Billeder på siden
PDF
ePub

Seu Sacas, sagittiferosque Parthos,
Sive qua septemgeminus colorat
Æquora Nilus;

Sive trans altas gradietur Alpes,
Cæsaris visens monumenta magni,
Gallicum Rhenum, horribilesque ulti-
mosque Britannos;

Omnia hæc, quæcumque feret voluntas
Cœlitum, tentare simul parati,
Pauca nuntiate meæ puellæ
Non bona dicta:

Cum suis vivat valeatque machis,
Quos simul complexa tenet trecentos,
Nullum amans vere, sed identidem omnium
Ilia rumpens.

Nec meum respectet, ut ante, amorem,
Qui illius culpâ cecidit; velut prati
Ultimi flos, prætereunte postquam
Tactus aratro est.

CARMEN XII.

Ad Asinium.

Marrucine Asini, manu sinistrâ

Non belle uteris in joco atque vino:

Tollis lintea negligentiorum.

Hoc salsum esse putas? Fugit te, inepte;

Quamvis sordida res et invenusta est.

Non credis mihi? Crede Pollioni

Fratri, qui tua furta vel talento
Mutari velit est enim leporum
Disertus puer, ac facetiarum.
Quare aut hendecasyllabos trecentos
Exspecta, aut mihi linteum remitte,
Quod me non movet æstimatione;
Verum est mnemosynon mei sodalis:

Nam sudaria Setaba ex Iberis
Miserunt mihi muneri Fabullus

Et Verannius. Hæc amem necesse est,
Ut Veranniolum meum et Fabullum.

CARMEN XIII.

Ad Fabullum.

Cœnabis bene, mi Fabulle, apud me Paucis, si tibi Dî favent, diebus, Si tecum attuleris bonam atque magnam Cœnam, non sine candidâ puellâ, Et vino et sale, et omnibus cachinnis. Hæc si, inquam, attuleris, venuste noster, Conabis bene; nam tui Catulli Plenus sacculus est aranearum. Sed contra accipies meros amores, Seu quid suavius elegantiusve est; Nam unguentum dabo, quod meæ puellæ Donârunt Veneres, Cupidinesque; Quod tu cum olfacies, Deos rogabis, Totum ut te faciant, Fabulle, nasum.

CARMEN XIV.

Ad Calvum Licinium.

Ni te plus oculis meis amarem,
Jucundissime Calve, munere isto
Odissem te odio Vatiniano.

Nam quid feci ego, quidve sum locutus,
Cur me tot male perderes poëtis?

Isti Di mala multa dent clienti,

Qui tantum tibi misit impiorum.

Quod si, ut suspicor, hoc novum ac repertum

Munus dat tibi Sulla literator,

Non est mî male, sed bene ac beate,
Quod non dispereunt tui labores.

Di magni! horribilem et sacrum libellum !
Quem tu scilicet ad tuum Catullum
Mîsti, continuo ut die periret,
Saturnalibus, optimo dierum.
Non, non hoc tibi, salse, sic abibit:
Nam, si luxerit, ad librariorum
Curram scrinia; Casios, Aquinios,
Suffenum, omnia colligam venena,
Ac te his suppliciis remunerabor.
Vos hinc interea valete, abite
Illuc, unde malum pedem tulistis,
Sæcli incommoda, pessimi poëtæ!

*

Siqui forte mearum ineptiarum
Lectores eritis, manusque vestras
Non horrebitis admovere nobis ;
Pædicabo ego vos, et irrumabo.

CARMEN XV.

Ad Aurelium.

Commendo tibi me ac meos amores,
Aureli. Veniam peto pudentem,
Ut, si quidquam animo tuo cupîsti,
Quod castum expeteres, et integellum,
Conserves puerum mihi pudice;
Non dico a populo: nihil veremur
Istos, qui in plateâ modo huc, modo illuc
In re prætereunt suâ occupati :

Verum a te metuo, tuoque pene,

Infesto pueris bonis, malisque.

Quem tu, qua lubet, ut lubet, moveto

Quantum vis, ubi erit foris paratum.
Hunc unum excipio, ut puto, pudenter.
Quod si te mala mens, furorque vecors
In tantam impulerit, sceleste, culpam,
Ut nostrum insidiis caput lacessas;
Ah! tum te miserum, malique fati!
Quem, attractis pedibus, patente portâ,
Percurrent raphanique, mugilesque.

CARMEN XVI.

Ad Aurelium et Furium.

Pædicabo ego vos, et irrumabo,
Aureli pathice, et cinæde Furi,
Qui me ex versiculis meis putatis,
Quod sint molliculi, parum pudicum :
Nam castum esse decet pium poëtam
Ipsum; versiculos nihil necesse est ;
Qui tum denique habent salem ac leporem,
Si sunt molliculi, ac parum pudici,
Et, quod pruriat, incitare possunt,
Non dico pueris, sed his pilosis,
Qui duros nequeunt movere lumbos.
Vos, quod millia multa basiorum
Legistis, male me marem putatis :
Pædicabo ego vos, et irrumabo.

CARMEN XVII.

Ad Coloniam.

O Colonia, quæ cupis ponte ludere longo,
Et salire paratum habes; sed vereris inepta
Crura ponticuli adsulitantis, irredivivus
Ne supinus eat, cavâque in palude recumbat;

C

Sic tibi bonus ex tuâ pons libidine fiat,
In quo vel Salisubsulis sacra suscipiantur:
Munus hoc mihi maximi da, Colonia, risûs.
Quemdam municipem meum de tuo volo ponte
Ire præcipitem in lutum, per caputque pedesque :
Verum totius ut lacûs, putidæque paludis,
Lividissima, maximeque est profunda vorago,
Insulsissimus est homo; nec sapit pueri instar
Bimuli, tremulâ patris dormientis in ulnâ.
Quoi cum sit viridissimo nupta flore puella,
Et puella tenellulo delicatior hædo,
Asservanda nigerrimis diligentius uvis;

Ludere hanc sinit, ut lubet, nec pili facit uni;
Nec se sublevat ex suâ parte: sed, velut alnus
In fossâ Ligurî jacet suppernata securi,

Tantumdem omnia sentiens, quam si nulla sit usquam;
Talis iste meus stupor nil videt, nihil audit.
Ipse qui sit, utrum sit, an non sit, id quoque nescit.
Nunc eum volo de tuo ponte mittere pronum,
Si pote stolidum repente excitare veternum,
Et supinum animum in gravi derelinquere cœno,
Ferream ut soleam tenaci in voragine mula.

CARMEN XVIII.

Ad Hortorum Deum.

Hunc lucum tibi dedico, consecroque, Priape,
Qua domus tua Lampsaci est, quaque silva, Priape.
Nam te præcipue in suis urbibus colit ora
Hellespontia, cæteris ostreosior oris.

« ForrigeFortsæt »