Billeder på siden
PDF
ePub

gallam adjiciunt, alii per se leporis sanguine contenti sunt lacte cocto. Equinio fimi cinis in aqua potus. Taurini cornus veteris ex parte ima cinis, inspersus potioni aquæ. Sanguis" hircinus in carbone decoctus : corium caprinum cum suo pilo decoctum, succo epoto. Coagulum equi, et sanguis caprinus, vel medulla, vel jecur, alvum solvit. Fel" lupi cum elaterio umbilico illigatum. Vel's lactis equini potus : item" caprini cum sale et melle. Capra fel cum cyclamini" succo et aluminis momento. Aliqui et nitrum et aquam adjecisse malunt. Fel tauri

15

16

9. Aliqui et gallam adjiciunt. Adstrictivam nempe et alvo sistendæ, ut hinc patet, sat idoneam; sed aleam periculosam eo ludente qui hanc haurit: nam irritatio non raro medicaminis haustum secuta est, atque ipsa mors non semel. AJ.

10. Equini. Marc. Emp. xxvII, pag. 191, sq. HARD.

11. Sanguis. Marc. Emp. XXVII, pag. 194. HARD.

12. Fel. Annon illitum potius? Nam Plin. Val. II, 23, ventri molliendo: Fel lupi, inquit, elaterio ventriculo illinuntur. H.

[ocr errors]
[ocr errors]

13. Vel. Q. Serenus, cap. xxix, de ventre molliendo, pag. 104 : Crede tamen potum meliorem lactis equini, Dicitur hic validos asini pervincere succos. » Marc. Emp. xxx, pag. 218 : « Serum de lacte equino, ventrem molliter purgat. HARD.

D

[merged small][ocr errors][merged small]

18

[merged small][ocr errors][merged small][ocr errors]
[merged small][ocr errors]

2

22

20

cum absinthio tritum ac subditum pastillo ". Butyrum 3 largius sumptum. Coeliacis" et dysentericis medetur jecur vaccinum. Cornus " cervini cinis tribus digitis captus in potione aquæ. Coagulum" leporis subactum in pane: si vero sanguinem detrahunt, in polenta. Aprini vel suilli vel leporini fimi cinis, inspersus potioni tepidi vini. Vituli quoque jus vulgariter datum, inter auxilia coeliacorum et dysentericorum tradunt. Lactis asinini potus utilior, addito melle 4. Nec minus efficax fimi cinis ex vino utrique vitio. Item" polea supra dicta. Equi" coagulum, quod aliqui hippacen" appellant, etiam si sanguinem detra

19. Pastillo. Glandis loco quidam pastillum globulumve formant, et involutum linteolo ano indunt quod auctor hic indicat. DALEC.

20. Butyrum. Locus hic præpostera ad hunc diem interpunctione, et criticorum interpolatione laboravit, in hunc modum : « Butyrum largius sumptum cœliacis... medetur, et jecur vaccinum. » Verum interpunctionis vitiosæ non modo Reg. 2 cod. sed et res ipsa admonuit: ad superiora videlicet, hoc est, ad ea remedia quæ alvo solvendæ traduntur, quæ de butyro nunc prodit auctor, referri oportere ut intellectus sit butyrum quoque largius sumptum alvum solvere, nedum cœliacis aut dysentericis eo pacto prodesse. Sic et Diosc. II, 81, de butyro, ev xaking te ἐκλύει πλέον ποθέν. Itaque frustra illi Plinii editores, ut fucum facerent, voculam et adjecerunt : quam MSS. codicum nullus repræsentat, non Reg. 1, 2, Colb. aliive: quum etsi adesset illa, nihil tamen orationis perspicuitati obesset, aut veritati. H.

26

21. Cœliacis. Ob flavæ bilis acrimoniam eo, malo vexatis. DAL.

22. Cornus. Binum cochlearium mensura potus, inquit Dioscor. II, 63. Marc. Emp. xxvII, pag. 194: Cervini cornus, inquit, de ipsis radicibus, quæ capiti hærent, scobes lima tenuissima factus, et ad drachmæ mensuram cum vini austeri cyatho datus, sistet nimios ventris fluores, si vel triduo jugiter bibatur.» HARD.

