Billeder på siden
PDF
ePub

semine, ac polenta in mulso illita. Prodest et tussientibus per se luteum devoratum liquidum", ita ut dentibus non attingatur : thoracis" destillationibus, faucium scabritiæ. Privatim 14 contra hæmorrhoidum morsum illinitur, sorbeturque crudum. Prodest" et renibus, vesica rosionibus 4 exhulcerationibusque, et cruenta exscreantibus. Quinque ovorum lutea in vini hemina cruda sorbentur dysentericis, cum cinere putaminis sui et papaveris succo, ac vino. Dantur" cœliacis cum uvæ passæ pinguis pari pondere, et malicorii, per triduum æquis portionibus. Et alio modo lutea ovorum trium, lardi veteris et mellis quadrantibus, vini veteris cyathis tribus, trita ad crassitudinem mellis, et quum opus sit, avellanæ nucis magnitudine ex aqua pota. Item ex oleo fricta terna, totis ovis pridie maceratis in aceto. Sic "9 et lientericis. Sanguinem

18

[ocr errors]

12. Prodest... luteum devoratum liquidum. Videtur id esse quod vocatur lait de poule, nec injucundum, nec inutile, quamvis vulgatissimum remedium. Liquido tamen vitello addenda, ut emulsio animalis hinc fiat, aqua, tum saccharum. Forma quædam est istius remedii, quam loch jaune vocant, quæ oleis ditior est quam prior, AJ.

13. Thoracis. Πρὸς τραχυσμούς τραχείας ἀρτηρίας, καὶ αἵματος ἀναγωγὰς, καὶ κατάῤῥους, καὶ θώρακος ρευματισμοὺς ἁρμόζει. « Confert ad asperæ arteriæ scabritias, sanguinis rejectiones, destillationes, ac thoracis rheumatismos.» Diosc. II, 55. H, 14. Privatim. Diosc. 1. c. HARD. 15. Prodest. Diosc. loc. cit. IIpòs κύσεως δηγμούς, καὶ ἕλκωσιν νεφρῶν, etc. HARD.

16. Cum jure putaminis sui. Scribo, cum cinere putaminis sui, ex apographo nostro. PINT. Cum,

[ocr errors]

19

16

[ocr errors]

In MSS. Reg. 1, cum inira. Reg. a, et is quem Pintianus vidit, cum cinere, quod sincerum est. Nullus editis patrocinatur, qui cum jure præ se ferunt. Et quod jus, amabo, ex ovorum putamine concinnari queat? qua pinguitudine? H.

17. Dantur. Simile medicamentum habet Marc. Emp. loc. cit. cap. XXVII, pag. 193. HARD.

18. Et alio. Totidem ferme verbis Marc. Emp. 1. c. et Plin. Val. II, 26. HARD.

[blocks in formation]

20

autem rejicientibus cum tribus cyathis musti. Utuntur iisdem ad liventia, si vetustiora sint, cum bulbis ac melle. Sistunt et menses mulierum cocta, et ex vino pota: et inflationes quoque vulvæ cruda cum oleo, aut vino illita. 5 Utilia" sunt et cervicis doloribus cum anserino adipe et rosaceo. Sedis" etiam vitiis indurata igni, ut calore quoque prosint. Et condylomatis cum rosaceo. Item ambustis durata in aqua, mox in pruna putaminibus exustis : tum lutea ex rosaceo illinuntur. Fiunt et tota lutea, quæ vocant sitista 25 ,quum triduo incubita tolluntur. Stomachum

