Billeder på siden
PDF
ePub

sine precatione non videtur referre', nec Deos rite consuli. Præterea alia sunt verba impetritis, alia depul

tamen tota difficultas: « Non videtur referre victimas cædi sine precatione», est, non videtur ad rem pertinere, nihil agitur sacrificando sine precibus. Gron.

6. Sine precatione. Ejus initium fiebat a Jano et Vesta, ut per eos aditus pateret ad Jovem Opt. Max. Apollinem, Vulcanum, Mercurium et reliquos, ut volentes ac propitii sacris adessent et precationi qui in eumdem Janum finiebat. Alex. ab Alex. IV, cap. 17. DALEC.

sus

7. Referre. Male Dalec. Pium, sanctum, ac legitimum esse. Senest : Non videtur prodesse, nihil juvare vulgo creditur; non videtur ad rem, ut rite peragenda est, pertinere; nihil enim agitur, sacrificando, sine precibus. Quoad scripturam, libri omnes editi, nec Deos rite consuli: cætera cum optimæ notæ exemplari Reg. 2 plane congruunt. Ut intelligas quanti sit facienda Salmasii emendatio, ita legentis in Solin. pag. 685: quippe victimas cædi sine precatione non videtur, referri ad Deos, rite consuli.» Quanti quoque Jac. Gutherii interpretatio qui de jure Pontif. IV, 14, pag. 431, sic accipit, quasi diceretur nihil interesse, preces ad sacrificium funderentur, annon ideoque Tò referre delet. HARD.

8. Impetritis. Impetrito rem divinam fieri solitam M. Valerius scribit lib. I, cap. 1, quum aliquid foret inquirendum extis vel sortibus, addo et auspicio : precatione, quum commendandum: voto, quum

exposcendum gratulatione, quum solvendum. Impetrito vero contineri eorum precationes quæ ostentis aut fulguribus denuntiantur. Vide Turn. Advers. 18, cap. 10, lib. XXXIII. Impetritum est quasi in petra fixum, ratum, firmum, stabile, augurio, extis, sortibus impetratum. Plaut. in Asinaria, «impetritum, inauguratum est quodvis admittunt aves. »> Vide Festum.

[ocr errors]

DALEC. Impetritis. Sic libri omnes conditivi, moxque depulsoriis, non ut editi,« impetrantis et depulsoris. Impetritum dixere quondam auspices, pro impetratum. Impetrita sacra, quæ lætis prosperisque fulguribus evocandis, aliisque auspiciis sunt addicta conciliandorum numinum causa, ut certa, firma, ac secura, petentibus denuntiarent: depulsoria, quæ sunt ostentis omnibus averruncandis seu depellendis dicata. Quid vero commentationis sacra sint, nondum exploratum. Commendationis forte legi satius fuerit, quum Val. Max. statim initio lib. I dicat: Prisco instituto rebus divinis operam dari, quum aliquid commendandum est, precatione... quum inquirendum vel extis, vel sortibus, impetrito: quum solemni ritu peragendum, sacrificio quo etiam ostentorum ac fulminum denuntiationes procu rantur. » Quæ tria ipsa sacrorum genera videntur esse, quæ Plinius modo recenset. Impetritum et in Plauti fabula leges, quæ Asinaria inscribitur, act. II, scen. 1, VS. II. HARD.

soriis, alia commentationis: vidimusque certis precationibus obsecrasse summos magistratus. Et ne quid verborum prætereatur, aut præposterum dicatur, de" scripto præire aliquem rursusque alium custodem dari qui attendat: alium vero" præponi, qui" faveri linguis jubeat: tibicinem canere, ne quid aliud exaudiatur: utra

:

13

9. Depulsoriis. Depulsoria, aut, ut est apud Valerium, depulsa, ad portenta pertinebant, quæ con. ceptis verbis depellebantur et avertebantur. Quod idem Valerius scribit, precatione diis quod salvum esse volebant, commendabant. Turn. Advers. lib. XXIII, c. 10, et lib. V, cap. 18. DALEC.

