Billeder på siden
PDF
ePub

Hic virides tenera praetexit arundine ripas

Mincius, eque sacra resonant examina quercu.

Quid facerem? neque ego Alcippen, neque Phyllida habebam,
Depulsos a lacte domi quae clauderet agnos;

Et certamen erat, Corydon cum Thyrside, magnum.
Posthabui tamen illorum mea seria ludo.
Alternis igitur contendere versibus ambo
Coepere; alternos Musae meminisse volebant.
Hos Corydon, illos referebat in ordine Thyrsis.

CORYDON.

Nymphae, noster amor, Libethrides, aut mihi carmen,
Quale meo Codro, concedite; proxima Phoebi
Versibus ille facit; aut, si non possumus omnes,
Hic arguta sacra pendebit fistula pinu.

THYRSIS.

Pastores, hedera nascentem ornate poetam,
Arcades, invidia rumpantur ut ilia Codro;
Aut, si ultra placitum laudarit, bacchare frontem
Cingite, ne vati noceat mala lingua futuro.

CORYDON.

Saetosi caput hoc apri tibi, Delia, parvus
Et ramosa Micon vivacis cornua cervi.

Si proprium hoc fuerit, levi de marmore tota
Puniceo stabis suras evincta cothurno.

THYRSIS.

Sinum lactis et haec te liba, Priape, quot annis
Exspectare sat est: custos es pauperis horti.
Nunc te marmoreum pro tempore fecimus; at tu,
Si fetura gregem suppleverit, aureus esto.

CORYDON.

Nerine Galatea, thymo mihi dulcior Hyblae,
Candidior cycnis, hedera formosior alba,
Quum primum pasti repetent praesepia tauri,
Si qua tui Corydonis habet te cura, venito.

THYRSIS.

Immo ego Sardoniis videar tibi amarior herbis,

15

20

25

30

35

40

Horridior rusco, projecta vilior alga,

Si mihi non haec lux toto jam longior anno est.
Ite domum pasti, si quis pudor, ite juvenci.

CORYDON.

Muscosi fontes et somno mollior herba,
Et quae vos rara viridis tegit arbutus umbra,
Solstitium pecori defendite ; jam venit aestas
Torrida, jam laeto turgent in palmite gemmae.

THYRSIS.

Hic focus et taedae pingues, hic plurimus ignis
Semper, et adsidua postes fuligine nigri ;
Hic tantum Boreae curamus frigora, quantum
Aut numerum lupus, aut torrentia flumina ripas.

CORYDON.

Stant et juniperi et castaneae hirsutae ;

Strata jacent passim sua quaque sub arbore poma ;
Omnia nunc rident; at si formosus Alexis

Montibus his abeat, videas et flumina sicca.

THYRSIS.

Aret ager; vitio moriens sitit aëris herba;
Liber pampineas invidit collibus umbras :
Phyllidis adventu nostrae nemus omne virebit,
Juppiter et laeto descendet plurimus imbri.

CORYDON.

Populus Alcidae gratissima, vitis Iaccho,
Formosae myrtus Veneri, sua laurea Phoebo;
Phyllis amat corylos; illas dum Phyllis amabit,
Nec myrtus vincet corylos, nec laurea Phoebi.

THYRSIS.

Fraxinus in silvis pulcherrima, pinus in hortis,
Populus in fluviis, abies in montibus altis ;
Saepius at si me, Lycida formose, revisas,
Fraxinus in silvis cedat tibi, pinus in hortis.

MELIBOEUS.

Haec memini, et victum frustra contendere Thyrsim.
Ex illo Corydon Corydon est tempore nobis.

[ocr errors]

45

50

55

60

65

70

ECLOGA IX.

MOERIS.

LYCIDAS. MOERIS.

LYCIDAS.

Quo te, Moeri, pedes? an, quo via ducit, in urbem?

MOERIS.

