Billeder på siden
PDF
ePub

ELEGIA VI.

Ad Tullum.

Non ego nunc Adria vereor mare noscere tecum,
Tulle, neque Egæo ducere vela salo;
Cum quo Rhipæos possim conscendere montes,
Ulteriusque domos vadere Memnonias.
Sed me complexæ remorantur verba puellæ,
Mutatoque graves sæpe colore preces.
Illa mihi totis argutat noctibus ignes,
Et queritur nullos esse relicta deos.
Illa meam mihi se jam denegat: illa minatur,
Quæ solet ingrato tristis amica viro.
His ego non horam possum durare querelis.
Ah! pereat, siquis lentus amare potest.
An mihi sit tanti doctas cognoscere Athenas,
Atque Asiæ veteres cernere divitias,
Ut mihi deductâ faciat convicia puppi
Cynthia, et insanis ora notet manibus?
Osculaque opposito dicat sibi debita vento,
Et nihil infido durius esse viro?

Tu patrui meritas conare anteire secures,
Et vetera oblitis jura refer sociis.

Nam tua non ætas unquam cessavit Amori;
Semper at armatæ cura fuit patriæ:
Et tibi non unquam nostros puer iste labores
Afferat, et lacrymis omnia nota meis.
Me sine, quem semper voluit fortuna jacere,
Hanc animam extremæ reddere nequitiæ.
Multi longinquo periêre in amore libenter,

In quorum numero me quoque terra tegat.
Non ego sum laudi, non natus idoneus armis:
Hanc me militiam fata subire volunt.

At tu, seu mollis qua tendit Ionia, seu qua
Lydia Pactoli tingit arata liquor;

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Seu pedibus terras, seu pontum carpere remis
Ibis, et accepti pars eris imperii:

Tum tibi siqua mei veniet non immemor hora,
Vivere me duro sidere certus eris.

ELEGIA VII.

Ad Ponticum Poëtam.

Dum tibi Cadmeæ dicuntur, Pontice, Theba,
Armaque fraternæ tristia militiæ;

Atque (ita sim felix) primo contendis Homero,
Sint modo fata tuis mollia carminibus;
Nos, ut consuêmus, nostros agitamus amores,
Atque aliquid duram quærimus in dominam.
Nec tantum ingenio, quantum servire dolori
Cogor, et ætatis tempora dura queri.

Hic mihi conteritur vitæ modus; hæc mea fama est:
Hinc cupio nomen carminis ire mei.

Me laudent doctæ solum placuisse puellæ,
Pontice, et injustas sæpe tulisse minas.
Me legat assidue post hæc neglectus amator;
Et prosint illi cognita nostra mala.

Te quoque si certo puer hic concusserit arcu,
(Quod nolim nostros evolüisse deos)
Longe castra tibi, longe miser agmina septem
Flebis in æterno surda jacere situ:
Et frustra cupies mollem componere versum ;
Nec tibi subjiciet carmina serus Amor.
Tunc me non humilem mirabere sæpe poëtam;
Tunc ego Romanis præferar ingeniis:
Nec poterunt juvenes nostro reticere sepulcro,
"Ardoris nostri magne poëta, jaces.'

Tu cave nostra tuo contemnas carmina fastu:
Sæpe venit magno fœnere tardus Amor.

10

20

ELEGIA VIII.

Ad Cynthiam.

Tune igitur demens? nec te mea cura moratur?
An tibi sum gelidâ vilior Illyriâ?
Et tibi jam tanti, quicumque est iste, videtur,
Ut sine me vento quolibet ire velis?
Tune audire potes vesani murmura ponti?
Fortis et in durâ nave jacere potes?
Tu pedibus teneris positas fulcire pruinas?
Tu potes insolitas, Cynthia, ferre nives?
O! utinam hibernæ duplicentur tempora brumæ,
Et sit iners tardis navita Vergiliis;
Nec tibi Tyrrhenâ solvatur funis in orâ,

Neve inimica meas elevet aura preces :
Atque ego non videam tales subsidere ventos,
Cum tibi provectas auferet unda rates;
Ut me defixum vacuâ patiaris arenâ

Crudelem infestâ sæpe vocare manu.
Sed quocumque modo de me perjura mereris,
Sit Galatea tuæ non aliena viæ:
Ut te, felici prævecta Ceraunia remo,

Accipiat placidis Oricos æquoribus.
Nam me non ullæ poterunt corrumpere tædæ,
Quin ego, vita, tuo limine vera querar.
Nec me deficiet, nautas rogitare citatos:
"Dicite, quo portu clausa puella mea est ?"
Et dicam, "licet Atraciis considat in oris,
Et licet Eleis, illa futura mea est.'

