Billeder på siden
PDF
ePub

nonne fuit satius, tristes Amaryllidis iras
atque superba pati fastidia? nonne Menalcan,
quamvis ille niger, quamvis tu candidus esses?
o formose puer, nimium ne crede colori;
alba ligustra cadunt, vaccinia nigra leguntur.
despectus tibi sum, nec qui sim quaeris, Alexi,
quam dives pecoris, nivei quam lactis abundans: .
mille meae Siculis errant in montibus agnae;
lac mihi non aestate novum, non frigore defit.
canto, quae solitus, si quando armenta vocabat,
Amphion Dircaeus in Actaeo Aracyntho.

nec sum adeo informis: nuper me in litore vidi,
cum placidum ventis staret mare; non ego Daphnim
iudice te metuam, si nunquam fallit imago.
o tantum libeat mecum tibi sordida rura
atque humiles habitare casas, et figere cervos,
haedorumque gregem viridi compellere hibisco,
mecum una in silvis imitabere Pana canendo.
Pan primum calamos cera coniungere plures
instituit, Pan curat oves oviumque magistros.
nec te paeniteat calamo trivisse labellum :

haec eadem ut sciret, quid non faciebat Amyntas ?
est mihi disparibus septem compacta cicutis
fistula, Damoetas dono mihi quam dedit olim
et dixit moriens: 'te nunc habet ista secundum :'
dixit Damoetas, invidit stultus Amyntas.

praeterea duo nec tuta mihi valle reperti
capreoli, sparsis etiam nunc pellibus albo ;
bina die siccant ovis ubera:

juos

tibi servo.

15

20

25

30

35

40

iam pridem a me illos abducere Thestylis orat; et faciet, quoniam sordent tibi munera nostra. huc ades, o formose puer: tibi lilia plenis ecce ferunt Nymphae calathis; 'tibi candida Nais, pallentes violas et summa papavera carpens, narcissum et florem iungit bene olentis anethi; tum casia atque aliis intexens suavibus herbis mollia luteola pingit vaccinia caltha. ipse ego cana legam tenera lanugine mala castaneasque nuces, mea quas Amaryllis amabat; addam cerea pruna: honos erit huic quoque pomo, et vos, o lauri, carpam et te, proxima myrte, sic positae quoniam suaves miscetis odores. rusticus es, Corydon : nec munera curat Alexis, nec, si muneribus certes, concedat Iollas.

45

50

55

heu heu! quid volui misero mihi? floribus austrum perditus et liquidis inmisi fontibus apros.

quem fugis, a, demens? habitarunt di quoque silvas 60 Dardaniusque Paris. Pallas quas condidit arces ipsa colat nobis placeant ante omnia silvae. torva leaena lupum sequitur, lupus ipse capellam, florentem cytisum sequitur lasciva capella,

te Corydon, o Alexi: trahit sua quemque voluptas. 65 aspice, aratra iugo referunt suspensa iuvenci,

et sol crescentes decedens duplicat umbras :

me tamen urit amor: quis enim modus adsit amori? a Corydon Corydon, quae te dementia cepit ? semiputata tibi frondosa vitis in ulmo est.

quin tu aliquid saltem potius, quorum indiget usus,

70

viminibus mollique paras detexere iunco ? invenies alium, si te hic fastidit, Alexim.'

[blocks in formation]

M. DIC mihi, Damoeta, cuium pecus? an Meliboei? D. non, verum Aegonis; nuper mihi tradidit Aegon. M. infelix o semper oves pecus! ipse Neaeram dum fovet ac ne me sibi praeferat illa veretur, hic alienus oves custos bis mulget in hora,

et sucus pecori et lac subducitur agnis.

D. parcius ista viris tamen obicienda memento.

5

M. tum, credo, cum me arbustum videre Miconis 10 atque mala vites incidere falce novellas.

D. aut hic ad veteres fagos cum Daphnidis arcum fregisti et calamos: quae tu, perverse Menalca, et cum vidisti puero donata, dolebas,

et si non aliqua nocuisses, mortuus esses.

M. quid domini faciant, audent cum talia fures? non ego te vidi Damonis, pessime, caprum excipere insidiis, multum latrante Lycisca ? et cum clamarem 'quo nunc se proripit ille? Tityre, coge pecus!' tu post carecta latebas.

D. an mihi cantando victus non redderet ille quem mea carminibus meruisset fistula caprum ?

C

15

20

si nescis, meus ille caper fuit ; et mihi Damon

ipse fatebatur; sed reddere posse negabat.

M. cantando tu illum ? aut umquam tibi fistula cera iuncta fuit? non tu in triviis, indocte, solebas stridenti miserum stipula disperdere carmen ?

D. vis ergo inter nos quid possit uterque vicissim experiamur? ego hanc vitulam—ne forte recuses, bis venit ad mulctram, binos alit ubere fetusdepono tu dic, mecum quo pignore certes.

:

26

30

35

M. de grege non ausim quicquam deponere tecum: est mihi namque domi pater, est iniusta noverca ; bisque die numerant ambo pecus, alter et haedos. verum, id quod multo tute ipse fatebere maiusinsanire libet quoniam tibi-pocula ponam fagina, caelatum divini opus Alcimedontis : lenta quibus torno facili super addita vitis diffusos hedera vestit pallente corymbos. in medio duo signa, Conon et-quis fuit alter, descripsit radio totum qui gentibus orbem, tempora quae messor, quae curvus arator haberet ? necdum illis labra admovi, sed condita servo.

40

45

D. et nobis idem Alcimedon duo pocula fecit, et molli circum est ansas amplexus acantho, Orpheaque in medio posuit silvasque sequentes; necdum illis labra admovi, sed condita servo. si ad vitulam spectas, nihil est quod pocula laudes. M. numquam hodie effugies; veniam quocumque vocaris.

audiat haec tantum-ve' qui venit ecce Palaemon, 50

efficiam, posthac ne quemquam voce lacessas. D. quin age, si quid habes, in me mora non erit ulla, nec quemquam fugio: tantum, vicine Palaemon, sensibus haec imis-res est non parva-reponas. P. dicite, quandoquidem in molli consedimus herba, et nunc omnis ager, nunc omnis parturit arbos, nunc frondent silvae, nunc formosissimus annus. incipe, Damoeta; tu deinde sequere, Menalca. alternis dicetis; amant alterna Camenae.

56

D. ab Iove principium Musae: Iovis omnia plena ; ille colit terras; illi mea carmina curae.

61

M. et me Phoebus amat; Phoebo sua semper apud me munera sunt, lauri et suave rubens hyacinthus.

D. malo me Galatea petit, lasciva puella,

et fugit ad salices, et se cupit ante videri.

M. at mihi sese offert ultro meus ignis Amyntas, notior ut iam sit canibus non Delia nostris.

651

D. parta meae Veneri sunt munera: namque notavi ipse locum, aeriae quo congessere palumbes.

M. quod potui, puero silvestri ex arbore lecta. aurea mala decem misi; cras altera mittam.

70

D. o quotiens et quae nobis Galatea locuta est! partem aliquam, venti, divom referatis ad aures ! M. quid prodest quod me ipse animo non spernis, Amynta,

si, dum tu sectaris apros, ego retia servo?

D. Phyllida mitte mihi: meus est natalis, Iolla; cum faciam vitula pro frugibus, ipse venito.

75

M. Phyllida amo ante alias: nam me discedere flevit,

« ForrigeFortsæt »