Billeder på siden
PDF
ePub

ALBII TIBULLI

LIBER TERTIUS.

ELEGIA I.

MARTIS Romani festæ venêre Kalenda;
(Exoriens nostris hinc fuit annus avis)
Et vaga nunc certâ discurrunt undique pompâ
Perque vias urbis munera, perque domos.
Dicite, Pierides, quonam donetur honore

Seu mea, seu fallor, cara Neæra tamen.
Carmine formosæ, pretio capiuntur avaræ.
Gaudeat, ut digna est, versibus illa meis.
Lutea sed niveum involvat membrana libellum,
Pumex et canas tondeat ante comas;
Summaque prætexat tenuis fastigia chartæ,
Indicet ut nomen, litera facta, meum:
Atque inter geminas pingantur cornua frontes;
Sic etenim comtum mittere oportet opus.
Per, vos auctores hujus mihi carminis oro,
Castaliamque umbram Pieriosque lacus,
Ite domum, cultumque illi donate libellum,
Sicut erit; nullus defluat inde color.
Illa mihi referat, si nostri mutua cura est,
An minor, an toto pectore deciderim.
Sed primum nympham longâ donate salute,
Atque hæc submisso dicite verba sono:
Hæc tibi vir quondam, nunc frater, casta Neæra,
Mittit, et, accipias munera parva, rogat;

10

20

Teque suis jurat caram magis esse medullis:
Sive sibi conjux, sive futura soror;
Sed potius conjux; hujus spem nominis illi
Auferet exstincto pallida Ditis aqua.'

ELEGIA II.

[ocr errors]

Qui primus caram juveni, carumque puellæ
Eripuit juvenem, ferreus ille fuit.
Durus et ille fuit, qui tantum ferre dolorem,
Vivere et ereptâ conjuge qui potuit.
Non ego firmus in hoc; non hæc patientia nostro
Ingenio; frangit fortia corda dolor.

Nec mihi vera loqui pudor est, vitæque fateri
Tot mala perpessæ tædia nata meæ.
Ergo, cum tenuem fuero mutatus in umbram,
Candidaque ossa super nigra favilla teget;
Ante meum veniat, longos incomta capillos,

Et fleat ante meum mosta Neæra rogum.
Sed veniat caræ matris comitata dolore;
Mæreat hæc genero, mœreat illa viro.
Præfatæ ante meos manes, animamque precatæ,
Perfusæque pias ante liquore manus,
Pars quæ sola mei superabit corporis, ossa
Incinctæ nigrâ candida veste legant;
Et primum annoso spargant collecta Lyæo,
Mox etiam niveo fundere lacte parent;
Post hæc carbaseis humorem tollere velis,
Atque in marmoreâ ponere sicca domo.
Illuc, quas mittit dives Panchaïa merces,
Eoique Arabes, pinguis et Assyria,
Et nostri memores lacrymæ fundantur eodem:
Sic ego componi, versus in ossa, velim.
Sed tristem mortis demonstret litera causam,
Atque hæc in celebri carmina fronte notet:

10

20

"Lygdamus hic situs est; dolor huic, et cura Neæræ Conjugis ereptæ, causa perire fuit."

30

ELEGIA III.

Quid prodest cœlum votis implêsse, Neæra,
Blandaque cum multâ thura dedisse prece;
Non, ut marmorei prodirem e limine tecti,
Insignis clarâ conspicuusque domo;
Aut ut multa mei renovarent jugera tauri,
Et magnas messes terra benigna daret;
Sed tecum ut longæ sociarem gaudia vitæ,
Inque tuo caderet nostra senecta sinu;
Tunc cum, præmensæ defunctus tempora lucis,
Nudus Lethæâ cogerer ire rate?

Nam grave quid prodest pondus mihi divitis auri?
Arvaque findant pinguia mille boves?
Quidve domus prodest Phrygiis innixa columnis,
Tænare, sive tuis, sive, Caryste, tuis?

