Billeder på siden
PDF
ePub
[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

[LEGE

HARVAR

MAY 18 1901

LIBRARY

Salisbury find

VIRO SUMME VENERANDO

D. CAR. ADOL. SCHELLENBERGIO

SUPREMO OMNIUM SCHOLARUM NASSOVIAE RECTORI

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

Accipe, Vir summe venerande, quae me impulerint causae, ut Tibi hoc meum opus prae aliis dedicarem. Iam prius, quam Fr. Aug. Wolfii, nostrum utriusque magistri, scholas. frequentarem, Tu unus ex meis illis magistris in schola Halensi fuisti, quo duce Ovidium legere coepi. Gratam ergo Tui, ut aliorum, de quibus illius temporis lubentissime recordor, Rambachii, Wetzelii, Kiesewetteri, Massii, Dieckii, Thormeyeri, Blühdornii, memoriam in animo servo, et quoad vivam, servabo. Grati enim animi virtutem amo et postulo ab omnibus discipulis, eosque homines abominor, qui primos suos magistros, quibus aliquid debere sibi ipsis persuasum est, oblivi

scantur. Verum non solum haec Tua de mea eruditione ac litterarum Romanarum scientia pristina merita me Tibi devinctum faciunt,

« ForrigeFortsæt »