Billeder på siden
PDF
ePub

I

tanta est, ut lignum perfusum ovo non ardeat, ac ne vestis quidem contacta aduratur". De gallinarum autem ovis tantum locuti sumus, quum et reliquarum alitum restent magnæ utilitates, sicut suis locis dicemus.

in

3

XII. Præterea est ovorum genus Galliarum magna fama, omissum Græcis. Angues' innumeri æstate convoluti, salivis faucium corporumque spumis artifici complexu glomerantur, anguinum' appellatur. Druidæ sibilis id dicunt in sublime jactari, sagoque oportere intercipi, ne tellurem attingat. Profugere raptorem equo: serpentes enim insequi, donec arceantur amnis alicujus interventu. Experimentum ejus esse, si contra aquas fluitet vel auro 2 vinctum. Atque, ut est Magorum solertia occultandis fraudibus sagax, certa Luna capiendum censent, tanquam congruere operationem eam serpentium', humani sit arbitrii. Vidi equidem id ovum mali orbiculati modici magnitudine, crusta" cartilaginis, velut acetabulis brachiorum polypi crebris, insigne Druidis. Ad victorias litium,

6

47. Vis vero tanta est, ut. . . aduratur. Quadamtenus se res habet, ut Nostro placet: notabiliore tamen phænomeno, si alumen illitum vesti. AJ.

XII. 1. Angues. Scimus hodieque serpentes generis diversi ac prope innumeras, in locum unum convolare, ab idibus Julii ad idus Augustas, in Delphinatu Sabaudiæque confinio, ad montem la Rochette: spumaque locum opplere, quæ horrorem incutiat spectantibus. V. Nic. CHORIER, hist. Delph. II, 91. HARD.

2. Anguinum.Anguinum id ovum appellatur. HARD.

3. Druida. Serpentium ore ac sibilo. HARD.

5

4. Sagoque. Sagum, Nonio teste, vestimentum est militare. Plura vide apud Voss. in Etymol. HARD.

5. Contra aquas fluitet. Si non labenti amni cedat, sed adverso fluitet, etiam auro vinctum, sinceri hæc ovi probatio est. HARD.

6. Tanquam congruere operationem. Tamquam contingere hane serpentium salivationem, ovique partum, certo tempore humani sit arbitrii. HARD.

7. Operationem eam serpentium, etc. Ovi partum, anguium salivationem. DAL.

8. Crusta. Putamine cartilagineo, habens veluti cavitates crebras, quales sunt in brachiis polyporum. HARD.

:

ac regum aditus, mire laudatur tantæ vanitatis, ut habentem id in lite in sinu equitem romanum e Vocontiis, a Divo Claudio principe interemptnm non ob aliud sciam. Hic tamen complexus anguium et efferatorum concordia, causa videtur esse, quare exteræ gentes caduceum1o in pacis argumentis circumdata effigie anguium fecerint. Neque enim cristatos esse in caduceo mos est.

II

12

XIII. De anserum ovis magnæ utilitatis, ipsoque ansere dicturi hoc in volumine, debemus honorem et Commagenorum clarissimæ rei. Fit1 ex adipe anserum : alioqui celeberrimi usus est ad hoc in Commagene Syriæ parte cum cinnamo, casia, pipere albo, herba quæ Commagene vocatur', obrutis nive vasis, odore jucundo, utilissimum ad perfrictiones, convulsiones, cæcos aut subitos dolores, omniaque quæ acopis curantur: unguentumque pariter, ac medicamentum est. Fit et in Syria alio modo, adipe avium curato3, ut diximus, additis erysisceptro, xylobal

9. Equitem rom. e Vocontiis, etc. Vocontii Galliæ civitas est: et ovorum genus, de quo loquitur, Gallis peculiare. GELen.