O Lycida, vivi pervenimus, advena nostri,

Quod numquam veriti sumus, ut possessor agelli
Diceret: Haec mea sunt; veteres migrate coloni.
Nunc victi, tristes, quoniam Fors omnia versat,
Hos illi

[ocr errors]

quod nec vertat bene-mittimus haedos.

LYCIDAS.

Certe equidem audieram, qua se subducere colles
Incipiunt, mollique jugum demittere clivo,

Usque ad aquam et veteres, jam fracta cacumina, fagos
Omnia carminibus vestrum servasse Menalcan.

MOERIS.

Audieras, et fama fuit; sed carmina tantum

Nostra valent, Lycida, tela inter Martia, quantum
Chaonias dicunt aquila veniente columbas.
Quod nisi me quacumque novas incidere lites
Ante sinistra cava monuisset ab ilice cornix,
Nec tuus hic Moeris, nec viveret ipse Menalcas.

LYCIDAS.

Heu, cadit in quemquam tantum scelus? heu, tua nobis
Paene simul tecum solatia rapta, Menalca?

Quis caneret Nymphas? quis humum florentibus herbis
Spargeret, aut viridi fontes induceret umbra?
Vel quae sublegi tacitus tibi carmina nuper,
Quum te ad delicias ferres, Amaryllida, nostras?
"Tityre, dum redeo-brevis est via-pasce capellas,
Et potum pastas age, Tityre, et inter agendum
Occursare capro - cornu ferit ille

-

caveto."

5

ΤΟ

15

20

25

MOERIS.

Immo haec, quae Varo necdum perfecta canebat:
"Vare, tuum nomen, superet modo Mantua nobis,
Mantua, vae, miserae nimium vicina Cremonae,
Cantantes sublime ferent ad sidera cycni."

LYCIDAS.

Sic tua Cyrneas fugiant examina taxos,

Sic cytiso pastae distendant ubera vaccae,
Incipe, si quid habes. Et me fecere poetam
Pierides; sunt et mihi carmina; me quoque dicunt
Vatem pastores; sed non ego credulus illis.

Nam neque adhuc Vario videor, nec dicere Cinna
Digna, sed argutos inter strepere anser olores.

MOERIS.

Id quidem ago et tacitus, Lycida, mecum ipse voluto,
Si valeam meminisse; neque est ignobile carmen.
"Huc ades, o Galatea; quis est nam ludus in undis?
Hic ver purpureum, varios hic flumina circum
Fundit humus flores, hic candida populus antro
Imminet, et lentae texunt umbracula vites;
Huc ades; insani feriant sine litora fluctus."

LYCIDAS.

Quid, quae te pura solum sub nocte canentem
Audieram? numeros memini, si verba tenerem.

MOERIS.

"Daphni, quid antiquos signorum suspicis ortus?
Ecce Dionaei processit Caesaris astrum,
Astrum, quo segetes gauderent frugibus, et quo
Duceret apricis in collibus uva colorem.

Insere, Daphni, piros; carpent tua poma nepotes."
Omnia fert aetas, animum quoque saepe ego longos

:

Cantando puerum memini me condere soles:
Nunc oblita mihi tot carmina; vox quoque Moerim
Jam fugit ipsa; lupi Moerim videre priores.

Sed tamen ista satis referet tibi saepe Menalcas.

6

30

35

40

45

50

55

LYCIDAS.

Caussando nostros in longum ducis amores.

Et nunc omne tibi stratum silet aequor, et omnes,
Aspice, ventosi ceciderunt murmuris aurae;
Hinc adeo media est nobis via; namque sepulchrum
Incipit apparere Bianoris: hic, ubi densas
Agricolae stringunt frondes, hic, Moeri, canamus;
Hic haedos depone, tamen veniemus in urbem.
Aut si, nox pluviam ne colligat ante, veremur,
Cantantes licet usque — minus via laedit
Cantantes ut eamus, ego hoc te fasce levabo.

MOERIS.

eamus ;

Desine plura, puer, et quod nunc instat agamus;
Carmina tum melius, quum venerit ipse, canemus.

[ocr errors][merged small]
« ForrigeFortsæt »