10. De. Recitare et quasi prælegere. Hujus moris exempla vel unas Latinæ linguæ Thesaurus plura suppeditabit. Subintellige porro hoc loco præire aliquem alicui. Nam verbum infiniti modi præire, ante se accusativum hunc aliquem habet, non regit, admittitve post se. Hard.

11. Alium vero præponi, etc. Verba illa fuerunt, supnpeits, GIyare, favete linguis, Ovidius: «Prospera lux oritur, linguis animisque favete: Nunc dicenda bono sunt bona verba die. » Cicero de Divinat. II. Euripid. in Ione: Eróuar'süpaμου φρουρεῖτ ̓ ἀγαθῶν, φήμας ὡς ἀγα θὰς τοῖς ἐθέλουσι Γλώσσας ἰδίας ἀποpaivety. Attius in OEnomao apud Nonium: «Per urbem, ut omnes qui arcana asteumque accolunt Cives, omnibus faustis augustam adhibeant Faventiam, ore obscœna dicta segregent.» Dalec.

12. Qui. Ita libri omnes. Turnebo magis placet favere, Seneca lib. de vita beata, c. 26: « Favete

linguis: Hoc verbum, non ut plerique existimant, a favore trahitur : sed imperatur silentium, ut rite peragi possit sacrum, nulla voce mala obstrepente. Quæ Plinii quoque hoc loco mens est. Aliter forte Festus, verbo faventia: «præcones clamantes, inquit, populum sacrificiis favere jubebant: favere enim est bona fari. Ac veteres poetæ pro silere usi sunt favere.» H.

D

13. Tibicinem. Ovid. Fast. VI, v. 657, lepide: « Temporibus Veterum tibicinis usus avorum Magnus, et in magno semper honore fuit. Cantabat fanis, cantabat tibia ludis, Cantabat moestis tibia funeribus, Iterumque : « Quæritur in scena cava tibia: quæritur aris. Hostias apud Romanos ad tibicinem immolatas, hæc Tullii quoque verba testantur in Rullum II, n. 82 Erant hostiæ majores, in foro constitutæ, quæ... probatæ, ad tibicinem et præconem immolabantur. » Et in consecratione solitum adhiberi tibicinem, idem est auctor, orat. pro Domo sua, n. 125. Sacra peragentem cum adstante tibicine lapis antiquus exhibet, apud Gruter. pag. 1007, nummique Domitiani, quibus hæc adjecta epigraphe cos. XIII. LVD, SAEC. F. Ludos sæculares fecit.» H.

14. Exaudiatur. Ab eo qui precatur, quod ejus mentem occupet

2

15

que memoria insigni, quoties ipsæ dira" obstrepentes nocuerint, quotiesve precatio erraverit sic repente extis adimi" capita vel corda, aut geminari victima stante. 3 Durat1 immenso exemplo Deciorum patris filiique, quo se devovere, carmen 19. Exstat " Tuccia Vestalis incestæ

18

[blocks in formation]

15. Utraque. Est illud utrumque sane dignum memoria; notatum in Annalibus esse, quoties, etc. H. 16. Ipsa dira. Ut Crasso apud Ciceronem, de Divinat. lib. I. DALEC. Quoties. Vel diræ obscenæque volucres: vel exsecrationes potius, ut cap. seq. imprecationesque, quæ ab inimicis effundebantur horrendæ, deos quosdam inauditos compellantibus, quibus quicumque devotus erat, credebatur maximo affici infortunio. Cicero de Divinat. I, num. 29: « M. Crasso quid acciderit vidimus, dirarum obnuntiatione neglecta.

[ocr errors]
[ocr errors]

17. Adimi capita. « Caput jecinoris, inquit Livius, a familiari parte cæsum dicitur aruspex ostendisse. Caput id, venarum hepatis truncus est, aut portæ ingredientis, aut cave prodeuntis. Familiaris pars fuit interior, nempe cava, sive sima hostilis exterior, nimirum gibba. Hepatis λóCou; (fibras), Cicero, de Divinat. lib. II, fissa vocat. Vide Turn. Advers. c. 18, V, XI, et 27. DALEC.