10. Caduceum. Τὸ κηρύκειον, τὴν κηρυκίνην ῥάβδον. Multa de caduceo Rhodig. lib. XXI, cap. 16; multa Macrob. in Saturnal. Serpentes eos binos in summa caducei parte spiris circumplexos fuisse, tanquam adversa sibila efflantes, ὄφεις κατα γλωττίζοντας, καὶ ἐμπεπλεγμένους, Græci narrant, τῶν σπονδοφόρων, ἐκεχειροφόρων, εἰρηνοδόκων, fecialium insigne, ac legatorum, qui de pace facienda, contrahendo fœdere, paciscendis induciis mittebantur. Hadr. Jun. lib. V, cap. 20. DAL.

· Caduceum. Caduceus, fecialium insigne, qui ad contrahendum fœdus mittebantur. Virga fuit, cujus

in summa parte angues spiris circumplexi, tamquam adversa sibila efflantes. HARD.

11. Neque, etc. Si cristati forent, bellum indicare viderentur, non pacem. HARD.

12. Cristatos esse in caduceo. Cristati quidam angues sunt. Crista galearum et cassidum ornamentum et insigne est. Si ergo caducei angues cristati forent, magis bellum indicarent, quam pacem. DAL.

XIII. 1. Fit. Fit illud medicamentum, quod Commagenum appellatur, ex adipe anserino, etc. H. 2. Commagene vocatur. Syriacam nardum esse putant: alii Comacum Theophrasti. Dalec. Quæ Commagene. Forte, nardo Syriaca. H.

[ocr errors]

3. Curato. Modum curandi adipis edocuit lib. XXVIII, cap. 38.

2

I

samo, phoenice elate, item calamo, singulorum pondere, qui sit adipis, cum vino bis aut ter subfervefactum". Fit autem hieme, quoniam æstate non glaciat : nisi accepta cera. Multa præterea remedia sunt ex ansere (quod miror), æque quam in corvis. Namque anser' corvusque ab æstate in autumnum morbo conflictari dicuntur.

6

3

XIV. De anserum honore', quem meruere Gallorum in Capitolium ascensu deprehenso, diximus. Eadem ' de causa supplicia annua canes pendunt inter ædem Juventatis et Summani, vivi in furca sambucea arbore fixi. Sed plura de hoc animali dici cogunt priscorum mores. Catulos lactentes adeo puros existimabant ad

4

6

4. Subfervefactum. Subintellige, medicamentum. HARD.

5. Cera. Quæ odoris suavitatem minuit. DAL.

6. Eque quam in corvis. Alii in capris. Quum sequatur statim corvusque, pro indubitato habemus corvis unice veram lectionem esse. ED.—Id miratur Plinius, quod ex animalibus morbo obnoxiis tanta sit remediorum copia, ansere videli. cet et capra (leg. corvo.) GELEN.

7. Namque anser. De corvo id ante delibatum, lib. X, cap. 15. Vide quæ ibi diximus in Notis. H.

XIV. 1. De anserum honore. Lib. X, cap. 26. HARD.

2. Eadem. Ob Capitolium negligentius custoditum, ac pæne silentio proditum, nisi vociferatus anser fuisset. HARD.

3. Supplicia annua canes pendunt. Augusto mense Romæ πανήγυριν canum fieri solitam Græci scriptores memorant, urbis olim a Gallis captæ monumentum, in eaque ἀνυ λάκτους canes verberibus casos, anseribus clare vociferantibus.

5

Rhod. lib. XVII, cap. 29. DALEC.

4. Juventatis. Sic enim MSS. omnes, non Juventutis. Sic etiam Cicero locutus non semel. Nizolium vide. Et in Nummis M. Aurelii Cæsaris apud Tristanum Dea ipsius effigies cernitur, cum Epigraphe ea IVVENTAS. Hujus ædis mentio apud Livium : situs prope Capitolium ipsum. P. Victor, in descriptione urbis Romæ, Regione VIII: Edicula Juventæ. Porta Carmentalis.... Templum Carmentæ. Capitolium, ubi omnium Deorum simulacra, etc. » De Deo Summano, sive Deo summo manium, diximus II, 53. HARD.

