Billeder på siden
PDF
ePub

Optat Prometheus obligatus aliti,

Optat supremo coliocare Sisyphus

In monte saxum; sed vetant leges Iovis.
Voles modo altis desilire turribus,

70

[blocks in formation]

Deripere Lunam vocibus possim meis,
Possim crematos excitare mortuos
Desiderique temperare poculum,
Plorem artis in te nil agentis exitum?

80

5

10

15

20

Q. HORATII FLACCI

CAR MEN

SECULARE.

Phoebe silvarumque potens Diana,
Lucidum coeli decus, o colendi
Semper et culti, date quae precamur
Tempore sacro,

Quo Sibyllini monuere versus
Virgines lectas puerosque castos
Dis, quibus septem placuere colles,
Dicere carmen.

Alme Sol, curru nitido diem qui
Promis et celas aliusque et idem
Nasceris, possis nihil urbe Roma
Visere maius!

Rite maturos aperire partus
Lenis, Ilithyia, tuere matres,
Sive tu Lucina probas vocari
Seu Genitalis :

[ocr errors][merged small]

Vosque veraces cecinisse, Parcae,
Quod semel dictum est stabilisque rerum

25

Terminus servet, bona iam peractis

Iungite fata!

[blocks in formation]

Di, probos mores docili iuventae,

Di, senectuti placidae quietem,

Romulae genti date remque prolemque

Et decus omne!

Quaeque vos bobus veneratur albis
Clarus Anchisae Venerisque sanguis,
Impetret, bellante prior, iacentem
Lenis in hostem!

Iam mari terraque manus potentes
Medus Albanasque timet secures,
Iam Scythae responsa petunt superbi
Nuper et Indi.

45

50

55

60

65

70

75

Iam Fides et Pax et Honos Pudorque
Priscus et neglecta redire Virtus
Audet, apparetque beata pleno
Copia cornu.

Augur et fulgente decorus arcu

Phoebus acceptusque novem Camenis,
Qui salutari levat arte fessos
Corporis artus,

Si Palatinas videt aequus aras,
Remque Romanam Latiumque felix
Alterum in lustrum meliusque semper
Prorogat aevum !

Quaeque Aventinum tenet Algidumque,
Quindecim Diana preces virorum
Curat et votis puerorum amicas
Applicat aures!

Haec Iovem sentire deosque cunctos,
Spem bonam certamque domum reporto,
Doctus et Phoebi chorus et Dianae

Dicere laudes.

Q. HORATII FLACCI

SATIRAR UM

LIBER PRIMUS.

SATIRA I.

Qui fit, Maecenas, ut nemo, quam sibi sortem
Seu ratio dederit seu fors obiecerit, illa
Contentus vivat, laudet diversa sequentes?
O fortunati mercatores!" gravis annis

[ocr errors]

Miles ait, multo iam fractus membra labore.
Contra mercator, navem iactantibus Austris,

[ocr errors]

,Militia est potior. Quid enim? Concurritur; horae Momento cita mors venit aut victoria laeta." Agricolam laudat iuris legumque peritus,

[ocr errors]

Sub galli cantum consultor ubi ostia pulsat.
Ille datis vadibus qui rure extractus in urbem est,
Solos felices viventes clamat in urbe.

Cetera de genere hoc - adeo sunt multa - loquacem
Delassare valent Fabium. Ne te morer, audi
Quo rem deducam. Si quis deus,,En ego" dicat
‚Ïam faciam quod vultis; eris tu, qui modo miles,
,Mercator; tu, consultus modo, rusticus: hinc vos,
,,Vos hinc mutatis discedite partibus. Eia!
,,Quid statis?" — nolint. Atqui licet esse beatis.
Quid causae est, merito quin illis Iuppiter ambas
Iratus buccas inflet neque se fore posthac
Tam facilem dicat, votis ut praebeat aurem ?
Praeterea... Ne sic, ut qui iocularia, ridens
Percurram; - quanquam ridentem dicere verum

5

10

15

20

« ForrigeFortsæt »