lævor, seu lævitas. Cels. IV,

16: Ex torminibus interdum intestinorum lævitas oritur, quæ continere nihil possunt, et quidquid assumptum est, imperfectum protinus reddunt, etc. » — Sic restituimus ex indubitata conjectura, non uno argumento nixa. Nam neque lienicis, quod libri hactenus editi præferunt, vox est nota Plinio, qui lienosos semper aut splenicos vocat: neque lienosis prodesse hoc medicamentum potest, quod nunc affertur: lienteriæ quod genus aliquod dysenteriæ est, mire prodest. Theod. certe Prisc. II, parte 2, cap. 18, cui titulus est, de dysentericis, vel neutericis ( ubi lientericis legi oportere perspicuum est, quum de lienterico eo capite sermo sit, ac nominatim id appelletur) ova his in aceto cocta sorbilia convenire plane asseverat. Quamobrem ob affinitatem morbi, hoc loco cœliacis dysentericisque, de quibus proxime antea sermo fuit, lienterici commode subnectuntur. Denique in Reg. cod. 1, Sic et in lienterici. In Reg. 2, et Colb. 3, Sic et lieniericis, diserte scribitur, ex quo lientericis fingi oportere, facilis conjectura

23

est. Nec minus felix in emendandis Notis, quæ falso Tironi ac Senecæ adscribuntur apud Gruter. pag. 180: Sinteria. Sinteriacus. Dissenteria. Dissenteriacus. » Lege: «Lienteria.Lienteriacus. Dysenteria. Dysenteriacus.» HARD.

20. Sistunt. Sext. Plat. parte II, cap. 9 de gallina, tit. ad profluvium mulieris : . Gallinæ ovum totum comburas et conteras, et in vino mixtum illiņies : restringit. HARD.

21. Utilia. Plin. Val. I, 54. H. 22. Sedis. Sic etiam Diosc. II, 54. HARD.

[blocks in formation]

26

28

dissolutum confirmant pulli ovorum cum gallæ dimidio, ita ne ante duas horas alius cibus sumatur. Dant et dysentericis pullos in ipso ovo decoctos, admixta vini austeri hemina, et pari modo olei polentæque. Membrana putaminis detracta sive crudo, sive cocto, labiorum fissuris medetur. Putaminis" cinis in vino potus, sanguinis eru- 6 ptionibus. Comburi sine membrana oportet: sic fit et dentifricium. Idem 29 cinis et mulierum menses cum myrrha illitus sistit. Firmitas putaminum tanta est, ut recta, nec vi, nec pondere ullo frangantur, nec nisi paululum inflexa rotunditate. Tota30 ova adjuvant partum, cum ruta, et anetho, et cumino pota e vino. Scabiem corporum ac pruritum oleo et cedria mixtis tollunt. Hulcera quoque humida in capite, cyclamino admixta. Ad puris3 et sanguinis exscreationes ovum crudum cum porri sectivi succo, parique mensura mellis Græci calefactum

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

31

[merged small][ocr errors][merged small]

33

et

hauritur. Dantur et tussientibus cocta et trita cum melle, 7 et cruda cum passo oleique pari modo. Infunduntur virilitatis 35 vitiis singula, cum ternis passi cyathis, amylique semuncia a balineis. Adversus ictus serpentium cocta tritaque adjecto nasturtio illinuntur. Cibo quot modis juvent notum est, quum transmeent faucium tumorem, calfactuque obiter foveant. Nullus est alius cibus, qui in ægritudine alat, neque oneret, simulque vim potus ac cibi habeat. Maceratorum 37 in aceto molliri diximus putamen. Talibus cum farina in panem subactis cœliaci recreantur. Quidam 39 ita resoluta in patinis torreri utilius putant. Quo genere non alvos tantum, sed et menses feminarum sistunt: aut si major sit impetus, cruda cum farina ex aqua hau8 riuntur. Et 40 per se lutea ex iis decocta in aceto", donec

38

33. Dantur. Ad verbum Plin. Val. I, 58. Q. Serenus, cap. xvIII de tussi medenda : « Ovum molle teres domitum ferventibus undis, etc. Cels. IV, 4, dat tussientibus

ovum sorbile sulphure adjecto potui primum aquam calidam, deinde invicem aliis diebus hanc, aliis vinum. » HARD.

34. Infunduntur. Et imponi in ani vitiis Galenus jubet Europ. I, 14, t. X. HARD.

35. Virilitatis. Pudendorum. H. 36. Adversus. ictus serpentium..... illinuntur. Si morsus innoxius, hoc est, qui læsa cute carnes tantum lacinaverit, non ridiculum illini ; sed ridiculum in primis, si venenato dente anguis polleat. Neoterici medelam invenerunt in volatili alcali, hodie ammoniac. Vid. Comm. Acad. Reg. Scient. 1717. Quam tamen minus approbat FONTANA, Ricerche fisiche sul veleno della vipera, Lucc. 1769, in-8, et localia commendat. Ovorum aliqua est utilitas

in venenorum curatione, quæ adstringentia nuncupant. AJ.

