Billeder på siden
PDF
ePub

Tunc ego nec citharâ poteram gaudere sonorâ,
Nec similes chordis reddere voce sonos;
Sed perlucenti cantus meditabar avenâ,
Ille ego Latonæ filius atque Jovis.
Nescis, quid sit amor, juvenis, si ferre recusas
Immitem dominam, conjugiumque ferum.
Ergo ne dubita blandas adhibere querelas.
Vincuntur molli pectora dura prece.
Quod si vera canunt sacris oracula templis,
Hæc illi nostro nomine dicta refer:
Hoc tibi conjugium promittit Delius ipse.
Felix hoc, alium desine velle virum."
Dixit, et ignavus defluxit pectore somnus.
Ah! ego ne possim tanta videre mala!
Nec tibi crediderim votis contraria vota,
Nec tantum crimen pectore inesse tuo.
Nam te nec vasti genuerunt æquora ponti,
Nec flammam volvens ore Chimæra fero,
Nec canis anguineâ redimitus terga catervâ,
Cui tres sunt linguæ, tergeminumque caput,
Scyllave virgineam canibus succincta figuram;
Nec te conceptam sæva leæna tulit,
Barbara nec Scythiæ tellus, horrendave Syrtis;
Sed culta, et duris non habitanda, domus,
Et longe ante alias omnes mitissima mater,
Isque pater, quo non alter amabilior.
Hæc deus in melius crudelia somnia vertat,
Et jubeat tepidos irrita ferre Notos.

ELEGIA V.

Vos tenet, Etruscis manat quæ fontibus unda,
Unda sub æstivum non adeunda Canem,
Nunc autem sacris Baiarum maxima lymphis,
Cum se purpureo vere remittit humus.
At mihi Persephone nigram denuntiat horam :
Immerito juveni parce nocere, dea.

[blocks in formation]

Non ego tentavi, nulli temeranda virorum,
Audax laudandæ sacra docere Deæ.
Nec mea mortiferis infecit pocula succis

Dextera, nec cuiquam tetra venena dedit ;
Nec nos sacrilegos templis admovimus ignes;
Nec cor sollicitant facta nefanda meum;
Nec nos, insanæ meditantes jurgia linguæ,
Impia in adversos solvimus ora deos.
Et nondum cani nigros læsêre capillos;
Nec venit tardo curva senecta pede.
[* Natalem nostri primum vidêre parentes,
Cum cecidit fato consul uterque pari.]
Quid fraudare juvat vitem crescentibus uvis?
Et modo nata malâ vellere poma manu?
Parcite, pallentes undas quicumque tenetis,
Duraque sortiti tertia regna dei.
Elysios olim liceat cognoscere campos,
Lethæamque ratem, Cimmeriosque lacus ;
Cum mea rugosâ pallebunt ora senectâ,

Et referam pueris tempora prisca senex.
Atque utinam vano necquidquam terrear æstu !
Languent ter quinos sed mea membra dies.
At vobis Tuscæ celebrantur numina lymphæ,
Et facilis lentâ pellitur unda manu.
Vivite felices, memores et vivite nostri,
Sive erimus, seu nos Fata fuisse volent.
Interea nigras pecudes promittite Diti,
Et nivei lactis pocula mixta mero.

ELEGIA VI.

10

20

30

Candide Liber, ades; sic sit tibi mystica vitis
Semper, sic hederâ tempora vineta geras.
[Aufer et ipse meum pariter medicande dolorem:]
Sæpe tuo cecidit munere victus amor.
Care puer, madeant generoso pocula Baccho ;
I, nobis pronâ funde Falerna manu.

