Cum desiderio meo nitenti
Carum nescio quid lubet jocari,
(Ut solatiolum sui doloris,
Credo, ut tum gravis acquiescat ardor)
Tecum ludere, sicut ipsa, possem,
Et tristes animi levare curas ;
Tam gratum mihi, quam ferunt puellæ
Pernici aureolum fuisse malum,
Quod zonam soluït diu-ligatam.
Luctus in Morte Passeris.
Lugete, o Veneres, Cupidinesque,
Et quantum est hominum venustiorum!
Passer mortuus est meæ puellæ,
Passer, deliciæ meæ puellæ,
Quem plus illa oculis suis amabat :
Nam mellitus erat, suamque nôrat
Ipsam tam bene, quam puella matrem :
Nec sese a gremio illius movebat ;
Sed circumsiliens modo huc, modo illuc,
Ad solam dominam usque pipilabat.
Qui nunc it, per iter tenebricosum,
Illuc, unde negant redire quemquam :
At vobis male sit, malæ tenebræ
Orci, quæ omnia bella devoratis!
Tam bellum mihi passerem abstulistis.
O factum male! O miselle passer !
Tuâ nunc operâ meæ puellæ
Flendo turgiduli rubent ocelli.