Billeder på siden
PDF
ePub

I

I

LIV. (XII.) Stomachum exhulceratum lactis asinini potus reficit item' bubuli. Rosiones' ejus caro bubula admixto aceto et vino cocta. Rheumatismos3 cornus cervini cinis. Sanguinis exscreationes hodinus sanguis read cyathos ternos cum aceto acri pari modo fervens potus, coagulum' tertia parte ex aceto potum.

cens,

3

LV. Jocineris dolores', lupi jecur aridum ex mulso: asini jecur aridum cum petroselini partibus duabus, ac nucibus tribus, ex melle tritum et in cibo sumptum : sanguis hircinus cibo aptatus. Suspiriosis ante omnia efficax est potus equiferorum sanguinis". Proxime lactis asinini tepidi cum bulbis decocti, ita ut serum ex eo bibatur : addito in tres heminas cyatho nasturtii perfusi aqua, deinde melle diluti. Jecur quoque vulpinum, aut pulmo,

[ocr errors]

LIV. 1. Item. Marc. Emp. xx, pag. 148: Lac bubulum tepidum incoctum, subinde sumptum, exhulceratum quoque stomachum sanabit. De lacte autem asinino refert scriptor libri gallici, Mélanges d'Histoire et de Littérature, tom. II, pag. 130, audivisse se a Patino medico, quum diceret, plurimos se novisse, qui quum constanter annis singulis per hebdomadas sex septemve asinino lacte usi fuissent, ad annum octogesimum vitam produxissent. HARD.

2. Rosiones, Marcell. Empir. xx, pag. 143 : « Rancorem stomachi, inquit, temperat caro vaccina, ex vini et aceti æqua portione discocta, et cibo sumpta. » HARD.

3. Rheumatismos. Fluxiones. H. 4. Sanguinis. Marc. Emp. XVI, pag. 120. HARD.

5. Coagulum. Marcell. Empir. loc. cit. HARD.

LV. 1. Jocineris dolores. Ex ob

5

[ocr errors]
[ocr errors]

structione natos. DAL. Jocineris. Q. Serenus, cap. xx111, de jecoris vitiis, pag. 139: Nec non et jecoris quæretur fibra lupini, Jungenturque simul costum, foliumque, piperque : Quæ diluta mero dantur potanda Lyao. > Scrib. Larg. comp. med. xxx, n. 123: Ad tumorem et dolorem jocineris, item ad duritiem facit bene lupi jecur primum in aqua ferventi dimissum, atque ita arefactum. » H.

2. Asini. Totidem syllabis Marc. Emp. XXII, pag. 160. HARD.

3. Sanguis. Marcell. Emp. xxII, pag. 156: «Hircinus sanguis adhuc calens supra prunas excoctus, et cibatui datus jejuno, jocineroso mederi traditur.» HARD.

4. Equiferorum sanguinis. Equorum silvestrium. Horum mentio fit lib. VIII, cap. 15. DAL.

5. Nasturtii albi. Hortensis. Silvestre nigricat. DAL.

6. Jecur. Ita Celsus, IV, 4, de

in vino nigro, aut' fel ursinum in aqua, laxat meatus spirandi.

LVI. Lumborum' dolores, et quæcumque alia molliri opus sit, ursino adipe fricari convenit: cinerem' aprini aut suilli fimi inveterati adspergi potioni vini. Afferunt et Magi sua commenta. Primum omnium, rabiem hircorum, si mulceatur barba3, mitigari : eadem præcisa, non abire eos in alienum gregem. Huic admiscent fimum caprinum,

[ocr errors]

5

difficultate spirandi: «Est etiam non vana opinio, vulpinum jecur, ubi siccum et aridum factum est, contundi oportere, polentamque ex eo potioni adspergi: vel ejusdem pulmonem quam recentissimum assum, sed sine ferro coctum, edendum esse. Marc. Emp. xvII, pag. 122: Profuit multis, inquit, ad suspirium, vel dyspnoeam depellendam pulmo vulpis, vel jecur in olla fictili exustum, atque ad cinerem redactum, et datum ad diem jejuno, mensura cochleariorum trium, cum aquæ calidæ cyathis tribus, si febricitabit: si sanus erit, ex vino vetere. Pulmone vulpino asthmaticos juvari scribit etiam Diosc. II, 41, et Sext. Plat. 111, de vulpe, tit. 5. HARD.

