Billeder på siden
PDF
ePub

Cum hedera vinculorum quasi symbolum esset1, a Dialis corpore abesse debebat. Fest. ep. 82. 18: Ederam flamini Diali neque tangere neque nominare fas erat pro eo quod edera vincit, ad quodcumque se applicat. Sed ne anulum quidem gerere ei licebat solidum aut aliquem in se habere nodum. Plut. quaest. Rom. 112 p. 290 Ε: Διὰ τίνα δ ̓ αἰτίαν οὐδὲ κιττοῦ θιγεῖν ἐφεῖτο τῷ ἱερεῖ τοῦ Διός;

Eadem de causa propagines e vitibus altius praetentas non succedit, Gell. X 15. 13; Plut. q. R. 1121.

Apud Graecos sacerdotes vestitu a communi habitu distinguebantur. Longa enim tunica, quae cincta non erat, induti erant, quae vestis post saeculum quintum in usu non iam erat; v. Michaelis Parthenon tab. 14. fig. 34; Stengel Griech. Sacralaltertümer 33; cf. E. Petersen Archäol. Anz. XVIII 1903, 24.

Flaminica Dialis eam ob rem non corona ornatur, sed virga incurvata, quae fit quasi corona, Serv. Aen. IV 137; Samter 1. c. 39.

Deinde Iunonis sacrum nodis tantum recinctis accedere religione datum erat. Serv. interpol. Verg. Aen. IV 518: Iunonis Lucinae sacra non licet accedere nisi solutis nodis. Gell. IV 3. 3: Paelicem autem appellatam probrosamque habitam, quae iuncta consuetaque esset cum eo, in cuius manu mancipioque alia matrimonii causa foret, hac antiquissima lege ostenditur, quam Numae regis fuisse accepimus: Paelex aedem Iunonis ne tangito, si tangit, Iunoni crinibus demissis agnam feminam caedito; cf. Paul. p. 222. 5.

Quae lex qua opinione instituta sit facile cognoscimus, si reputaverimus Iunonem Lucinam praecipue parientium nixibus praepositam esse et auxiliari genetricibus fetis 2. Arnob. III 21; III 23; Plaut. Aul. IV 711; Ter. Andr. 473; Adelph. 487; Prop. V 1. 99; Ov. fast. II 451; III 255.

1 E. Samter Familienfeste der Griechen u. Römer, Berlin 1901, 39; et apud Pauly-Wiss. VI 2489; Boehm, De symb. Pyth. 29 sq.; Nilsson Griech. Feste 345; Aust in Roscheri Lex. myth. II 698; Aust Relig. der Römer 189; Marquardt Staatsv. III 328 sqq.; R. Peter, Quaest. Pontifical. specimen, diss. Straßb. 1886, 42 sqq.; J. G. Frazer Le rameau d'or I 319 sqq.

Roscher Juno u. Hera 43; in Lex. myth. II 583; Preller-Jordan Röm. Myth. I 273; W. Otto, Philol. LXIV (1905) 161 sqq.

Parturientibus enim opem ferre superstitiosi putabant, cum omnia vincula, quae impedimenta et moras partus significare viderentur, removebant. Nexum enim inter nodorum implicationes et partus labores extare antiqui coniecerunt. Qua de causa, ut puerperii difficultatem mulceret, mulier (Ov. fast. III 257):

si qua tamen gravida est, resoluto crine precetur,

ut solvat partus molliter illa suas.

Roscher in Lex. myth. II 583; Preller-Jordan Röm. Myth. I 273; Frazer Rameau d'or I 319 sq.

Quod si tenemus, facile est intellectu, qua ex deliberatione Iunonis Lucinae aedem nodis tantum resolutis intrare licuerit. Sed satis de nodorum in rebus sacris vi impediente dixisse mihi videor.

Cum hedera vinculorum quasi symbolum esset 1, a Dialis corpore abesse debebat. Fest. ep. 82. 18: Ederam flamini Diali neque tangere neque nominare fas erat pro eo quod edera vincit, ad quodcumque se applicat. Sed ne anulum quidem gerere ei licebat solidum aut aliquem in se habere nodum. Plut. quaest. Rom. 112 p. 290 Ε: Διὰ τίνα δ ̓ αἰτίαν οὐδὲ κιττοῦ θιγεῖν ἐφεῖτο τῷ ἱερεῖ τοῦ Διός;

Eadem de causa propagines e vitibus altius praetentas non succedit, Gell. X 15. 13; Plut. q. R. 1121.

Apud Graecos sacerdotes vestitu a communi habitu distinguebantur. Longa enim tunica, quae cincta non erat, induti erant, quae vestis post saeculum quintum in usu non iam erat; v. Michaelis Parthenon tab. 14. fig. 34; Stengel Griech. Sacralaltertümer 33; cf. E. Petersen Archäol. Anz. XVIII 1903, 24.