23. Coagulum. Marc. Emp. xxvII, pag. 194. HARD.

24. Addito melle. Persuasum hoc Antiquis hulceris genus duGEVTEpíav esse. Unde, quum jam in finem ægritudo vergeret, mel ad hulcus detergendum sumi jussere, quod detersivum sane est. At erratum in enarrando morbo vehementer. AJ. 25. Item. Sup. cap. HARD.

26. Equi. Totidem fere verbis Diosc. II, 85 : Ἡ δὲ τοῦ ἵππου, ἱπε πάκη καλουμένη, etc. HARD.

27. Hippacen vocant. Auctori hippace nunc herba, nunc coagulum, nunc caseus, magna levitate, et inconstantia. DAL.

30

31

33

hant, vel fimi cinis, dentiumque ejusdem tusorum farina, salutaris dicitur: et bubuli lactis decocti potus. Dysente- 4 ricis addi mellis exiguum præcipiunt : et si tormina sint, cornus cervini cinerem; aut fel taurinum cumino 28 mixtum, et cucurbitæ carnes 29 umbilico imponere. Caseus recens vaccinus immittitur ad utrumque vitium. Item butyrum3 heminis quatuor, cum33 resina terebinthinæ sextante, aut cum malva decocta, aut rosaceo. Datur 34 et sevum vitulinum, aut bubulum. Item medullæ excoquuntur cum farina ceræque exiguo, et oleo, ut sorberi possint. Medulla et in pane subigitur. Lac caprinum ad dimidias partes decoctum. Si sint et tormina, additur protropum n37. Torminibus 38 satis esse remedii in leporis coa- 5 gulo poto e vino tepido, vel semel, arbitrantur aliqui. Cautiores 39 et sanguine caprino cum farina hordeacea et

28. Cumino. Absurde: nam ex irritativis cuminus est. Quamquam forte,si quando ea dysenteria labores quam fæculentorum ciborum usus, ultra quam par est productus, genuerit in frigidis paludosisque regionibus, non inutiliter cuminum sumpturus es. AJ.

29. Cucurbitæ carnes. Si exurens et mordax bilis descendit. DAL.

30. Caseus recens. Iisdem verbis Plin. Val. II, 33. Sed, plane ab utroque abhorrens, mandi jubet Marcellus Empiricus, cap. xxvII, pag. 195. HARD.

31. Immittitur. Immitti hoc loco infundi clystere est, ut quidem videtur.

32. Item butyrum, etc. Alvum eo sisti ex Dioscor. diximus superius, cap. 35. HARD.

33. Cum resina terebinthinæ sextante. Si hulcus tergendum est. H.

35

36

34. Datur. Marc. Emp. xxvII, pag. 193. HARD.

35. Item medulla, etc. Marc. Emp. xxvII, pag. 195: «Medulla vaccina cum farina tenui subacta, et velut excoctus panis cibatui data, mire dysentericos sanat. » H. 36. Lac. Marc. Emp. xxvII, p. 192: Lac caprinum fervens, adjecto polenta quantum satis sit, quum fuerit quasi tenuis pulticula, dabis dysenterico bibendum. At Plin. Val. II, 33, vel sic infundi clystere jubet. HARD.

37. Protropum. Vinum quod ex uvis sponte fluit, et antequam has aliquis prælo subjecerit. As.

38. Torminibus. Ad verbum Plin. Val. II, 22. HARD.

39. Cautiores. Hæc totidem verbis Marc. Emp. XXVII, pag. 194. Item Sext. Platon. cap. v, de capro et capra, tit. 15, ad torminosos. H.