7. Aut. Sext. Platon. cap. XIII, de urso, tit. 3. Marcell. Empir. cap. XVII, pag. 124: Ad suspiriosos sanandos bibendum optime datur, etc.. HARD.

[ocr errors]

8. Lazat meatus spirandi. Impeditos et infartos pituita crassa, facilemque anhelitum præbet. DAL.

LVI. 1. Lumborum. Sext. Plat. VII, de apro, tit. 13, ad coxendices. Marc. Emp. xxv, pag. 172: «Adipe ursina dolentes coxas perfrica, continuo sanabis.. HARD.

6

2. Cinerem. Marc. Emp. xxv, pag. 174. HARD.

3. Afferunt et Magi sua commenta. Hæ duæ clausulæ reponendæ et legendæ sunt ante initium illius,

suspiriosis ante omnia, etc. » Nam eo loco proxime fecit hircini sanguinis mentionem. DAL.

4. Si. Si infricetur barba tali medicamento, hoc est, cinere aprini vel suilli fimi cum vino. HARD.

5. Rabiem hircorum, si mulceatur barbu, mitigari. Hircinam, ursinam, equinam rabiem eo pepulit ratio et rerum naturalium observatio, quo tot delirantium hominum mera somnia: de canina sola et humana sub judice lis est. AJ.

6. Huic admiscent fimum caprinum. Aut ursino adipi, aut vino, aut cineri fimi aprini suillive. Ego potius adipem intelligo, quo perunctum fimum quum igni admovetur, facilius ardet: aut cum Dioscoride lego, oleo admiscent. Is lib. II, cap. 98, id remedium paulo aliter explicat, de ischiade, his verbis: « Utilem ischiadici ustionem hunc in modum accipiunt. Eo interstitio ubi brachiali pollex committitur, cava veluti lacuna subsidet, in qua lana oleo imbuta substernitur : deinde sigillatim ferventes çaprini

10

9

8

et subdito linteolo uncto, cava manu, quantum pati possit, fervens sustinere jubent: ita ut si læva pars doleat, hæc medicina in dextra manu fiat, aut e contrario. Fimum quoque ad eum usum acus æreæ punctis tolli jubent. 2 Modus curationis est, donec vapor ad lumbos pervenisse sentiatur. Postea vero manum porro tuso illinunt, item lumbos ipso fimo cum melle, suadentque" in eodem dolore et testes leporis devorare. Ischiadicis " fimum bubulum imponunt, calfactum in foliis cinere ferventi. In re numque dolore leporis renes crudos devorari jubent, aut certe coctos, ita ne dente contingantur. Ventris quidem dolore 14 tentari negant talum leporis habentes.

13

1

LVII. Lienem sedat fel apri vel suis potum, vel' cer

stercoris pilulæ imponuntur, dum vapor per brachium ad coxam sentiatur pervenire, et coxendicis dolorem mitigare. Adustio id genus Arabica vocatur, » DAL. Nempe fime aprino suillove. HARD.

7. Lava. Lumbus sinister. H.
8. Punctis. Extremo acumine. H.
9. Vapor. Calor. HARD.

10. Manum porro tuso illinunt. Idem præcipit Antylus apud Aetium, quum pollicem pedis stercore capræ sic accenso in ischiade ussit. DALEC.

11. Suadentque. Marc. Emp. xxv, pag. 172: « Qui testiculum leporinum coctum jejunus comederit, cito coxarum dolore relevabitur.» HARD.