Flaminica Dialis eam ob rem non corona ornatur, sed virga incurvata, quae fit quasi corona, Serv. Aen. IV 137; Samter 1. c. 39.

Deinde Iunonis sacrum nodis tantum recinctis accedere religione datum erat. Serv. interpol. Verg. Aen. IV 518: Iunonis Lucinae sacra non licet accedere nisi solutis nodis. Gell. IV 3. 3: Paelicem autem appellatam probrosamque habitam, quae iuncta consuetaque esset cum eo, in cuius manu mancipioque alia matrimonii causa foret, hac antiquissima lege ostenditur, quam Numae regis fuisse accepimus: Paelex aedem Iunonis ne tangito, si tangit, Iunoni crinibus demissis agnam feminam caedito; cf. Paul. p. 222. 5.

Quae lex qua opinione instituta sit facile cognoscimus, si reputaverimus Iunonem Lucinam praecipue parientium nixibus praepositam esse et auxiliari genetricibus fetis 2. Arnob. III 21; III 23; Plaut. Aul. IV 711; Ter. Andr. 473; Adelph. 487; Prop. V 1. 99; Ov. fast. II 451; III 255.

1 E. Samter Familienfeste der Griechen u. Römer, Berlin 1901, 39; et apud Pauly-Wiss. VI 2489; Boehm, De symb. Pyth. 29 sq.; Nilsson Griech. Feste 345; Aust in Roscheri Lex. myth. II 698; Aust Relig. der Römer 189; Marquardt Staatsv.2 III 328 sqq.; R. Peter, Quaest. Pontifical. specimen, diss. Straßb. 1886, 42 sqq.; J. G. Frazer Le rameau d'or I 319 sqq.

Roscher Juno u. Hera 43; in Lex. myth. II 583; Preller-Jordan Röm. Myth. I 273; W. Otto, Philol. LXIV (1905) 161 sqq.

Parturientibus enim opem ferre superstitiosi putabant, cum omnia vincula, quae impedimenta et moras partus significare viderentur, removebant. Nexum enim inter nodorum implicationes et partus labores extare antiqui coniecerunt. Qua de causa, ut puerperii difficultatem mulceret, mulier (Ov. fast. III 257):

si qua tamen gravida est, resoluto crine precetur,

ut solvat partus molliter illa suas.

Roscher in Lex. myth. II 583; Preller-Jordan Röm. Myth. I 273; Frazer Rameau d'or I 319 sq.

Quod si tenemus, facile est intellectu, qua ex deliberatione Iunonis Lucinae aedem nodis tantum resolutis intrare licuerit. Sed satis de nodorum in rebus sacris vi impediente dixisse mihi videor.

CAPVT ALTERUM

De rebus superstitiosis

Iam quaestio erit de rebus superstitiosis, in quibus eandem vinculorum religionem observabant veteres.

Ac primum quidem vinculis tribuebant vim perniciosam in mulierum partibus homines superstitiosi. Ut enim mulieres gravidae in votis nuncupandis crines solvere iubentur, ita etiam parturientes omni vinculo et vestium et corporis vacare debent. In Sorani Gynaeciis 66a obstetricibus observandum est, ut mulier bene pariat, ante tamen ligaturis et capillis solutis (scil. parturientis), quod propter laxamentum, fieri solet.

Cod. Laur. fol. 155a (Rose 136): In hoc ergo operis obstetricandi quae sunt servanda. Solvendae sunt scilicet, ut omne quodcumque abstrictum fuit et alligatum, fluat, ut totum corpus liberum a connatione solutum illis partibus faciat laxamentum.

Ἐκ τῶν Σωρανοῦ περὶ γυναικείων (p. 240 Rose) 69: Ἔνθεν εἰς τὴν ἀκώλυτον δίοδον τοῦ πνέυματος λύειν τε τὴν ζώνην προσῆκεν αὐτῶν καὶ τὸ στῆθος πάσης ἐλευθεροῦν περιειλήσεως, οὐ κατὰ τὴν ἰδιωτικὴν πρόληψιν καθ ̓ ἣν τὰ γυναίκια δεσμὸν οὐδένα βούλεται τυγχάνειν, διὰ ταύτην δὲ καὶ τὰς τρίχας λύειν. διὰ δὲ τὴν προειρημένην αἰτίαν τάχα δὴ καὶ ἡ λύσις τῶν τριχῶν εὐτονίαν ἀποτελεῖ τῆς κεφαλῆς.

Item cingulum solvere solebant. Deae partubus adstantes apud Graecos appellatae sunt λυσίζωνοι. Quarum in numero fuit Artemis, cuius Athenis templum sacrum erat.

1 Wernicke, PW. II 1347; Schreiber in Roscheri Lex. myth. 1572

« ForrigeFortsæt »