37, Maceratorum. Lib. X, cap. 80. HARD.

38. Talibus. Q. Serenus, cap. XXVII: « Cœliacos autem recreabis pane salubri, Quem madido farre efficies, ac mollibus ovis : Quorum testa fero prius emollescat aceto. » Sic et Marc. Emp. cap. xxvII, pag. 195; et Plin. Val. II, 33: Ova pridie, inquit, in aceto macerantur ex his et farina et aqua, panis cœliacis fit. » HARD.

[ocr errors]

39. Quidam. Q. Serenus, cap. xxx, de solutione ventris compescenda, pag. 145 : « Sin autem longo decurrent intima fluxu, Torridus ex vino cortex potabitur ovi.. Marc. Emp. similiter ad verbum, cap. xxvII, pag. 193, et Plin. Val. II, 33. HARD.

40. Et per se lutea. Totidem verbis Marc. Emp. 1. c. HARDd.

41. Lutea ex iis decocta in aceto. Res vera: nam aceto solvitur carbo

42

indurescant iterumque cum trito pipere torrentur ad cohibendas alvos. Fit3 et dysentericis remedium singulare, ovo effuso in fictili novo, ejusdemque ovi mensura, ut paria sint omnia, melle, mox aceto, item oleo, confusis crebroque permixtis. Quo fuerint ea excellentiora, hoc præsentius remedium erit. Alii eadem mensura pro oleo et aceto resinam adjiciunt rubentem, vinumque : et alio modo temperant, olei tantum mensura pari, pineique corticis duabus sexagesimis denariorum, una ejus quod 44 rhum diximus, mellis obolis quinque simul decoctis, ita ut cibus alius post quatuor horas sumatur. Torminibus quo- 9 que multi medentur, ova bina cum allii spicis quatuor una terendo, vinique hemina calefaciendo, atque ita potui dando. Et ne quid desit ovorum gratiæ, candidum ex his admixtum calci vivæ glutinat vitri fragmenta 46. Vis vero

nas e calce; unde flexilem pelliculam manere jam patet. As.

42. Iterumque. Marc. Emp. 1. c. 43. Fit. Plin. Val. ad verbum, II, 22, et Marc. Emp. XXVII, 191. HARD.

44. Quod rhum diximus. Lib. XXIV, cap. 54. HARD.

45. Cum allii spicis quatuor una terendo. In libris hactenus editis, cum aliis piscis, perinde quasi cum piscium ovis gallina ova permiscenda censuerit. Sincera lectio quibusdam ante nos ex conjectura suboluit: quibus tamen conjecturam stabilirent, argumenta deerant. Suppeditat ea nobis auctor haud pœnitendus, qui e Plinianis floribus maximam vim in suos hortos transtulit, Marc. Emp. cap. xxvII, pag. 192: Cauliculos ex aceto coctos, inquit, allii spicas quatuor purgatas, ova incocta duo simul

45

contere, adjice vini veteris heminam, et fervefactum medicamen dysenterico da bibendum. » Et pag. 195: Dysenterico et torminoso, et qui jam corruptum sanguinem egerit, saluberrimum medicamentum est tale. Allii spicæ quatuor, et ova duo incocta in unum teruntur hisque additur vini veteris sextarius, et coquitur ad tertias, etc.» HARD.

46. Candidum ex his admixtum calci vivæ glutinat vitri fragmenta. Vere; item murrhinorum nostrorum, modo hoc placeat signari nomine vasa vulgo dicta porcelaines. Quotidie glutinum venale fertur ad hæc resarcienda, quod e calce et albumine constat. Videtur quoque ex eodem albumine præcipue constitisse cæmentum, quo Veterum monumenta non pauca tamdiu

mansere. AJ.

« ForrigeFortsæt »