12. Ischiadicis. Monet Dalecampius in vetere nescio quo exemplari legi in soliis. Sane minus commode. Nam folia brassica Plinius intellexit, uti ex Plinio altero Valeriano discimus, eadem prodente, II, 45: Scia (hoc est, ischiadi) sanandæ. Fimus quoque bubulus calefactus

[ocr errors]

in cinere ferventi, locis dolentibus, in foliis cujuscumque oleris imponitur. Habet idem medicamentum et Marc. Emp. xxv, pag. 174; sed eas voces in foliis, quas non intellexit, omisit. Repetitur iterum forma loquendi hæc eadem, cap. 63, ubi Hermolaus in foliis, nescio quis in pulte legendum somniat. HARD.

13. Renumque. Marc. Emp. totidem verbis, xxvi, p. 176. HARD.

D

14. Dolore. Sext. Plat. de lepore, II, t. 18: Ad ventris dolorem. Hoc vero ceu muliercularum commentum irridet Plin. Val. II, 20. Refert quoque Marcell. Emp. cap. XXVII, pag. 194, et cap. xXVIII, pag. 200. HARD.

LVII. 1. Lienem. Adverbum Plin. Val. II, 18. HARD.

2. Vel cervini cornus cinis in aceto. Vetustus codex, « Vel unicornii cinis in aceto.» Posset legi unicornis: nam de unicorne bove in octavo disseruit cap. 21, et paulo post in eodem, Cœlius Bion, non Cæcilius. PINT.

5

vini cornus cinis in aceto. Efficacissime3 tamen inveteratus lien asini, ita ut in triduo sentiatur utilitas. Asinini pulli fimum, quod primum edidit (poleam vocant Syri) dant in aceto mulso: datur et equi lingua inveterata, ex vino, præsentaneo medicamento, didicisse se ex barbaris Cæcilius Bion tradidit: et lien bubulus simili modo: recens autem assus vel elixus in cibo. In vesica"

8

6

ΙΟ

quoque bovis, allii capita xx tusa, cum aceti sextario, imponuntur ad lienis dolores. Eadem ex causa emi lienem vituli, quanti indicatus sit, jubent Magi, nulla o pretii contatione : quoniam hoc quoque religiose pertineat: divisumque per longitudinem annecti tunicæ utrimque, et induentem pati decidere ad pedes : dein collectum in umbra" arefacere.

3. Efficacissime. Marc. Emp. IxII, pag. 166, totidem verbis. H.

4. Asinini pulli fimum, quod pri mum edidit (poleam Syri vocant) datur in aceto mulso. Contra lienis dolores. Syriaca lingua sic dici falsum: TOλίαν enim, vel πολίαν Græci id vocavissent, haud Syri. Poleam etiam nominat capitib. seqq. Sed Arist. Hist. Anim. VIII, cap. 29, ALOV appellari id quod egerunt equa antequam pariant, scripsit : reddunt pullium. Vide et Salmas. pag. 939; Reines. Var. lect. lib. II, cap. 7, p. 173. —Asiniui. Etiamet muli, teste Marc. Emp. XXIII, pag. 164: Stercus mulinum, inquit, cum oxymelle lienosis potui da. tum, dolores efficaciter tollit. » Ut infantium primum stercus a partu meconium appellari superius vidimus, cap. 13, sic asinini pulli a Syris poleam dici significat. Quam vocem de secundis, sive membranis, quibus fetus involvitur, perperam Salmasius intellexit, in Solin.

pag. 939, a Reinesio eo nomine reprehensus. HARD.

› 5. Datur. Plin. Val. II, 18. Marc. Emp. xxIII, pag. 164: «Equi lingua arefacta, inquit, et ad lævitatem trita, atque ex vino potui data, protinus utilitatem suam se. dato lienis dolore manifestat. » H.