18. Durat. Carmen quo se Decius pater devovit, exstat apud Liv. VIII, pag. 139, alterum quo filius, X, p. 180. H.-Durantque, Gronov. et vulgg. Durat deest in codice Dalec.

20

19. Carmen. Precatio, qua se devovit ad Veserim Decius pater, exstat apud Liv. decad. 1, 1. VIII. Eodem carmine, sed adjectis præterea quibusdam exsecrationibus ac dirarum minis, filius se devovit apud eumdem auctorem, lib. X ejusdem decad. Apud Græcos eadem pietate erga patriam Menoceus Creontis filius vitam et sanguinem Thebanis suis largitus est, gladioque se transfixum e muris præcipitem dedit, auctore Cicer. Tusc. I. Papinius Thebaid. X:

«

Sanguine nunc spargit turres, ac monia lustrat, Seque super medias acies, nondum ense remisso, Jecit, et in sævos cadere est conatus AchiVOS. DALEC.

20. Exstat. Tuxíav, Tuciam vocat Dion. Halic. Ant. II, pag. 129, ubi hoc ipsum refert, quod Plinius. Val. Max. VIII, 1, num. 5, pag. 369: « Eodem auxilii genere Tuscia virginis Vestalis incesti criminis reæ castitas infamiæ nube obscurata emersit: quæ conscientia certæ sinceritatis suæ, spem salutis ancipiti argumento ausa petere est. Arrepto enim cribro, Vesta, inquit, si sacris tuis sacras semper admovi manus, effice ut hoc hauriam e Tiberi aquam, et in ædem tuam perferam. Audacter et temere jactis votis sacerdotis, rerum ipsa natura cessit. » Meminere et Augustin. de Civ. Dei, X, 16; Ter

23

no

precatio, qua usa aquam in cribro tulit, anno Urbis" DCIX. Boario" vero in foro Græcum Græcamque defossos, aut aliarum gentium, cum quibus tum res esset, etiam stra ætas vidit. Cujus sacri precationem, qua solet præire 4 Quindecimvirum 24 collegii magister, si quis legat, profecto vim carminum fateatur, ea omnia approbantibus octingen

22. Boario in foro Græcum Græcamque defossos. In vetusto exemplari, «Boario vero in foro Græcum Græcamve defossa»: lectione notanda pro Grammaticis: «P. Boario vero in foro, etc. » Livius, lib. II, decad. 3. Plutarchus in problemate, Cur Bletonensiis interdictum sit a Romanis, ne hominem immolarent. Idem in Marcello. Vide Brod. lib. V, cap. 10. DALEC. Boario. Fuit in Urbis regione octava, in qua et forum rom. HARD.

tullian. in Apol. c. 22. Est apud tia vere affirmari potuisset. HARD. Patinum, pag. 75, n. 3, post Ursinum, nummus argenteus, sic inscriptus c. CLODIVS C. F. Caput deæ Flora, cinctum floribus: retro, flos, vel papaver ) Vestalis capite velato sedet, lucernam dextra tenet. Epigraphe : VESTALIS. Sententia est: Caius Clodius, Tribunus plebis, ut videtur, Caii filius, pariter Tribuni plebis. VɛSTALES inclusit Septetis. Percussus hic nummus est sub P. Clodio Marci filio Tribuno plebis, qui memoriam rei gestæ ab uno celeberrimo e majoribus suis, sic revocavit. HARD.

