Billeder på siden
PDF
ePub
[ocr errors]

Quid vici prosunt aut horrea? quídve Calabris ,,Saltibus adiecti Lucani, si metit Orcus

,,Grandia cum parvis, non exorabilis auro?

[ocr errors]

180,,Gemmas, marmor, ebur, Tyrrhena sigilla, tabellas, ,,Argentum, vestes Gaetulo murice tinctas ,,Sunt qui non habeant, est qui non curat habere. Cur alter fratrum cessare et ludere et ungi ,,Praeferat Herodis palmetis pinguibus, alter 185,,Dives et importunus ad umbram lucis ab ortu ,,Silvestrem flammis et ferro mitiget agrum, ,,Scit Genius, natale comes qui temperat astrum, ,Naturae deus humanae, mortalis in unum

[ocr errors]

,,quodque caput, vultu mutabilis, albus et ater. 190,,Utar et ex modico, quantum res poscet, acervo ,,Tollam, nec metuam, quid de me iudicet heres, ,,Quod non plura datis invenerit; et tamen idem ,,Scire volam, quantum simplex hilarisque nepoti ,,Discrepet et quantum discordet parcus avaro. 195,,Distat enim, spargas tua prodigus, an neque sumtum ,,Invitus facias neque plura parare labores, ,,Ac potius, puer ut festis Quinquatribus olim, ,,Exiguo gratoque fruaris tempore raptim. ,,Pauperies immunda domus procul absit: ego, utrum 200,,Nave ferar magna an parva, ferar unus et idem. ,,Non agimur tumidis velis Aquilone secundo : ,,Non tamen adversis aetatem ducimus Austris, Viribus, ingenio, specie, virtute, loco, re ,,Extremi primorum, extremis usque priores. 205,,Non es avarus: abi. Quid? Cetera iam simul isto Cum vitio fugere? Caret tibi pectus inani ,Ambitione? caret mortis formidine et ira? ,,Somnia, terrores magicos, miracula, sagas, ,,Nocturnos lemures portentaque Thessala rides? 210,,Natales grate numeras? ignoscis amicis? ,,Lenior et melior fis accedente senecta?

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

,,Quid te exemta levat spinis de pluribus una?

[merged small][ocr errors]

Lusisti satis, edisti satis atque bibisti:

,,Tempus abire tibi est, ne potum largius aequo ,,Rideat et pulset lasciva decentius aetas."

EPISTOLA III.

AD PISONES.

[Vulgo LIBER DE ARTE POETICA dictus.]

Humano capiti cervicem pictor equinam
Iungere si velit, et varias inducere plumas
Undique collatis membris, ut turpiter atrum
Desinat in piscem mulier formosa superne:
Spectatum admissi risum teneatis, amici?
Credite, Pisones, isti tabulae fore librum
Persimilem, cuius, velut aegri somnia, vanae
Fingentur species, ut nec pes nec caput uni
Reddatur formae. 9 Pictoribus atque poëtis

215

5

Quidlibet audendi semper fuit aequa potestas.

10

9 Scimus, et hanc veniam petimusque damusque vicissim,

Sed non ut placidis coëant immitia, non ut
Serpentes avibus geminentur, tigribus agni.
Inceptis gravibus plerumque et magna professis
Purpureus, late qui splendeat, unus et alter
Assuitur pannus, cum lucus et ara Dianae
Et properantis aquae per amoenos ambitus agros,
Aut flumen Rhenum, aut pluvius descritur arcus,
Sed nunc non erat his locus. Et fortasse cupressum
Scis simulare: quid hoc, si fractis enatat exspes
Navibus, aere dato qui pingitur? Amphora coepit
Institui: currente rota cur urceus exit?
Denique sit quidvis simplex duntaxat et unum.
Maxima pars vatum, pater et iuvenes patre digni,
Decipimur specie recti. Brevis esse laboro,

