Billeder på siden
PDF
ePub

I

LXVIII. Hydropicis' auxiliatur urina vesicæ apri pau- 1 latim data in potus: efficacius quæ inaruerit cum vesica sua. Fimi2 taurini maxime, sed et bubuli, de3 armentivis loquor (quod bolbiton vocant), cinis cochlearium trium in mulsi hemina, bovis feminæ in mulieribus, et ex altero sexu in viris, quod veluti mysterium occultarunt Magi. Fimum vituli masculi illitum: fimi vitulini cinis cum semine staphylini, æqua portione ex vino : sanguis caprinus cum medulla. Efficaciorem putant hircorum, utique si lentisco pascantur.

2

6

LXIX. Igni sacro' ursinus adeps illinitur: maxime 1 qui est ad renes: vitulinum fimum recens, vel bubulum: caseus caprinus siccus cum porro : ramenta pellis cervinæ

medicantibus fuit ut pulmo pulmo nis, jecur jecinoris remedium haberetur: quam absurde, patet. A3.

LXVIII. 1. Hydropicis. Sic libri omnes. Caprinam tamen urinam ad cumdem usum laudat Dion. II, 99: αἰγὸς δὲ οὗρον) ὕδρωπα τὸν ὑπὸ σάρκα. HARD.

1. Fimi cervini, maxime subulonis, sed et bubuli, de armentinis loquor. In archetypo nostro « fimi taurini maxime, sed et bubuli, de armentinis loquor; et paulo post, fimi vitulini non fimi vituli. PINT.—Fimi taurini maxime, sed et bubuli, armentivis loquor. Sic Vossianus, perinde ut Pintiani codex : nam armentivis tres quoque alii. Men, armentis. GRON.

de

[blocks in formation]

3

4. Bolbiton. Bóbitov, fimus bubulus. Festus bulbitare Latinis hinc inflexum putat, quod significat puerili stercore inquinare. HARD.

5. Fimum. Plin. Val. III, 12 Theod. Prisc. IV, ad hydropem : «Vituli masculi stercore cum aceto acri permixto, spisse venter liniendus est: tamen ut ante ipse hydropicus toto corpore dropacetur: hoc est, dropace, quod est unguenti genus, liniatur. HARD,

6. Sanguis caprinus. In cibo sumptus. DALEC.

7. Efficaciorem. Sext. Plat. c. 5, de capro et capra, tit. 17, ad hydropicos, non hircinum sanguised lotium commendat. H. LXIX. 1. Igni sacro. Erysipelas quo cutis exterior renum occupatur. AJ.

nem,

2. Vitulinum. Plin. Val. III, 34. HARD.

3. Ramenta pellis cervinæ. Plane totidem verbis Plin. Valerian. loc. cit. HARD.

3

I

6

5

dejecta pumice, ex aceto trita. Rubori cum prurigine, equi spuma, aut ungulæ cinis. Eruptionibus pituitæ, asinini fimi cinis cum butyro. Papulis nigris, caseus caprinus siccus ex melle et aceto in balineis, oleo' remoto. Pusulis suilli fimi cinis aqua illitus, vel cornus cervini cinis. LXX. Luxatis' recens fimum aprinum vel suillum item vitulinumn: verris spuma recens cum aceto : fimum caprinum cum melle: bubula' caro imposita. Ad tumores fimum suillum in testa calefactum tritumque cum oleo. Duritias corporum omnes mollit optime adeps e lupis illitus. In his quæ rumpere opus est3 plurimum proficit fimum

4. Papulis. Papula, pusula est, sive tuberculum, quod jejunæ salivæ defricatione curatur. Papulis cutis exasperatur, rubet, leniterque roditur. Ardentes papulæ », Virg. G. III, 564. H. Papulas censet GUETTARD (in POINSINEt, t. IX, p. 750) illas esse cutis nigricantis maculas quas vulgus appellat signes. Utilitas e Pliniano præcepto nulla. His enim maculis organisatio, ut vocant, defuit; quod vitium deleri non potest, ni et pars vitiosa deleatur. AJ.

5. Oleo remoto. Quo lavantium et balneum adeuntium corpus ungebatur. DALEC.

6. Pusulis. Papulis habet Plin. Val. qui hunc locum exscribit III, 39; sed nihil interest. HARD.

LXX. 1. Luxatis. Plin. Val. III, 47. HARD. Ridicule. Nil in luxato membro exterior medicina prodest, nisi irritatio atque inflammatio fiat: quod quanquam vitatur, non ideo reducitur luxatio. AJ.

