Billeder på siden
PDF
ePub

CARMEN CXIII.

Ad Cinnam.

Consule Pompeio primum, duo, Cinna, solebant
Mochi: illo facto consule nunc iterum,
Manserunt duo: sed creverunt millia in unum
Singula: fecundum semen adulterio.

CARMEN CXIV.

In Mentulam.

Formiano saltu non falso Mentula dives
Fertur; qui quot res in se habet egregias !
Aucupia omne genus, pisces, prata, arva, ferasque;
Necquidquam: fructus sumtibus exsuperat.
Quare concedo sit dives, dum omnia desint.
Saltum laudemus, dum modo ipse egeat.

CARMEN CXV.

In Mentulam.

Mentula habet instar triginta jugera prati,
Quadraginta arvi: cætera sunt maria.
Cur non divitiis Croesum superare potis sit,
Uno qui in saltu tot bona possideat ;

Prata, arva, ingentes silvas, saltusque, paludesque,
Usque ad Hyperboreos et mare ad Oceanum?
Omnia magna hæc sunt: tamen ipse est maximus

ultor,

Non homo, sed vere Mentula magna, minax.

CARMEN CXVI.

Ad Gellium.

Sæpe tibi studioso animo venanda requirens
Carmina uti possem mittere Battiada,
Quis te lenirem nobis, neu conarere
Infestum telis icere, musca, caput;

Hunc video mihi nunc frustra sumtum esse laborem,
Gelli, nec nostras hinc valuisse preces.
Contra nos tela ista tua evitamus amictu:
At fixus nostris tu dabi' supplicium.

[merged small][ocr errors]

ALBII TIBULLI

CARMINUM

LIBRI TRES,

CUM QUARTO SULPICIE ET ALIORUM,

EX EDITIONE

CHR. G. HEYNE,

SEDULA RECENSIONE ACCURATI.

ALBII TIBULLI

LIBER PRIMUS.

{

ELEGIA I.

DIVITIAS alius fulvo sibi congerat auro,
Et teneat culti jugera multa soli,
Quem labor assiduus vicino terreat hoste,
Martia cui somnos classica pulsa fugent:
Me mea paupertas vitæ traducat inerti,

Dum meus assiduo luceat igne focus.
Ipse seram teneras maturo tempore vites
Rusticus, et facili grandia poma manu.
Nec Spes destituat, sed frugum semper acervos
Præbeat, et pleno pinguia musta lacu.
Nam veneror, seu stipes habet desertus in agris,
Seu vetus in trivio florea serta lapis:

Et quodcumque mihi pomum novus educat annus,
Libatum agricolæ ponitur ante deo.-
Flava Ceres, tibi sit nostro de rure corona
Spicea, quæ templi pendeat ante fores;
Pomosisque ruber custos ponatur in hortis,
Terreat ut sævâ falce, Priapus, aves.

Vos quoque, felicis quondam, nunc pauperis, agri
Custodes, fertis munera vestra, Lares.
Tunc vitula innumeros lustrabat cæsa juvencos :
Nunc agna exigui est hostia magna soli.
Agna cadet vobis, quam circum rustica pubes
Clamet: Io! messes et bona vina date.

10

20

« ForrigeFortsæt »