Billeder på siden
PDF
ePub

37

38

ceu vero non millia" gentium sine medicis degant, nec tamen sine medicina: sicut populus romanust ultra sexcentesimum annum, nec ipse in accipiendis artibus lentus, medicinæ vero etiam avidus, donec expertam damnavit.

VI. Etenim percensere insignia priscorum in his mo- 1 ribus convenit. Cassius Hemina, ex antiquissimis auctor est, primum e Medicis venisse Romam Peloponneso Archagatum Lysaniæ filium, L. Æmilio, L. Julio' coss. anno Urbis DXXXV, eique jus Quiritium' datum, et tabernam

[merged small][ocr errors]

37. Ceu vero non millia, etc. De Babyloniis illud ipsum prodidere Herod. I, et Strabo, XVI; de Basti tanis, Hispaniæ populis, idem Strabo; de Hispanis antiquioribus, Eu seb. Hex. lib. III, cap. 11. HARD,

38. Sicut populus romanus. Vide quæ diximus lib. XX, cap. 33. H.

VI. 1. L. Julio. Veterem scripturam regii codicis 8686 et Chiffletiani, quæ est optima, quamvis abbreviata, fide integra repræsentamus. Libri editi habent, L. Æmilio, M. Livio coss. Atque ita etiam Cassiodorus et Zonaras. Prave: nam plebeia fuit gens Livia, nec consulatui gerendo habilis. Apud Livium historicum, XXII,cum L. Emilio Paulo, M. Lælius consul legitur pari errore. Nos veteris scripturæ optimæ secuti vestigia, ita legendum esse conjicimus:

L. Æmilio, L. Julio coss. quoniam
Juliæ gentis prænomina nummi
veteres tantum tria exhibent: Caii,
Lucii, et Sexti. HARD.

2. Quiritium. Vide quæ de Quiritibus diximus ad librum XVI, pag. 57. Et adde, pro Quirite, Quirinum dixisse Plutarchum in vita Numæ, pag. 61, ubi centum quinquaginta Patres ait, intra se ita partitos esse reipublicæ administrationem, ut singuli senis per noctem, totidemque per diem horis, jus dicerent Quirino. Kai χρηματίζειν ἓξ μὲν ὥρας τῆς νυκτὸς,

[ocr errors]

Sè ñs nμipas Kupivo. Loco Quirini vertit prave AMYOT, gallicus interpres, comme souverain : ratus, opinor, legendum esse xvpíos. Salmasius in Nott. ad Vopiscum, in vita Taciti imp. vocem hanc expungit, quæ sententiam turbat inquit, et prorsus alieno loco insidet. Mutare alius dicitur Kupivo in xúptov övta. Nihil mutandum, quum sit plana sententia : jus reddidisse quemque senatorem per vices cuilibet in urbe Roma genito: cujus esset peculiare, jus Quiritium appellatum, et quem Quirinum pro Quirite Plutarchus vocat. HARD.

[ocr errors]

5

in compito Acilio emptam ob id publice3: vulnerarium eum fuisse e re dictum; mireque gratum adventum ejus initio: mox a sævitia secandi urendique, transisse nomen in carnificem, et in tædium artem omnesque medicos: quod clarissime intelligi potest ex M. Catone, cujus auctoritati triumphus atque censura minimum conferunt : tanto plus in ipso est. Quamobrem verba ejus ipsa ponemus. VII. «< Dicam de istis Græcis suo loco, Marce fili: quid Athenis exquisitum habeam, et quod bonum sit illorum litteras inspicere, non perdiscere, vincam'. Nequissimum et indocile genus illorum; et hoc puta vatem dixisse: Quandocumque ista gens suas litteras dabit, omnia corrumpet: tum etiam magis, si medicos suos huc mittet. Jurarunt inter se barbaros necare omnes medicina. Et hoc ipsum mercede faciunt, ut fides iis sit, et facile disperdant. Nos quoque dictitant barbaros, et spurcius nos, quam alios opicos', appellatione fœdant. Interdixi tibi de medicis3. >>

3. Publice, i. e. publico sumptu. 4. Vulnerarium eum tradunt fuisse vocatum mireque. Chiffl. Vossiani tres, Acad. Gud. quum fuisse credunt mireque, sine to vocatum. Sed neque credunt, neque tradunt, hic locum habet : pendet enim oratio ix To Cassius Hemina auctor est. Lege : « Vulnerarium eum fuisse e re dictum, mireque gratum adventum ejus. » GRON. Vulnerarium. Qui vulneribus præsertim curandis operam suam addicit; ut ocularium dicimus, qui sanandis oculis. Cels. VI, 6; Scrib. Larg. comp. 37. Ed.