Ite procul, durum, curæ, genus! ite, labores!
Fulserit hic niveis Delius alitibus.
Vos modo proposito, dulces, faveatis, amici;
Neve neget quisquam, me duce, se comitem.
Aut siquis vini certamen mite recusat,

Fallat eum tecto cara puella dolo.
Ille facit dites animos deus: ille ferocem
Contudit, et dominæ misit in arbitrium.
Armenias tigres et fulvas ille leænas

Vicit, et indomitis mollia corda dedit.
Hæc Amor, et majora valet; sed poscite Bacchi
Munera; quem vestrûm pocula sicca juvant?
Convenit ex æquo, nec torvus Liber in illis,
Qui se, quique una vina jocosa colunt.
Jam venit iratus nimium nimiumque severis;
Qui timet irati numina magna, bibat.
Quales his pœnas qualis quantusque minetur,
Cadmeæ matris præda cruenta docet.

Sed procul a nobis hic sit timor; illaque, siqua est,
Quid valeat læsi, sentiat, ira dei.

Quid precor, ah, demens? venti temeraria vota
Aëriæ et nubes diripienda ferant !

Quamvis nulla mei superest tibi cura, Neæra,
Sis felix, et sint candida fata tua.

At nos securæ reddamus tempora mensæ.
Venit post multos una serena dies.
Hei mihi! difficile est imitari gaudia falsa;
Difficile est tristi fingere mente jocum;
Nec bene mendaci risus componitur ore;
Nec bene sollicitis ebria verba sonant.
Quid queror infelix? turpes, discedite, curæ.
Odit Lenæus tristia verba pater.
Gnosia, Theseæ quondam perjuria linguæ
Flevisti, ignoto sola relicta mari.

Sic cecinit pro te doctus, Minoï, Catullus,
Ingrati referens impia facta viri.

Vos ego nunc moneo: felix, quicumque dolore
Alterius disces posse carere tuo.

10

20

30

30

40

Nec vos aut capiant pendentia brachia collo,
Aut fallat blandâ sordida lingua prece.
Etsi perque suos fallax jurârit ocellos,

Junonemque suam, perque suam Venerem ;
Nulla fides inerit: perjuria ridet amantum
Jupiter, et ventos irrita ferre jubet.
Ergo quid toties fallacis verba puellæ
Conqueror? Ite a me, seria verba, procul.
Quam vellem longas tecum requiescere noctes,
Et tecum longos pervigilare dies!

Perfida, nec merito, nobis, nec amica merenti!
Perfida, sed, quamvis perfida, cara tamen.
Naïda Bacchus amat; cessas, o lente minister?
Temperet annosum Marcia lympha merum.
Non ego, si fugiat nostræ convivia mensæ
Ignotum cupiens vana puella torum,
Sollicitus repetam totâ suspiria nocte.

Tu, puer, i, liquidum fortius adde merum.

Jam dudum, Syrio madefactus tempora nardo,
Debueram sertis implicuisse comas.

[blocks in formation]

N

ALBII TIBULLI

LIBER QUARTUS.

CARMEN I.

10

TE, Messala, canam. Quamquam me cognita virtus
Terret, ut infirmæ nequeant subsistere vires;
Incipiam tamen. At meritas si carmina laudes
Deficiant, humilis tantis sim conditor actis,
Nec tua, præter te, chartis intexere quisquam
Facta queat, dictis ut non majora supersint;
Est nobis voluisse satis. Nec munera parva
Respueris. Etiam Phœbo gratissima dona
Cres tulit; et cunctis Baccho jucundior hospes
Icarus; ut puro testantur sidera cœlo,
Erigoneque Canisque, neget ne longior ætas.
Quin etiam Alcides, deus adscensurus Olympum,
Læta Molorcheis posuit vestigia tectis.
Parvaque cœlestes pacavit mica; nec illis
Semper inaurato taurus cadit hostia cornu.
Hic quoque sit gratus parvus labor, ut tibi possim
Inde alios aliosque memor componere versus.
Alter dicat opus magni mirabile mundi :
Qualis in immenso desederit aëre tellus;
Qualis et in curvum pontus confluxerit orbem,
Et vagus a terris qua surgere nititur aër;
Huic ut contextus passim fluat igneus æther,
Pendentique super claudantur ut omnia cœlo.
At, quodcumque meæ poterunt audere Camœnæ,

20

« ForrigeFortsæt »