21. A. U. DCIX. Constans hæc est librorum omnium, sive editt. sive MSS. lectio: frustra enitente Paulo Merula, in Ennium, pag. 177, anuum U. DXIX substituere, ex epitome Liviana, lib. XX, ubi sic legitur: Tutia Virgo Vestalis incestus damnata est. Bellum Illyriis, etc. » Gestum enim id bellum ponitur anno DXXV. Verum aliam esse Tucciam a Tutia haud temere affirmamus: quum Tutiam Livius incestus damnatam; Tucciam Plinius, Dionysius Halicarn. aliique quos appellavimus, criminis suspicione liberatam prodant, hausta cribro aqua, et longo perlata spatio: quod miraculum Livii etiam Epitomator delibasset, si de Tu

23. Etiam. Plutarchus, qui non Græcum Græcamque modo, sed et Gallum simul Gallamque defossos refert, id quoque haud multis ante se annis contigisse ait, οὐ πολλοῖς ἔτεσιν ἔμπροσθεν, in Quæst. Rom. p. 283, ut ad Vespasiani tempora referendum id videatur, vel certe Neronis. Sed et illud prius accidisse Livius narrat XXII, p. 225. H.

24. Quindecimvirum. Erant tria apud Romanos veteres amplissima collegia sacerdotum. Pontificum videlicet, augurum, et decem, vel quindecimvirorum sacris faciundis, qui Sibyllini vocabantur. His deinde et quartum accessit aruspicum. A Sylla quindecimviri instituti sunt, quum prius decem omnino forent: ad hos ludorum sæcularium procuratio pertinebat. HARD.

25

torum triginta annorum eventibus. Vestales nostras hodie credimus nondum egressa Urbe mancipia fugitiva retinere in loco precatione: quum si semel recipiatur ea ratio 26, et Deos preces aliquas exaudire, aut illis moveri verbis, confitendum sit". De tota conjectione prisci quidem

25. Octingentorum. Hæc certa anni illius nota, quo Plinius hæc condidit: Urbis annus scilicet DCCCXXX. HARD.

26. Quum si semel recipiatur ea ratio et deos preces aliquas exaudire. Scribendum reor, « quod si semel recipiatur ea ratione et deos preces, etc. » PINT. — Chiffl.precationis; et vet. Dalec. quod si semel, etc,

[ocr errors]

27. Confitendum sit de tota conjectatione. Prisci quidem nostri perpetuo talia prodidere. Verbum confitendum præcedentibus annecte : cætera sic legenda reor sed dempta conjectatione prisci quidem nostri perpetuo talia credidere » ; nam vetus exemplar credidere legit, non prodidere: et in eodem sed legitur, non sit. PINT.-Confitendum sit de tota contestatione. Pintianus: . quod si semel recipiatur, ea ratione et deos..... confitendum. Sed dempta contestatione prisci quidem nostri perpetuo talia credidere.» Voss. et Chiffl. conjectione. Idque censeo admittendum; in cæteris mutandum nihil. Perinde est ac si dixisset, de tota lite, de tota quæstione. Verbum juris est conjicere causam. Duodecim apud Gellium, II, 17: « Ante meridiem causam conjiciunto. » Ubi frustra sollicitant. Afranius: Causam conjicere hodie ad te volo. Ambon' adestis? profuturos arbitror. » Gellius ipse, XI, 5: litem cum

[ocr errors]

28

Evathlo contestatur, et quum ad judices conjiciendæ consistendæque causæ gratia venissent. » Quemadmodum autem multæ aliæ locutiones, quæ proprie partem et actum unum e multis forensium solemnium significant, pro tota actione sæpe ponuntur; ut « postulare, jurare calumniam, subscribere pro accusare: sic et conjicere causam, proprie pars et initium agendi, interdum nihil aliud fuit quam agere, ut Nonius interpretatur, quod excusabile mihi satis videtur etsi P. Faber haudquaquam sese id probare scribat. Hinc etiam solum conjicere est contendere, certare. Idem Afranius :

[ocr errors]
[ocr errors]

noli maxime præsente cum patre conjicere: non, si me vivum vis, mel meum.» Inde quidam paullo ulterius progressi conjectionem pro causa sive controversia dixere, Pliniusque hic eos imitatus. GRON.

[blocks in formation]
« ForrigeFortsæt »