-

5. Tanto plus in ipso est. Adeo sunt plures aliæ in eo dotes ac virtutes. HARD.

6. Verba ejus ipsa ponemus. Hæc ex epistolis, quarum mentio apud Sextum Pompeium. DALEC.

VII. 1. Vincam. Evincam, arguam, demonstrabo. HARD.

2. Opicos. Opicus åpnτomoòc, cui os spurcum. Opici populi Italiæ fuerunt inhonesti, et obscœni, ut in vitium nomen abierit. Ausonius Eunum liguritorem magistrum, opicum vocat. Turn. Advers. lib. X, cap. 12. DALEC. — Opicos. Rudes, impolitos, simplices, more antiquo. Sic quosdam compellat Gellius, lib. II, cap. 11: Hic ego ad nostros juvenes convertor : et, Quid, inquam, vos Opici, dicitis mihi? Et Tullius Tiro apud eumdem Gellium, lib. XIII, 9: Non ut nostri opici putaverunt : » qua scilicet sententia Plinius, lib. XVIII, cap. 66, quod nostri... imperitia appellavere, » dixit. H.

[ocr errors]

3. Interdixi tibi de medicis : atque

I

VIII. Atque hic Cato DCV anno urbis nostræ obiit, LXXXV suo, ne quis illi defuisse publice tempora, aut privatim vitæ spatia ad experiendum arbitretur. Quid ergo? damnatam ab eo rem utilissimam credimus? Minime hercules subjicit enim qua medicina, et se, et conjugem usque ad longam senectam perduxerit, iis ipsis scilicet, quæ nunc nos tractamus; profiteturque esse commentarium sibi, quo medeatur filio, servis, familiaribus, quem nos per genera usus sui digerimus. Non rem antiqui damnabant, sed artem. Maxime' vero quæstum esse im- 2 mani pretio vitæ, recusabant. Ideo templum Esculapii, etiam quum reciperetur is Deus, extra urbem fecisse, iterumque in insula traduntur. Et quum Græcos Italia pellerent, diu etiam post Catonem, excepisse medicos.

3

hic Cato. Desiderantur hæc omnia in antiquo codice, præter duo ultima verba. PINT.

VIII. 1. Ne quis. Ne quis aut publice temporum ante actorum usum Romanis, aut privatim vitæ longioris experientiam Catoni defuisse arbitretur. HARD.

2. Quæ. In Reg. I, quam nunc nostredamus. In Reg. 2 et Ch. quæ nunc nostra scitamus. HARD.

3. Per genera. Per genera nempe morborum, in quibus plurimus usus illius est. HARD.

4. Non rem. Non medicamenta per se damnabant. HARD.

5. Maxime vero quæstum esse immani pretio vitæ recusabant. Scribo,

Maxime vero quæstum esse in manupretio vitæ recusabant. Quid sit manupretium Varro te docebit.DAL.-Vulgatæ sensus: Immani pretio licere hominum vitam nolebant. In Reg. 2 cod. Maxime vero quæstum esse manupretio vitæ

5

8

6

4

recusabant: hoc est, æstimata pretio vita, vel accepto pro vita pretio. Credo sincerius id elegantiusque. HARD.

6. Extra urbem fecisse. Vide causas apud Plutarchum in Quæst. Roman. quæst. 94. DAL. -Extra. Hujus consilii causas investigat Plutarch. in Qu. Rom. pag. 286. H.

7. Iterumque. P. Victor in descript. urbis Romæ, regione xiv, quæ trans Tiberim: In insula, ædes Jovis et Æsculapii, et ædes Fauni. Festus : « In insula Esculapio facta ædes fuit, quod ægroti a medicis aqua maxime sustententur.» HARD.

[ocr errors]

8. Excepisse. Nominatim appellasse medicos cum cæteris Græcis Urhe pellendos. Excipere hoc loco non est demere, secernere, vel eximere numero: sed nominatim cavere. Cujus significationis exempla plurima in jureconsultis occurrunt : atque in ipso Cicerone ad

[ocr errors]

Augebo9 providentiam illorum. Solam hanc artium græcarum nondum exercet romana gravitas in tanto fructu: paucissimi Quiritium attigere, et ipsi statim ad 1° Græcos transfugæ immo vero auctoritas aliter quam græce eam tractantibus, etiam apud imperitos expertesque linguæ, non est. Ac minus credunt, quæ ad salutem suam per3 tinent, si intelligunt. Itaque hercule in hac artium sola evenit, ut cuicumque medicum se professo statim credatur, quum sit periculum in nullo mendacio majus. Non tamen illud intuemur, adeo blanda est sperandi pro se cuique dulcedo! Nulla præterea lex, quæ puniat inscitiam": capitale nullum exemplum vindictæ. Discunt periculis nostris, et experimenta per mortes agunt : medicoque tantum hominem occidisse impunitas summa est. Quinimmo13 transit convitium, et intemperantia culpatur :

13

Q. Frat. I, ep. 1 : « Nominatimque lex exciperet, ut ad templum monumentumque nostrum capere liceret. HARD.

9. Augebo. Mandabo, inquit, litteris latinis, quæ medici ad hunc diem græcis. Ita fiet, ut illis facile careamus; provideantque Romani magis, ne sese in Urbem peregrinitas illa infundat. HARD.

ro. Ad. Quoniam spreto latino sermone græce etiam homines Romani scripserunt, ut Sextius Niger, aliique. HARD.

