Classical Philology, Bind 9

Forsideomslag
University of Chicago Press, 1914

Fra bogen

Andre udgaver - Se alle

Almindelige termer og sætninger

Populære passager

Side 109 - Agricola assiduo primum satiatus aratro Cantavit certo rustica verba pede, Et satur arenti primum est modulatus avena Carmen, ut ornatos diceret ante deos, Agricola et minio suffusus, Bacche, rubenti 55 Primus inexperta duxit ab arte choros.
Side 2 - Tusco verbo ludio vocabatur, nomen histrionibus inditum; qui non, sicut ante, Fescennino versu similem incompositum temere ac rudem alternis iaciebant, sed impletas modis saturas descripto iam ad tibicinem cantu motuque congruenti peragebant.
Side 3 - Uvius post aliquot annis, qui ab saturis ausus est primus argumento fabulam serere, idem scilicet - id quod omnes turn erant - suorum carminum actor, dicitur, cum saepius revocatus vocem obtudisset, venia petita puerum ad canendum ante tibicinem cum statuisset, canticum egisse aliquanto magis vigente motu quia nihil vocis usus impediebat. Inde ad manum cantari histrionibus coeptum diverbiaque tantum ipsorum voci relicta.
Side 386 - Qui ubi primum adolevit, pollens viribus, decora facie, sed multo maxume ingenio validus, non se luxu neque inertiae corrumpendum dedit, sed, uti mos gentis illius est, equitare, iaculari, cursu cum aequalibus certare; et, cum omnis gloria anteiret, omnibus tamen carus esse; ad hoc, pleraque tempora in venando agere, leonem atque alias feras primus aut in primis ferire, plurimum facere, minimum ipse de se loqui.
Side 352 - Sans check, to good and bad : but when the planets, In evil mixture, to disorder wander. What plagues, and what portents! what mutiny! What raging of the sea! shaking of earth! Commotion in the winds ! frights, changes, horrors, Divert and crack, rend and deracinate The unity and married calm of states Quite from their fixture ! O, when degree is shak'd, Which is the ladder to all high designs, The enterprise is sick.
Side 125 - Ignem e flaminia, id est, flaminis Dialis domo, nisi sacrum, efferri, ius non est. Vinctum, si aedes eius introierit, solvi necessum est : et vincula per impluvium in tegulas subduci, atque inde foras in viam demitti. Nodum in apice, neque in cinctu, neque in alia parte ullum habet.
Side 450 - ... recte facere libeat. vilicus ne sit ambulator, sobrius siet semper, ad cenam nequo eat. familiam exerceat, consideret, quae dominus imperaverit fiant, ne plus censeat sapere se quam dominum.
Side 196 - Et modo pavonis caudae flabella superbae Et manibus dura frigus habere pila Et cupit iratum talos me poscere eburnos, Quaeque nitent Sacra vilia dona Via.
Side 3 - Postquam lege hac fabularum ab risu ac soluto ioco res avocabatur et ludus in artem paulatim verterat, iuventus histrionibus fabellarum actu relicto ipsa inter se more antiquo ridicula...
Side 2 - Etruria acciti ad tibicinis modos saltantes haud indecoros motus more Tusco dabant. Imitari deinde eos iuventus simul inconditis inter se iocularia fundentes versibus coepere, nee absoni a voce motus erant.

Bibliografiske oplysninger