Et nemora in domibus sacros imitantia lucos?
Auratæque trabes, marmoreumque solum?
Quidve, in Erythræo legitur quæ litore concha,
Tinctaque Sidonio murice lana juvat?
Et quæ præterea populus miratur? in illis
Invidia est; falso plurima vulgus amat.
Non opibus mentes hominum curæque levantur;
Nam Fortuna suâ tempora lege regit.
Sit mihi paupertas tecum jucunda, Neæra;
At sine te regum munera nulla volo.
O niveam, quæ te poterit mihi reddere, lucem!
O mihi felicem terque quaterque diem!
At si, pro dulci reditu quæcumque voventur,
Audiat aversâ non meus aure deus;

Nec me regna juvent, nec Lydius aurifer amnis,
Nec, quas terrarum sustinet orbis opes.
Hæc alii cupiant; liceat mihi, paupere cultu,
Securo carâ conjuge posse frui.

Adsis, et timidis faveas, Saturnia, votis;
Et faveas, conchâ, Cypria, vecta tuâ.

10

20

30

50

Aut, si Fata negant reditum, tristesque Sorores,
Stamina quæ ducunt, quæque futura canunt;
Me vocet in vastos amnes nigramque paludem
Dives in ignavâ luridus Orcus aquâ.

ELEGIA IV.

Di meliora ferant, nec sint insomnia vera,
Quæ tulit extremâ pessima nocte quies.
[*Ite procul. Vanum falsumque avertite visum;
Desinite in vobis quærere velle fidem.]
Divi vera monent; venturæ nuntia sortis,
Vera monent Tuscis exta.probata viris :
Somnia fallaci ludunt temeraria nocte,
Et pavidas mentes falsa timere jubent.
At natum in curas hominum genus omina noctis
Farre pio placant et saliente sale.

Et tamen, utcumque est, sive illi vera momenti,
Mendaci somno credere sive volent;
Efficiat vanos noctis Lucina timores,
Et frustra immeritum prætimuisse velit:
Si mea nee turpi mens est obnoxia facto,
Nec læsit magnos impia lingua deos.
Jam Nox, ætherium nigris emensa quadrigis
Mundum, cæruleo laverat amne rotas:
Nec me sopierat, menti deus utilis ægræ,
Somnus; sollicitas deficit ante domos.
Tandem, cum summo Phoebus prospexit ab ortu,
Pressit languentis lumina sera quies.
Hic juvenis, castâ redimitus tempora lauru,
Est visus nostrâ ponere sede pedem.
[*Non illo quidquam formosius ulla priorum
Ætas, humanum nec videt illud opus.]
Intonsi crines longâ cervice fluebant;
Stillabat Syrio myrtea rore coma.

Candor erat, qualem præfert Latonia Luna,
Et color in niveo corpore purpureus;

[blocks in formation]

Ut juveni primum virgo deducta marito
Inficitur teneras, ore rubente, genas;
Ut, cum contexunt amarantis alba puellæ
Lilia; ut auctumno candida mala rubent.
Ima videbatur talis illudere palla;

Namque hæc in nitido corpore vestis erat.
Artis opus raræ, fulgens testudine et auro,
Pendebat lævâ garrula parte lyra.

Hanc primum veniens plectro modulatus eburno,
Felices cantus ore sonante dedit.

Sed, postquam fuerant digiti cum voce locuti,
Edidit hæc dulci tristia verba modo:
"Salve, cura deûm; casto nam rite poëtæ
Phoebusque et Bacchus Pieridesque favent.
Sed, proles Semela, Bacchus, doctaque Sorores
Dicere non norunt, quid ferat hora sequens:
At mihi fatorum leges, ævique futuri
Eventura, pater posse videre dedit.

Quare, ego quæ dico non fallax, accipe, vates,
Quodque deus vero Cynthius ore feram.
Tantum cara tibi, quantum nec filia matri,
Quantum nec cupido bella puella viro;
Pro quâ sollicitas cœlestia numina votis;
Quæ tibi securos non sinit ire dies;
Et, cum te fusco Somnus velavit amictu,
Vanum nocturnis fallit imaginibus ;
Carminibus celebrata tuis, formosa Neæra
Alterius mavult esse puella viri:
Diversasque tuis agitat mens impia curas;
Nec gaudet casta nupta Neæra domo.
Ah crudele genus, nec fidum femina nomen!
Ah! pereat, didicit fallere siqua virum !
Sed flecti poterit: mens est mutabilis illis.

Tu modo cum multâ brachia tende prece.
Sævus Amor docuit validos tentare labores;
Sævus Amor docuit verbera posse pati.
Me quondam Admeti niveos pavisse juvencos,
Non est in vanum fabula ficta jocum.

40

50

60

« ForrigeFortsæt »