11. Cuicumque medicum se professo statim credatur. Apud Veteres forte sic fuit. Sed temporibus nostris ille in jus rapitur, nec carcerem declinat quisquis illicito, nec probatus Medicæ facultati aliquem morbo liberavit. Hoc necessarium est, ut impune artem exerceant diplomate donati artifices. Conf.

nostri MOLIÈRE ἐπεισόδιον macaro nicum in optimo dramate, cui titulus le Malade imaginaire. As.

12. Nulla præterea lex, quæ puniat inscitiam. Nec dolendum. Si quis enim ignarus artifex, ille non huc vocandus, ubi difficillima omnium res in medio est. Stultus ille qui accersit, non scelestus qui accersenti paret. Barbaræ et feræ gentis id legum genus foret : qualia olim Carthagine in imperatores edicta sanciebantur qui rem minus prospere gesserant, nec emendatura fortunam, et militarium virorum robur in dies elevatura. Taceo de Anglia: quanquam quis ignorat non ea tempestate Indiam ab iis subjectam,et in mare imperium prolatum, qua dira lex vigeret? AJ.

13. Quinimmo.Quin etiam transit a medicis convitium in ægrotos ipsos: horum intemperantia culpatur. H.

14

ultroque qui periere arguuntur. Sed decuriæ pro more 4 censuris principum examinantur: inquisitio" per parietes

14. Sed decuriæ. Erant Romæ decuriæ quinque, in singulis 100 cives, qui judices, non equites dicti. Constitutum erat, ne cui jus id esset, nisi cui ingenuo ipsi, patri avoque paterno sestertia CCCC census esset. Ejus principum censura fiebat examen, et inquisitio per parentes ( sic enim legendum, non parietes) agebatur. Vide infra lib. XXXIII, cap. 1. DALEC. Sed. Sed judices qui sunt in decurias allegendi, mos est a principibus examinari, qui censuram exerceant. De judicum decuriis lib. XXXIII, cap. 7. HARD.

15. Inquisitio per parietes agitur. Vel, per parentes, ut diximus: vel, per partes. Quintil. lib. V, centumviralium partes in hastas duas divisas memorat. Cognoscebant autem centumviri de hæreditatibus, quacumque de causa peterentur, sive ab intestato, inofficioso, injusto, falso testamento. Hæreditatis petitionem centumvirale judicium vocat Justinianus, l. ult. Cod. de hæred. pet. Dividebatur in partes, sive hastas, sive consilia, sive tribunalia (tot enim nominibus uteban tur) duas, vel quatuor, pari numero judicum constantes. Plin. lib. I, epist. 6, Quadruplici judicio bona paterna repetebat. Sedebant judices centum et octoginta : tot enim quatuor consiliis conscribuntur. » Et paulo post : :. Duobus consiliis vicimus, totidem victi sumus. Marcellus l. si pars de inoff. testam. Papinianus l. qnum filius de legat. 2. Quum filius divisis tri

[blocks in formation]

excipiant, subauscultentque. Hic est sensus: Formulam h. 1. aliquam juris latere jureconsulti alias eruditi, virique critici, falso arbitrati sunt. Quare librorum omnium, etiam conditivorum, ut Reg. 1, 2, Colb. Ch. etc. constantissima lectione neglecta, alii per parentes, ut Dalecampius; alii per partes, ut Pithoeus, Advv. lib. II, cap. 19, pag. 444 et sq. Gronovius, per patrias: alii aliter censuerunt : nemo ex iis probabili sententia, quam nos omnino perspicue, ut quidem remur, ex simplici, nec petita longius Plinianæ orationis interpretatione eruimus : inquisitores ejuscemodi, qui per parietes captabant candidatorum sermones, ¿ταzouças Græci vocabant, quibus Cyrus primum usus dicitur a Xeno. phonte, Iad. VIII. De his etiam Plut. Tepi moλump. Iidem Græcis deinde πευθῆνες. Curiosi a Latinis sequiore ævo nuncupati : de quibus multa Gothofr. in Cod. Theod. VI, 29, de curiosis, pag. 193, sqq. Item auriculares, in Chronico Novalicensi, V, 3: Hic denique mittens auriculares et præcones, qui lustrarent civitates et castella, ne homi

"

« ForrigeFortsæt »