15

20

25

Obscurus fio; sectantem levia nervi Deficiunt animique; professus grandia turget; Serpit humi tutus nimium timidusque procellae; Qui variare cupit rem prodigialiter unam, 30 Delphinum silvis appingit, fluctibus aprum: In vitium ducit culpae fuga, si caret arte. Aemilium circa ludum faber imus et ungues Exprimet et molles imitabitur aere capillos, Infelix operis summa, quia ponere totuni 35 Nesciet: hunc ego me, si quid componere curem, Non magis esse velim, quam naso vivere pravo Spectandum nigris oculis nigroque capillo. Sumite materiam vestris, qui scribitis, aequam Viribus, et versate diu, quid ferre recusent, 40 Quid valeant humeri. Cui lecta potenter erit res, Nec facundia deseret hunc nec lucidus ordo. Ordinis haec virtus erit et venus, aut ego fallor, Ut iam nunc dicat iam nunc debentia dici, Pleraque differat et praesens in tempus omittat; 45 Hoc amet, hoc spernat promissi carminis auctor. In verbis etiam tenuis cautusque serendis, Dixeris egregie, notum si callida verbum Reddiderit iunctura novum. Si forte necesse est, Indiciis monstrare recentibus abdita rerum : 50 Fingere cinctutis noh exaudita Cethegis Continget dabiturque licentia sumta pudenter, Et nova fictaque nuper habebunt verba fidem, Graeco fonte cadent parce detorta. Quid autem Caecilio Plautue dabit Romanus, ademtum 55 Virgilio Varioque? Ego cur, acquirere pauca Si possum, invideor, cum lingua Catonis et Enni Sermonem patrium ditaverit et nova rerum Nomina protulerit? Licuit semperque licebit Signatum praesente nota producere nomen. 60 Ut silvae foliis pronos mutantur in annos, Prima cadunt: ita verborum vetus interit aetas,

[ocr errors]

si

Et iuvenum ritu florent modo nata vigentque.
Debemur morti nos nostraque. Sive receptus
Terra Neptunus classes Aquilonibus arcet,
Regis opus, sterilisque diu palus aptaque remis
Vicinas urbes alit et grave sentit aratrum,
Seu cursum mutavit iniquum frugibus amnis,
Doctus iter melius; mortalia facta peribunt:
Nedum sermonum stet honos et gratia vivax.
Multa renascentur quae iam cecidere, cadentque
Quae nunc sunt in honore vocabula, si volet usus,
Quem penes arbitrium est et ius et norma loquendi.
Res gestae regumque ducumque et tristia bella
Quo scribi possent numero, monstravit Homerus.
Versibus impariter iunctis querimonia primum,
Post etiam inclusa est voti sententia compos;
Quis tamen exiguos elegos emiserit auctor,
Grammatici certant et adhuc sub iudice lis est.
Archilochum proprio rabies armavit iämbo:
Hunc socci cepere pedem grandesque cothurni,
Alternis aptum sermonibus et populares
Vincentem strepitus et natum rebus agendis.
Musa dedit fidibus divos puerosque deorum,
Et pugilem victorem et equum certamine primum,
Et iuvenum curas et libera vina' referre.
Descriptas servare vices operumque colores,
Cur ego, si nequeo ignoroque, poëta salutor?
Cur nescire pudens prave quam discere malo?
Versibus exponi tragicis res comica non vult;
Indignatur item privatis ac prope socco
Dignis carminibus narrari coena Thyestae.
Singula quaeque locum teneant sortita decenter.
Interdum tamen et vocem comoedia tollit,
Iratusque Chremes tumido delitigat ore;
Et tragicus plerumque dolet sermone pedestri

65

70

75

80

85

90

95.

Telephus et Peleus, cum pauper et exsul uterque
Proiicit ampullas et sesquipedalia verba,

Si curat cor spectantís tetigisse querela.

Non satis est pulchra esse poëmata; dulcia sunto 100 Et, quocunque volent, animum auditoris agunto. Ut ridentibus arrident, ita flentibus adsunt Humani vultus: si vis me flere, dolendum est Primum ipsi tibi: tum tua me infortunia laedent, Telephe vel Peleu; male si mandata loqueris, 105 Aut dormitabo aut ridebo. Tristia maestum

Vultum verba decent, iratum plena minarum,
Ludentem lasciva, severum seria dictu.

Format enim natura prius nos intus ad omnem Fortunarum habitum, iuvat aut impellit ad iram, 110 Aut ad humum maerore gravi deduct et angit; Post effert animi motus interprete lingua.

Si dicentis erunt fortunis absona dicta,

Romani tollent equites peditesque cachinnum.
Intererit multum, divusne loquatur an heros,
115 Maturusne senex an adhuc florente iuventa
Fervidus, et matrona potens an sedula nutrix,
Mercatorne vagus cultorne virentis agelli,
Colchus an Assyrius, Thebis nutritus an Argis.
Aut famam sequere, aut sibi convenientia finge
120 Scriptor honoratum si forte reponis Achillem:
Impiger, iracundus, inexorabilis, acer
Iura neget sibi nata, nihil non arroget armis.
Sit Medea ferox invictaque, flebilis Ino,
Perfidus Ixion, Io vaga, tristis Orestes.
125 Si quid inexpertum scenae committis, et audes
Personam formare novam: servetur ad imum,
Qualis ab incepto processerit, et sibi constet.
Difficile est proprie communia dicere; tuque
Rectius Iliacum carmen deducis in actus,
130 Quam si proferres ignota indictaque primus.
Publica materies privati iuris erit, si

Non circa vilem patulumque moraberis orbem,
Nec verbum verbo curabis reddere fidus

« ForrigeFortsæt »