Catulli, Tibulli et Propertii Carmina

Forsideomslag
sumtibus et typis Caroli Tauchnitii, 1843 - 282 sider
0 Anmeldelser
Anmeldelserne verificeres ikke af Google, men Google tjekker indholdet og fjerner det, hvis det er falsk.

Fra bogen

Hvad folk siger - Skriv en anmeldelse

Vi har ikke fundet nogen anmeldelser de normale steder.

Udvalgte sider

Indhold

Andre udgaver - Se alle

Almindelige termer og sætninger

Populære passager

Side 94 - Lari. 35 quam bene Saturno vivebant rege, priusquam tellus in longas est patefacta vias! nondum caeruleas pinus contempserat undas, effusum ventis praebueratque sinum, nec vagus ignotis repetens compendia terris 40 presserat externa navita merce ratem. illo non validus subiit iuga tempore taurus, non domito frenos ore momordit equus, non domus ulla fores habuit, non fixus in agris, qui regeret certis finibus arva, lapis.
Side 94 - Messallam terra dum sequiturque mari.' sed me, quod facilis tenero sum semper Amori, ipsa Venus campos ducet in Elysios. hie...
Side 170 - Cynthia, fastus? quod mihi das flendi, Cynthia, principium? qui modo felices inter numerabar amantes, nunc in amore tuo cogor habere notam. quid tantum merui? quae te mihi crimina mutant? 10 an nova tristitiae causa puella tuae? sic mihi te referas, levis, ut non altera nostro limine formosos intulit ulla pedes.
Side 5 - Comata silva; nam Cytorio in iugo Loquente saepe sibilum edidit coma. Amastri Pontica et Cytore buxifer, Tibi haec fuisse et esse cognitissima Ait phaselus...
Side 4 - Qui nunc it per iter tenebricosum illud, unde negant redire quemquam. at vobis male sit, malae tenebrae Orci, quae omnia bella devoratis : 15 tam bellum mihi passerem abstulistis. o factum male! | o miselle passer! tua nunc opera meae puellae flendo turgiduli rubent ocelli.
Side 158 - At tu seu mollis qua tendit Ionia seu qua Lydia Pactoli tingit arata liquor, seu pedibus terras seu pontum carpere remis ibis et accepti pars eris imperii: tum tibi si qua mei veniet non inmemor hora, 35 vivere me duro sidere certus eris.
Side 115 - Agricola assiduo primum satiatus aratro Cantavit certo rustica verba pede, Et satur arenti primum est modulatus avena Carmen, ut ornatos diceret ante deos, Agricola et minio suffusus, Bacche, rubenti 55 Primus inexperta duxit ab arte choros.
Side 130 - Lydius aurifer amnis 30 nec quas terrarum sustinet orbis opes, haec alii cupiant ; liceat mihi paupere cultu securo cara coniuge posse frui.
Side 52 - Quis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci, Nil metuunt iurare, nihil promittere parcunt: Sed simul ac cupidae mentis satiata libido est, Dicta nihil metuere, nihil periuria curant.
Side 249 - Falsa est ista tuae, mulier, fiducia formae, Olim oculis nimium facta superba meis. Noster amor tales tribuit tibi, Cynthia, laudes : Versibus insignem te pudet esse meis.

Bibliografiske oplysninger