Billeder på siden
PDF
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

PRAEFATIO.

Argumentum magis quam subsidiorum criticorum rationem respiciens librum XXXII. inserui huic volumini , ut in editione minore Silligius, qui in maiore eum posuit in fronte voluminis ultimi, quia ab hoc libro incipit praestantissimus codex Bambergensis qui a me detectus et anno MDCCCXXXV. (cf. Sillig. ed. min. vol. V. pagg. 335—-507.) in lucem prolatus crisi Naturalis historiae Plinianae novam omnino aperuit viam. Codicis rescripti Sessoriani, qui est Romae in bibliotheca monasterii S. Crucis Hierosolymitanae, exiguae sane reliquiae ad libri XXV. quasdam paragraphos pertinentes vix unius loci (S. 21) mihi praebuerunt medelam. L. Urlichsiï Chrestomathia Pliniana quum ad me perlata est, iam quattuor libri typis erant descripti, sed eius discrepantiam scripturae in his quoque notavi; M. Strackii nonnullas recepi coniecturas; alia quibus usus non esset Silligius mihi praesto non fuerunt, sed e codicibus ab eo adhibitis non pauca mihi videbantur esse emendanda, de quibus alia (o libris XXIII—XXV.) tractavi in Philologo vol. XII. pagg. 170-175., alia (e libris XXVI-XXXI.) in disputatione de auctoritate codicum Plinianorum quam misi Friderico Thierschio, viro amplissimo atque summe reverendo, studiorum meorum Plinianorum auctori atque moderatori, decem lustra post delatos summos in philosophia honores egregia cum laude peracta congratulans.

Scribebam Suevofurti prid. id. Iul. MDCCCLVIII.

A

[merged small][ocr errors]

*) S significat contextum editionis Silligianae, Sill. commentarium Silligii, U Urlichsii Chrestomathiam Plin. Berol. 1857, I emendationes editoris, Barb. Hermolai Barbari Castigationes Rom. 1492, Salm. Exercitationes Plin. Trai. ad Rhen. 1689, B cod. Bambergens. sec X. vel XI. , P cod. Pollingens. nunc Monac. sec. XV., R cod. Riccardian. sec. XI., I cod. Toletan. sec. XI. — XIII., V cod. Vossian. Leid. n. 61., a cod. Paris. 6795. sec. VIII. vel IX., d cod. Paris. 6797. sec. XIII., cod. Chiffletian., u scripturam nullius codicis auctoritate nominatim coniirmatam.

« ForrigeFortsæt »