5. Vivi in furca sambucea. Ex hoc loco Claudius Puteanus apud Ciceronem pro Roscio Amerino legendum putat, pro, crura suffringerent, cruci suffigerent. DALEC.

6. Catulos lactentes adeo puros existimabant ad cibum, ut etiam placandis numinibus hostiarum vice uterentur his. Genito mane catulo, res divina fit et in cœnis Deum etiam ponitur catulina. Pro genito mane

cibum, ut etiam placandis numinibus hostiarum vice uterentur his. Genitæ Manæ catulo res divina fit, et

9

catulo legend. Genitæ Manæ catulo res divina fit. Vide Bouchart. 692. DALEC.

[ocr errors]

Catulos. Festus : « Catulinam carnem esitavisse, hoc est, comedisse Romanos Plautus in Saturione refert. Græcos quoque id fecisse scimus ex Ananio poeta, cujus verba recitat Athenæus, lib. VII, pag. 182. Apud alias gentes et hunc morem fuisse docet Galen. de Alim. fac. lib. III, c. 2. Est sane nunc quoque apud Canadenses. Quin et in ægrotantium cibo, perinde atque aviculæ, ab Hippocrate catulina caro commendatur, de Morbis, lib. II, text. 40, pag. 66: Έπειτα σκύλακα ἢ ἐρνίθιον κάθεφθον ποιήσας τοῦ ζωμοῦ ῥοφεέτω, καὶ τῶν κρεῶν φαγέτω ὀλίγα. « Deinde catulum ant aviculam coquat, et jus sorbeat, et de carnibus paulum edat. . Et libro pariter, Tepi Tv abov, text. 41, pag. 186, ac libro denique περὶ τῶν ἐντὸς παθῶν, text. 26, pag. 229, xpía oxúλaxoç épôź. HARD.

7. Ad cibum. De esu caninæ et catulinæ carnis Hippocr. lib. II, mpi diairng. Idem lib. Tepi Tv ἐντὸς παθῶν lienosis præscribit : 6ψόνιον δ ̓ ἐχέτω κρέας κυνὸς μείζονος. DALEC. — In America septemtrionali, Canadenses canem edunt libentissime. Item teste DELISLE, Voyage en Sibérie, Czeremissarum gens tota. AJ.

8. Hostiarum vice uterentur his. Lupercalibus canes infesti lupis immolabantur. Pro pecore et frugibus per Rubigalia, ut averteretur rubigo, lactens catulus, cujus exta

thure et myrrha conspergebantur. Immolabantur et rufæ canes secundum Catulariam portam, ad placandum Canicula sidus frugibus inimicum. Qua de re vid. Festus in voce Catularia. Canarium hoc sacrificium dicebatur, quod πepɩoxuλaxıμòv Plutarchus vocat in Romulo. Fiebat et cane Gynæciæ Deæ, Bonam Deam quam etiam vocabant, quum domi puer nasceretur; referente Alex. ab Alex. lib. III, cap. 12. Legimus quoque apud Pausaniam in Laconicis, ephebos Lacedæmonios Enyalio Marti canis catulum mactasse : Colophonios vero Enodiæ Deæ sive Compitaliæ, sed eum nigrum. DAL. De his sacrificiis conf. ad Rosini Ant. Rom. lib. IV, cap. 6, pag. 254; et cap. 12 extr. pag. 286. ED. Hostiarum. Vide quæ diximus sup. ad lib. XVIII. Et Pausaniam vide in Lacon. sive lib. III, pag. 187 sq. HARD.

