. 155: Gallinæ jura vetustæ. » HARD.

6. Alvum. Diosc. II, 53, et Galen. de fac. simpl. m. lib. III, cap. 15, pag. 70: Kai yap To xai ó τῶν πρεσβυτέρων ἀλεκτρυόνων ζωμός ὑπάγει τὴν γαςέρα,καί τοι τῆς σαρκὸς σαλτικῆς οὔσης. Iterumque lib. de Ther. ad Pis. cap. iv, pag. 935. H.

7. Prodest. Q. Seren. cap. XLIX : « Febribus aut longis galli nova jura vetusti Subveniunt. H.

8. Et torpentibus membris. Stupori, tremori, quoniam pituitam educit. DAL.

9. Tremulisque. Q. Seren. 1. c. - Subveniunt etiam tremulis medicantia membris, » galli jura scilicet. HARD.

10. Et articulariis morbis. Diosc. ΙΙ, 53: Αρμόζει δὲ πυρετοῖς χρονίοις,

ἄσθμασιν, ἀρθριτικοῖς, ἐμπνευματου μένοις ςομάχοις. HARD.

II. Efficacius. Hæc totidem fere verbis Diosc. 1. c. HARD.

12. Olere. Brassica marina. H. 13. Aut cybio. Ita libri omnes. Pro cybio Diosc. xvízov habet, quod et hic scribi fortassis satius fuerit, ut herbarum duntaxat nomina censeantur, quibuscum gallinacei discoquantur. Sic enim et Diosc. ἔνιοι δὲ συνέψουσι κράμβην θαλασσίαν ἢ λινόζωσιν, ἢ κνίκον, ἢ πολυπόδιον. HARD. Ni, ut facile crediderim, duplex eidem sit nomen inditum. Hodie Cnicon Diosc. est crocus sativus Bau. Pin. 65, crocus sativus officinalis, s. officinarum carthamus Linn. sp. 50. Flori et semini vim purgativam tribuunt. AJ.

14. Tempestivis. Recte valentibus. HARD.

15. Si auro liquescenti, etc. Inde

« ForrigeFortsæt »