43

resina, ventrem illinunt. Ad omnes epiphoras 40 ventris illini caseum mollemn suadent: veterem autem in 4 farina tritum cœliacis et dysentericis dari, cyatho casei in 6 cyathis" vini tribus. Sanguis caprinus decoctus cum medulla dysentericis. Jecur assum capræ cœliacis subvenit, magisque etiam hirci, in vino austero decoctum potumque, vel ex oleo myrteo umbilico impositum. Quidam decoquunt a tribus sextariis aquæ ad heminam, addita ruta. Utuntur 44 et liene asso capra hircive, et45 sevo hirci in pane qui cinere coctus sit: capræ a renibus maxime, ut per se hauriatur protinus "7; inque modice frigida sorberi jubent. Aliqui et in aqua decoctum sevum admixta polenta, et cumino, anetho, acetoque. Illinùnt et ventrem cœliacis, fimo cum melle decocto. Utun

40. Ad omnes epiphoras. Plin. Val. II, 23. Marc. Empir. xxvII, pag. 194: Ad omnes epiphoras ventris caseum vaccinum mollem calidum imponi oportet: quo tempore dysentericis potiones ferro candenti calefactas dari convenit.» HARD.

41. In farina. Sic libri omnes. Plin. Val. 1. c. in modum farinæ, ut plane in farinam legisse videatur. H.

42. In cyathis vini tribus. Nostrum apographum, « in vini ciharii cyathis tribus. » PINT.

43. Jecur. Marcell, Emp. xxvII, pag. 192. HARD.

44. Utuntur. Sext. Plat. cap. IV, de caprea, tit. 17, ad torminosos:

[ocr errors]

splen capræ potatum mire sanat. »> Eadem et in capræ liene vis, ut alibi diximus, quamquam imbecillior. HARD.

45. Et sevo hirci in pane qui cinere coctus sit. Dictio hirci non est in cod. Pint,

48

47

46

46. Capræ. Capræ sevo, inquit, quod maxime a renibus prodest. Marc, Emp. cap. XXVII, pag. 195:

Adipem caprinum de renibus sublatum, misce cum polentæ furfuribus, atque adjice illic cuminum, et anethum, et acetum, æquis portionibus: atque ex aqua decoque, et colatum, sorbitionis more, dysenterico dato sumendum, etc. » HARD.

47. Protinusque modice frigidam sorberi jubent. Acad. protinusque hujusmodi frigidum. Tres alii, protinusque modi frigidum. Antiquissimus et Chiffl. protinus lique. Unde conjiciunt, protinus aliqui. Sed Vossianus etiam frigida. Scribe igitur: « ut per se hauriatur protinus, inque modice frigida sorberi jubent. » Sic mox, uti protinus hauriatur frigida aqua. » GRON.

[ocr errors]

D

48. Et. Sic Reg. 1 et Marcell. Empir. In Reg. 2 et Chiffl. aneso, hoc est, aniso. HARD.

53

50

[ocr errors]

tur ad utrumque vitium et coagulo hodi in vino myrtite, magnitudine fabæ poto et sanguine ejusdem in cibum formato, quem" sanguiculum vocant. Infundunt dysentericis et glutinum taurinum aqua calida resolutum. Inflationes" discutit vitulinum fimum in vino decoctum. Intestinorum 4 vitiis magnopere prodest coagulum cer- 7 vorum, decoctum cum lente betaque, atque in cibo sumptum. Leporis" pilorum cinis cum melle decoctus. Lactis caprini potus, decocti cum malva, exiguo sale addito. Si et coagulum addatur, majoribus emolumentis fiat. Eadem vis est et in sevo caprino in sorbitione aliqua, uti protinus hauriatur frigida aqua. Item feminum hædi cinis rupta intestina sarcire mire traditur. Fimum leporis cum melle decoctum, et quotidie fabæ magnitudine sumptum, ita' ut deploratos sanaverint.

58

59

[blocks in formation]

60

56

[merged small][ocr errors][merged small]
[ocr errors]

57. Si. Q. Serenus, cap. XXXII, pag. 146: Quum colus invisum morbi genus intima carpit, Mande galeritam volucrem quam nomine dicunt, Aut pavidi leporis madefacta coagula pota. » HARD.

58. Eadem. Hoc medicamentum refert ad hydropicos Sext. Platon. cap. v, de capro et capra, tit. 17. HARD.

59. Fimum leporis, etc. Plin. Val. II, 32. HARD.

60. Ita. Quamvis perniciose ruptis intestinis, inquit Marc. Emp, cap. xxvIII, p. 202. HARD.

ΙΟ

« ForrigeFortsæt »