2. Bubula caro imposita tumorem sanat. In vetere exemplari: « Bu

[ocr errors]

bula caro imposita ad tumores» : verbum autem sanat non legitur in eodem. PINT. Bubula. Perturbata prius omnia ex interpunctionis vitio et interpolatorum audacia, sic legebantur: Bubula caro imposita tumorem sanat. Fimum suillum... cum oleo duritias... tollit optime. Adeps... illitus in his quæ... plurimum proficit. Fimum bubulum, etc. » Medicinam ei loco fecimus ope Reg. præsertim cod. 2, qui singulas, uti nos fecimus, sententias majusculis litteris auspicatur. Adde Plin. Valer. III, 47, qui quum hunc locum transcriberet ad rupta et convulsa medicinam e bubula carne retulit: ad tumores deinde fimum suillum, etc. Sic enim ille Luxatis vero recens fimus, vel aprinus, vel suillus, vel vitulinus imponitur : verris spuma recens cum aceto illinitur; fimusque caprinus cum melle. Caro bubula ruptis convulsis illinitur. Fimus quoque suillus sub testa calefactus, et tritus cum oleo, mire adversus tumores facit.. HARD.

3. In his qua rumpere opus est. In

6

bubulum in cinere calfactum, aut caprinum3 in vino vel aceto decoctum. In furunculis sevum bubulum cum sale: aut si dolor est, intinctum oleo, liquefactum sine sale: similique modo caprinum.

LXXI. In ambustis ursinus adeps cum lilii radicibus: 1 aprinum aut suillum fimum inveteratum: setarum ex his e penicillis' tectoriis cinis cum adipe tritus: tali bubuli cinis cum cera et medulla cervina, vel tauri: fimum' leporis. Et caprarum firmus sine cicatrice sanare dicitur. Glutinum præstantissimum fit ex auribus taurorum, et genitalibus. Nec quidquam efficacius prodest ambustis. Sed adulteratur nihil æque, quibusvis pellibus inveteratis, calceamentisque etiam decoctis. Rhodiacum fidelissimum eoque pictores et medici utuntur. Id quoque

3

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

6

3. Glutinum præstantissimum, etc. Glutinum id ξυλοκολλα ab effectu dicitur, taupoxoλα a materia, quoniam fit e tauri corio. DALEC.

4. Nec. Plin. Valer. c. c. ambustis sanandis : Gluten taurinum remissum, sicut solet a fabris remitti, sine cicatrice sanat.» HARD.

5. Prodest ambustis. Aqua calida dilutum et illitum. Dioscor. Nam lentore suo inhærescens mediocri colore coquit et sedat inflammationem. Aristotel. Problem. quæst. I, cap. 9. DALEC.

6. Rhodiacum. Nempe ad ambusta sananda glutinum Rhodiacum inprimis valet. Diosc.III, 101:Kółka, ἣν ἔνιοι ξυλοκόλλαν καλοῦσιν, ἢ ταυροκόλλαν, καλλίςη ἐςὶ ἡ Ροδιακή, ἐκ τῶν βοείων βυρσῶν σκευαζομένη· Ετι δὲ λευκὴ καὶ διαυγής ἡ τοιαύτη· ἡ δὲ μέλαινα ἥττων.... Πυρίκαυσά τε οὐκ ja pλuxtavoũcba. «Non patitur ambusta attolli in pusulas, etc. H.

I

quo candidius, eo probatius. Nigrum et lignosum' da

minatur.

5

LXXII. Nervorum' doloribus', fimum caprinum decoctum in aceto cum melle, utilissimum putant, vel putrescente nervo. Spasmata3, et percussu vitiata, fimo aprugno curant, vere collecto et arefacto. Sic et quadrigis agendis tractos, rotave vulneratos: et quoquo modo sanguine contuso, vel si recens illinatur. Sunt qui incoxisse aceto utilius putent. Quin et in potu farinam eam ruptis, convulneratisque, et eversis, ex aceto salutarem promittunt. Reverentiores' cinerem ejus ex aqua bibunt. Feruntque et Neronem principem hac potione recreari solitum, quum sic quoque se trigario approbare vellet. Proximam suillo fimo vim putant.

9

8

7. Lignosum damnatur. Ligni modo durum et fragile. Apud Diosc. hoc non legitur. DALEC.

capro

LXXII. 1. Nervorum. Sext. Plat. cap. v, de tit. 25, et capra, Ad nervorum contractionem. Marc. Emp. cap. xxxix, p. 240, sq. H.

2. Nervorum doloribus. Memento et ligamina, et tendines apud Plinium nervos audisse. Atqui si his vulnus illatum, ita ut jam non lateant teganturque, mel periculosum; item, acetum. Si spasmate vero laboraverunt, nil auxilii, at nil periculi e remedio. As.

