Billeder på siden
PDF
ePub

29

nostri perpetuo talia prodidere, difficillimumque ex his etiam fulmina elici, ut 30 suo loco decuimus.

IV. L. Piso primo Annalium auctor est, Tullum Hosti- 1 lium regem ex Numæ libris eodem, quo illum, sacrificio Jovem cælo devocare conatum, quoniam parum rite quædam fecisset, fulmine ictum multi' vero magnarum rerum fata et ostenta verbis permutari. Quum in Tarpeio fodientes delubro fundamenta, caput humanum invenissent, missis ob id a se legatis, Etruriæ celeberrimus vates Olenus Calenus præclarum id fortunatumque cernens interrogatione in suam gentem transferre tentavit, scipione prius determinata templi imagine in solo ante

29. Difficillimumque. Et quod est ex omnibus his difficillimum, posse etiam fulmina elici prodidere. HARD.

30. Ut. Lib. II, 54. HARD. IV. 1. L. Piso. Refert hoc etiam Livius, lib. XII : Ipsum (Tullum) tradunt volventem commentarios Numæ, quum ibi quædam occulta solemnia sacrificia Jovi Elicio facta invenisset, operatum his sacris se abdidisse: sed non rite initum, aut curatum id sacrum esse... et fulmine ipsum cum domo conflagrasse. Val. item Max. IX, 12, pag. 452. Perstrinxit eam historiam jam supra Plinius, II, 54. HARD.

D

2. Multi. Subintellige, auctores sunt, ex antecedentibus. HARD.

3. Quum. Rem narrat festive Dion. Halic. A. R. IV, pag. 258, tacito modo vatis Oleni nomine proprio. Camillus apud Livium, V, sub finem: « hic Capitolium est, ubi quondam capite humano invento, responsum est, eo loco

caput rerum, summamque imperii fore. » Varro de L. L. IV, 3:

«

Capitolium dictum, quod hic quum fundamenta foderentur ædis Jovis, caput humanuin inventum dicitur. Hic mons ante Tarpeius dictus, a Virgine Vestali Tarpeia, quæ ibi a Sabinis necata armis, et sepulta, etc. » HARD.

4. Missis ob id a senatu legatis. Hermolai est, quum Jo. Andreas edidisset: «missis ob id a se legatis. Certe a rege potius quam a senatu missi sunt, teste Dionysio, lib. IV. Voss. « missis ob id a delegatis »; Men. « ob id a se elegatis.» Forte: missis ob id ad se legatis Sequitur enim statim, « Hetruriæ celeberrimus vates. » Eum respicit pronomen. GRON. Missis. Ab iis qui fodientes caput humanum invenissent: vel ad se fortassis, hoc est, ad vatem Etruriæ Olenum. In libris post Hermolaum editis, ipso auctore a senatu legitur. In Parm. et Reg. Colb. aliisque, a se. HARD.

6

a se hoc ergo dicitis, Romani? hic templum Jovis optimi maximi futurum est hic caput invenimus : constantissima Annalium affirmatione, transiturum fuisse fatum in Etruriam, ni præmoniti a filio vatis legati romani respondissent non plane hic, sed Romæ inventum caput dicimus. Iterum' id accidisse tradunt, quum in fastigium ejusdem delubri præparatæ quadriga fictiles in fornace crevissent et iterum simili modo retentum augurium. Hæc satis sint, exemplis ut appareat, ostentorum vires et in nostra potestate esse: ac prout quæque accepta sint, ita valere. In augurum certe disciplina constat, neque diras, neque ulla auspicia pertinere ad eos, qui quamque rem ingredientes, observare' se ea negave

5. Iterum. Currum figlinum Tuscis opificibus Jovis Capitolini fastigio imponendum Tarquinius locarat, qui in fornace in tantam molem excrevit, öçe μódıç é§aιpeñκαι τὴν ὀροφὴν ἀποσκευασαμένην τοῦ καμίνου, καὶ τῶν τοίχων περιαιρεθένTov, ita ut fornacis ablato culmine, parietibusque dejectis, ægre educeretur. Id quia visum est vatibus cæleste felicitatis prodigium iis, penes quos ea quadriga foret, sta tuere Veientes repetentibus Romanis non tradere, inquit Plutarch. in Poplic. pag. 103; mox tamen alio augurio territi, quod retulimus VIII, 65, dedidere. Sic panis, quem Macedonum regina Perdiccæ famulo coquebat, quum in furno cresceret, duplo major quam erat, regnum ei portendit, ut est auctor Herodot. Urania, VIII, n. 137, pag. 508, Διπλήσιος ἐγένετο αὐτὸς ἑωυτοῦ. HARD.