[blocks in formation]

Hic erit hic jurata manet: rumpantur iniqui:
Vicimus: assiduas non tulit illa preces.
Falsa licet cupidus deponat gaudia livor:
Destitit ire novas Cynthia nostra vias.
Illi carus ego: et per me carissima Roma

P

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

Dicitur: et sine me dulcia regna negat.
Illa vel angusto mecum requiescere lecto,
Et quocumque modo maluit esse mea,
Quam sibi dotatæ regnum vetus Hippodamiæ,
Et quas Elis opes ante parârat equis.
Quamvis magna daret, quamvis majora daturus,
Non tamen illa meos fugit avara sinus.
Hanc ego non auro, non Indis flectere conchis,
Sed potui blandi carminis obsequio.
Sunt igitur Musæ, neque amanti tardus Apollo:

Quis ego fretus amo. Cynthia rara mea est.
Nunc mihi summa licet contingere sidera plantis:
Sive dies, seu nox venerit, illa mea est.
Nec mihi rivalis certos subducit amores.
Ista meam nôrit gloria canitiem.

ELEGIA IX.

Ad Ponticum suum.

40

Dicebam tibi venturos, irrisor, amores,
Nec tibi perpetuo libera verba fore.
Ecce jaces, supplexque venis ad jura puellæ ;
Et tibi nunc quovis imperat emta modo.
Non me Chaoniæ vincant in amore columbæ
Dicere, quos juvenes quæque puella domet.
Me dolor et lacrymæ merito fecêre peritum ;
Atque utinam posito dicar amore rudis !
Quid tibi nunc misero prodest grave dicere carmen?
Aut Amphioniæ moenia flere lyræ?
Plus in amore valet Mimnermi versus Homero;
Carmina mansuetus lenia quærit Amor.
I, quæso, et tristes istos compone libellos;
Et cane, quod quævis nôsse puella velit.
Quid si non esset facilis tibi copia? nunc tu
Insanus medio flumine quæris aquam.
Necdum etiam palles, vero nec tangeris igni.

10

Hæc est venturi prima favilla mali.
Tunc magis Armenias cupies accedere tigres,
Et magis infernæ vincula nôsse rotæ,
Quam pueri toties arcum sentire medullis,
Et nihil iratæ posse negare tuæ.

Nullus amor cuiquam faciles ita præbuit alas,
Ut non alternâ presserit ille manu.
Nec te decipiat, quod sit satis illa parata.
Acrius illa subit, Pontice, siqua tua est.
Quippe ubi non liceat vacuos seducere ocellos,
Nec vigilare alio nomine, cedat Amor?
Qui non ante patet, donec manus attigit ossa.
Quisquis es, assiduas, ah! fuge blanditias.
Illis et silices, et possunt cedere quercus,
Nedum tu possis, spiritus iste levis.
Quare, si pudor est, quam primum errata fatere.
Dicere quo pereas, sæpe in amore levat.

[ocr errors]

ELEGIA X.

Ad Gallum.

O jucunda quies, primo cum testis amori
Affueram vestris conscius in lacrymis !
O noctem meminisse mihi jucunda voluptas!
O! quoties votis illa vocanda meis !
Cum te complexâ morientem, Galle, puellâ
Vidimus, et longâ ducere verba morâ.

Quamvis labentes premeret mihi somnus ocellos,
Et mediis cœlo Luna ruberet equis;

Non tamen a vestro potui secedere lusu:

Tantus in alternis vocibus ardor erat.
Sed quoniam non es veritus concredere nobis,
Accipe commissæ munera lætitiæ.

Non solum vestros didici reticere dolores;
Est quiddam in nobis majus, amice, fide.
Possum ego diversos iterum conjungere amantes;

20

30

10

« ForrigeFortsæt »