6. Lien. Cels. lib. IV, 9, de lienis morbo Lien quoque bubulus utiliter esui datur.» HARD.

7. Vesica. Plin. Val. II, 18, vesicam bubulam prætermisit : cætera ad verbum reddidit. Hanc Marc. Emp. adhibet, XXIII, pag. 163, sed idem sinapi pro allio, et æris florem adsciscit. Allia tamen et in hunc usum laudat idem, pag. 165 et 168. HARD.

8. Eadem. Hæc totidem fere verbis Marc. Emp. xxIII, pag. 165. 9. Indicatus. Estimatus. HARD. 10. Nulla. Sine ulla cunctatione, aut percontatione pretii. HARD.

11. Umbra. In fumo suspendi, ibique arefieri Marcellus jubet. H.

2

I

12

Quum hoc fiat, simul residere lienem ægri vitiatum, liberarique morbo dicitur. Prodest "" et pulmo vulpium cinere siccatus, atque in aqua potus. Item hoedorum lien impositus

13

[ocr errors]

3

6

LVIII. (xiv.) Alvum' sistit cervi sanguis: item cornus cinis jecur aprinum ex vino potum citra salem, recensque item assum suillum, vel hircinum decoctum ad quintam heminam in vino. Coagulum' leporis in vino ciceris magnitudine: aut si febris sit, ex aqua. Aliqui* et

[ocr errors]

:

12. Prodest. Sext. Plat. III, de vulpe, t. 4, ad splenis dolorem : « Pulmo vulpis in cinere assatus et tritus, in potione datus, splenem sanat. » Marc. Emp. XXIII, pag. 167, hanc vulpino jocineri vim adscribit. HARD.

-

13. Item hædorum lien impositus. Verbum, lien, non agnoscit nostrum exemplar. PINT. Item. Carere ait suum exemplar Pintianus ea voce lien. Excidit ergo amanuensibus imprudenter. Nam et Marc. Empir. et Plin. Valer. agnoscunt. Ille cap. xxIII, pag. 165: • Hœdinus vero lien, inquit, similiter ut hircinus, super splenem infantis appositus, et tumores, et dolorem ejus emendabit. » Iste, II, 18, cui titulus : Spleni quomodo succurrendum : « Hœdi lien, inquit, impositus idem præstat. Agnoscit et Q. Seren. cap. xxiv, de splene curando:« Arida ficus item fervente domatur aceto. Et trita illinitur: vel splen apponitur hædi. » Denique et eam vocem habent Reg. 1, cod. aliique fere, quos vidimus. H. LVIII. 1. Alvum sistit, etc. Dioscorid. II, 97. HARD.

[ocr errors]

2. Item. Galen. xzтά TóжOυç, IX, pag. 616. HARD.

3. Jecur. Sext. Plat. vII, de apro,

[ocr errors]

t. 5, ad ventris fluxum : Jecur apri recens ex vino potatum, mire restringit. HARD.

4. Item. Marc. Emp. cap. xxvII, pag. 194. HARD.

5. Assum suillum, vel hircinum decoctum in vini hemina. Voss. ut et Chiffl. decoctum ad quintam heminam in vino. Lege, decoctum ad quintam heminæ in vino. Quatuor alii: decoctum eminam in vino. GRON.

6. Vel. In libris hactenus editis, « vel hircinum decoctum in hemina vini. Probabilior nobis visa scriptura Reg. 2 cod. et Chiffl. quam amplexi sumus, adstipulante fere Marc. Emp. XXVII, pag. 195 : « Jecur hircinum, inquit, missum in ollam novam, cum vini austeri cotylis sex, ad tertias decoctum : sed dum excoquitur, compunctum : ut humor ejus cum vino permisceatur : postea dysenterico potui datum, efficaciter prodest. » HARD.

7. Coagulum. Sext. Plat. cap. 11, de lepore, t. 17 : « Ad infantium ventris fluxum, etc. » Marc. Emp.

cap. XXVII, pag. 192; Plin. Val. II, 26, et Dioscorid. lib. II, cap. 85. HARD.

8. Aliqui. Sext. Plat. 1. c. H.

« ForrigeFortsæt »