3. Spasmata. Vulsas musculorum et vasorum nervorumque fibras. 4. Fimo aprugno. Quod cynegeticorum periti vocant fumées du sanglier. As.

5. Sanguine contuso. Factis contusionibus. Non quidem sanguis contunditur, sed in contusionibus sub cutem effunditur; ¿xupoλoyía. DALEG.

6

6. Quin. Plin. Val. III, 47, plane ad verbum. HARD.

7. Reverentiores. Plinii Val. loc. cit. HARD.

8. Quum sic quoque, etc. Manuscriptum exemplar habet, strigaria. Quod quidam exponunt circa partem, in qua ordo et series equorum ad cursum expeditorum collocatur et disponitur, et procurrendi tempus, et signum exspectans. Significatum vocis striga explicat Scaliger Append. Virg. DAL. Quum sic quoque, etc. In fine leg. Quum sic quoque strigario approbari vellet ubi strigarium est τὸ γυμνάσιον equorum currilium. SALMAS. p. 56. Quum. Quum sic quoque sanata facie equorum agitatori probari se vellet. Sic libri omnes editi cum Reg. 2, aliisque MSS. Est autem ille trigarius, qui circensibus trigas equarum agitaret. A trigis nomen habet : nam ut bigæ, quadrigæque, sic et trigæ appellatæ

[ocr errors]

LXXIII (XVIII.) Sanguinem' sistit coagulum cervinum 1 ex aceto: item' leporis. Hujus quidem et pilorum cinis: item ex fimo asini cinis illitus. Efficacior vis e maribus aceto admixto, et in lana ad omne profluvium imposito: similiter ex equino capite et femine. Aut fimi vitulorum cinis illitus ex aceto. Item caprini cornus vel fimi ex aceto. Hircini vero jocineris dissecti sanies efficacior: et cinis utriusque ex vino potus, vel naribus ex aceto illitus. Hircini quoque utris vinarii dumtaxat cinis, cum pari pondere resinæ quo genere sistitur sanguis, et vulnus glutinatur. Hodinum quoque coagulum ex aceto, et feminum ejus combustorum cinis, similiter pollere traduntur.

olim. In glossis Philoxeni Trigarium locus est, in quo exercentur equi, Italis Maneggio, unde et Gallis le manège: Tóna öпου inяа yνμváTevrat. P. Victor in descriptione urbis Romæ, regione nona, Trigaria septa collocat, ubi et alter incertus auctor Trigarium habet. Tamen Reg. cod. hoc loco strigario præfert, quod quidam magis probant. Favere certe Papias videtur in Vocabulario : Striga, inquit, castrense vocabulum, vel intervallum turmarum, in quo equi stringuntur: unde et strigosi dicuntur corpore macilento. » HARD. Auriga famam Neroni placuisse nullus nescit, et hanc illi palmam delatam ut mimicæ, ut euphoniæ, ut poeseos : nam imperabat: atque utinam in his vanum animum et industriæ rudem inertiam continuisset! Cf. nostras RACINE (Britann. act. IV, sc. 11.) AJ.

9. Proximam. Plin. Val. ad verbum, III, 47. HARD.

LXXIII. 1. Sanguinem. Marc. Emp. ad verbum, xxx1, p. 222. H.

2. Item. Idem Marc. Emp. loc. cit. et Plin. Val. I, 64. HARD.

3. Hujus. Plin. Valer. III, 21, sanguini ex vulneribus sistendo : «Leporis pili de subtus mento mollissimi imponuntur. » HARD.

4. Item. Theod. Prisc. de fluxu sanguinis narium, I, 12: « Fimi asini combusti pulvere, cum oleo roseo mixto, collyria facta supponimus. Auctor Kiranidum, pag. 89: Fimus asini omnem fluxum sanguinis sistit.» Habdarrhamanus Ægyptius, interprete Ecchellensi, cap. v, pag. 25: «Olfactus recentis asini stercoris, sanguinis e naribus sistit fluxum. » HARD.

5. Aut. Vaccæ similiter, si Habdarrhamano fides, vi, p. 47 : «Stercus vacca combustum, contusum, et subactum melle apum, si oblinies naribus, sistet fluxum sanguinis illarum. » HARD.

6. Hircini. Sext. Plat. IV, ad capream id retulit, cujus est, ut silvestrium cæterarum, vis in medendo potentior, quemadmodum alibi monuimus. Sic enim ille, tit. III,

« ForrigeFortsæt »