6. Præparatæ quadrigæ, etc. Hanc historiam vide fuse narratam a

Plutarcho in Poplicola. Victor. lib. XVII, c. 18. Festus in voce Ratumena. DALeg.

7. Observare. Vel, ut in aliis codicibus legitur, observasse se. Vidit hunc Veterum morem Servius, ad hos Maronis versus, statim initio Æneidos XI: Æneas (quanquam et sociis dare tempus humandis Præcipitant curæ, turbataque funere mens est :) Vota Deum primo victor solvebat Eoo.» «Consuetudo, inquit, Romana fuit, ut polluti funere minime sacrificarent. Si tamen contingeret, ut uno eodemque tempore funestaretur quis, et cogeretur operam dare sacrificiis, elaborabat ut ante sacra compleret, quam funus agnosceret. Unde etiam Horatius Pulvillus, in Capitolii dedicatione, quum ab inimicis ei filius nunciaretur exstinctus, ut quidam putant, falso, ut alii, pro vero, ait, Cadaver sit: nec voluit funus agnoscere, donec templa dedicaret. Secundum quem

8

rint: quo munere divinæ indulgentiæ majus nullum est.
Quid? non et legum ipsarum in duodecim tabulis verba

sunt"? qui fruges excantassit. Et alibi, qui malum car-

men incantassit. Verrius Flaccus auctores ponit, quibus 4

credat, in oppugnationibus" ante omnia solitum a Ro-

[blocks in formation]
[ocr errors]
[ocr errors]

manis sacerdotibus evocari Deum, cujus in tutela id oppidum esset promittique illi eumdem, aut " ampliorem apud Romanos cultum. Et durat in Pontificum disciplina id sacrum; constatque" ideo occultatum, in cujus Dei tutela 5 Roma esset, ne qui hostium simili modo agerent. Defigi quidem diris deprecationibus nemo non metuit.

Macrob. Saturn. III, 9: « constat omnes urbes in alicujus Dei esse tutela, moremque romanum arcanum, et multis ignotum fuisse, ut quum obsiderent urbem hostium, eamque jam capi posse confiderent,

CERTO CARMINE evocarent Deos tutelares: quod haud aliter urbem capi posse non crederent : aut etiam si posset, nefas existimarent Deos habere captivos. Nam propterea ipsi Romani, et Deum in cujus tutela urbs Roma est, et ipsius urbis latinum nomen ignotum esse voluerunt.» HARD.

12. Aut ampliorem ap. Romanos cultum. Olim, ampl. locum ap. R. cultumve. Sed nec rò locum, nec το ve exhibentur in Vossiano, sed tantum : « promittique illi eundem aut ampliorem, etc. »> ut exhibemus. GRON.

[ocr errors]

13. Constatque. Sic Macrobius loco allato. Sed et ignotos aliarum similiter urbium Deos, ex carmine in obsidionibus præcini solito a pontifice, intelligi sane potest: cujus hæc formula est, ex Sammonico, et Furio, quos Macrobius appellat auctores, Sat. III, 9, p. 405: si Deus, si Dea est, cui populus civitasque Carthaginiensis est in tutela, teque maxime ille qui urbis hujus populique tutelam recepisti, precor, venerorque, ve. niamque a vobis precor, ut vos

populum, civitatemque Carthaginiensium deseratis : loca, templa, sacra, urbemque eorum relinquatis, absque his habeatis eique populo, civitatique metum, formidinem, oblivionemque injiciatis, proditique Romam ad meosque veniatis nostraque vobis loca, templa, sacra, urbs acceptior probatiorque sit mihi quoque populoque rom. militibusque meis præpositi sitis, ut sciamus intelligamusque. Si ita feceritis, voveo vobis templa ludosque facturum. » Plutarch. in Qu. R. pag. 278: « cur tutelarem Romæ Deum, masne sit an femina, dicere nefas est: quum Valerium Soranum male periisse narrent, qui illud edidisset. Huc spectat vetus apud Gruterum inscriptio, pag. 7, si tamen

vetus SIVE. DEO. SIVE. DEAE. C.