[ocr errors]

9. Genita. Sic Dea appellabatur, quæ menstruis feminarum præerat : huic catulus immolabatur.— Prius legebatur, Genito mane catulo, contra codicum MSS. Reg. 1, 2, cæterorumque probatissimorum fidem, in quibus totidem plane apicibus ea lectio conspicua est, quam repræsentamus. Confirmat egregie emendationem Plutarch. de Quæst. Rom. pag. 277 : Διὰ τί τῇ καλουμένῃ Γενείτη Μάνῃ κύνα θύουσι; « Cur ei quæ Genitæ Manæ vocatur, canem immolant?» Nempe ut Græci Lucinæ, sic Genita Manæ Romani canem immolabant, pro iis quæ domi

13

in cœnis1o Deum etiamnum ponitur catulina. Aditialibus quidem epulis" celebrem fuisse, Plauti " fabulæ indicio sunt. Sanguine canino contra toxica nihil præstantius putant. Vomitiones quoque hoc animal monstrasse homini videtur. Et alios usus ex eo mire laudatos referemus suis locis.

I XV. Nunc ad statutum ordinem pergemus. Adversus serpentium ictus efficacia habentur, fimum pecudis re

I

[ocr errors]

nascerentur, ὑπὲρ τῶν οἰκογενῶν, inquit Plutarch. 1. c. et pag. 280. Hanc esse arbitror Maniam Deam Matrem Larium, cui olim pro familiarum sospitate pueri mactabantur, ut refert Macrobius Saturn. lib. I, c. 7, pag. 221, eamdemque Deam Menam ab Augustino appellatam, de Civit. Dei, IV, 11. Et qui puerorum natalibus præesse Dii credebantur, Genitales Deos prisca ætas vocavit. In nummo Crispinæ Augustæ apud Tristan. t. I, pag. 780, GENITALIBVS. DIS. HARD. Det Genita ambigitur. Nam Harduinus deæ id nomen tribuit, quæ menstruis præfuit. Nos cum ipso, Elect. lib. III, de illa accipimus quæ aut generationi, aut partui. AJ. - Rosinus, Ant. Rom. lib. II, cap. 19, pag. 193, Menam ex Augustino loc. cit. vocat : « Jovis, inquit, filia hæc Luna credita, quippe græce Mývn Luna dicitur. Menam idem Augustinus privignam Junonis dixit. En.

[ocr errors]

10. Et in cœnis Deum. In cœnis quæ in Deum honorem fiunt, præcipue Larium. De his accipiendus Horatius Sat. II, 6, v. 65, etsi interpretes alio detorquent: noctes cœnæque Deum, quibus ipse, meique Ante Larem proprium

[ocr errors]
[ocr errors]

vescor, vernasque procaces. Pasco libatis dapibus. » HARD.

[ocr errors]

II.

[ocr errors]

Aditialibus quidem epulis. Quum inaugurandi alicujus gratia, aut ob publicam lætitiam convivium indicebant, epulum aut cœnam adjiciebant. Tacit. lib. II, 65: Rhescuporis sanciendo, ut dictitabat, fœderi convivium adjicit, tractaque in multam noctem lætitia per epulas ac vinolentiam, etc. Inde adjicialis cœna, ut lib. X, cap. 20. DAL. - Vellem hoc Scaligero non venisset in mentem. Satis enim multos traxit etiam doctos viros. At sciant tirones adjiciales cœnas esse nugas meras. Aditiales dicendum, ut P. Faber, Gruterus, Lipsius monuere, ab aditu sacerdotii, vel adeundo sacerdotio. Veteres etiam aditus aditi, ut senatus senati dicebant. Et interpres optimus Suetonius in Claud. cap. ix, qui aditialem interpretatur, quæ daretur pro introitu secerdotii. Gronovius in Tacit. loc. cit. DALEC. Aditialibus. De hac voce egimus lib. X, cap. 23. HARD.

de

12. Plauti. Forte in Saturione, qua Festus proxime appellatus. 13. Sanguine. Plin. Val. III, 53, ad verbum. HARD.

XV. 1. Adversus serpentium ictus.

« ForrigeFortsæt »