TER. DEXTER. Ignoto Deo, quo sensu sacrificasse Athenienses dicti sint ab Apostolo Paulo, exposuimus in Commentariis, quos in Acta adjuvante Deo conscripsimus. H.

[ocr errors]

14. Defigi. Simili, si memini, forma loquendi usus Seneca, in libris de Beneficiis : « exsecraris enim illum, et caput sanctum dira imprecatione defigis. Sane defigendi verbum sortilegorum est. Paulus, Sentent. 5, tit. 23, ex MSS. « qui sacra impia, nocturut quem obcantarent, defi

nave,

15

Huc pertinet ovorum, ut exsorbuerit quisque, calyces, cochlearumque, protinus frangi, aut eosdem 16 cochlearibus perforari. Hinc" Theocriti apud Græcos, Catulli apud nos, proximeque Virgilii incantamentorum amatoria imitatio. Figlinarum opera multi rumpi credunt tali modo: non

gerent, obligarent, fecerint, etc.> Apuleius, lib. de Virt. Herb. c. de Leontopodio: si quis devotus defixusque fuerit in suis nuptiis, sic eum resolves. Vetus interpres Horatii: «ita te defigam novis et insolitis maleficiis, ut mentem nunquam recipias. » Gloss Philoxeni: Defiriones, νεκυομαντίαι· καταδεσμός. Has porro exsecrationes vim eam habere Romani arbitrabantur, nemo ut sic devotus posset evadere. Seneca idem ep. 94, p. 418: Nocent qui exsecrantur: nam et horum imprecatio falsos nobis metus inserit, etc. Horat. Epod. 5, v. 89: Diris agam vos: dira detestatio Nulla expiatur victima.» Exsecrationum formulas vide apud Brissonium, lib. I, cap. I, pag. 110. HARD.

15. Huc pertinet ovorum. Veteres quum nomina, simulacra, testæ ovorum acu perforarentur, hoc veneficio et maleficio aliquos lædi putabant. Ovidius: « Sagaque Phenicea defixit nomina cera, Et medium tenues in jecur urget acus. » Itaque ne hoc eveniret, ovorum, cochlearumque putamina frangebant et pertundebant, ut maleficium occuparent et averterent. TURNEB. Huc. Quum nomina, vel simulacra, vel ovorum testæ acu pungebantur, hoc veneficio lædi homines existimabant. Id maleficium ut occuparent, averterent.

que, ipsi ovorum, cochlearumque putamina frangebant: qui mos hodieque alicubi durat, ut ipsi vidimus. HARD.

16. Aut eosdem cochlearibus perforari. Duo illa verba, eosdem cochlearibus, falso inserta mihi viden

tur. PINT. Cochlearibus. Horum jam olim usus in sorbendis ovis et cochleis. Martialis, in Xeniis, XIV, ep. 121, cujus lemma, Cochlearia, subintellige, ligula: Sum cochleis habilis: sed non minus utilis ovis, etc. » HARD.

17. Hinc. Ex uno Virgilio disce reliquos cujus Ecloga octava, a v. 64, est incantamentorum amatoria cantilena: « Effer aquam,'et molli cinge hæc altaria vitta, Verbenasque adole pingues, et mascula thura Conjugis ut magicis sanos avertere sacris Experiar sensus : nihil hic nisi carmina desunt. Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim. Carmina vel cælo possunt deducere lunam: Carminibus Circe socios mutavit Ulyssei: Frigidus in pratis cantando rumpitur anguis, etc. » Præclarior tamen Theocritus, non styli modo et poetici œstri impetu, quem nostras RACINE quam maxime demirabatur et antiquitatis fervidissimum monumentum dictitabat, sed et incantamentorum habita ratione. Illa in Theocriti operibus ordine est secunda. AJ.

« ForrigeFortsæt »