Billeder på siden
PDF
ePub

Quibus ex exemplis apparebat catechumenos interdum licio aut tunica iam indutos esse; postea autem pedibus tantum nudis lustrabantur eis in caerimoniis. Ut mystae purgationes sacras, ita baptizandi quoque exorcismi caerimonias subire debebant nudis pedibus '.

Apud Ioann. Diaconum ad Senarium cap. 6 (Migne PL 59. 403) catechumeni nudis pedibus iubentur incedere, ut depositis morticinis et carnalibus indumentis agnoscant se illius viae iter arripere, in qua nihil asperum, nihil potest inveniri nocivum. haec igitur ecclesiastica sollicitudo per successiones temporum cauta dispositione constituit: quamvis horum vestigia vetus pagina non ostendat; Dölger 1. c. 105. (Augustin.) de symb. ad catechum. sermo IV c. 1, 1 (PL 40. 660 sq.): Omnia sacramenta quae acta sunt et aguntur in verbis per ministerium servorum Dei, exorcismis, orationibus, canticis spiritualibus, insufflationibus, cilicio, inclinatione cervicum, humilitate pedum, pavor ipse omni securitate appetendus, haec omnia, ut dixi, escae sunt, quae vos reficiunt in utero, ut renatos ex baptismo hilares vos mater exhibeat Christo.

Ex ecclesiae orientalis ritibus catechumeni quoque in exorcismo nudis pedibus ante sacerdotem stantes describuntur in actis concilii Constantinopolitani: Ἐν τῷ φωτιστηρίῳ ὄντες εἰς κατήχησιν τῶν νεοφωτίστων ἀποστιχαρίων καὶ ἀνυποδέτων ὄντων ἐπορκιζόντων αὐτοὺς διακόνων, Mansi IX 1111d; vide etiam Mansi VIII 1103: Ἵστανται τὸ σχῆμα τοῦ ἀγῶνος ἀποπληροῦντες, κάτω νεύοντες καὶ τὰς χεῖρας συμπλέκοντες καὶ τρέμοντες εὐκαίρως. Anrich Mysterienw. 1. c.; Dölger 1. c. 106.

Nuditas autem in baptismatis ritibus usitata duabus praecipue ex causis explanari videtur. Primum enim Iudaeorum consuetudinem retinebant Christiani, qui ad luctum atque poenitentiam declarandam corpus denudare solebant; cf. II Sam. 3. 31; Is. 32. 11; Dölger 1. c. 109.

Deinde autem nuditate lustrationem (záJagov) quandam effici putabant, praesertim cum ea in re exemplum praeberent mysteria, Anrich 1. s. 200.

Plotinus enim et Proclus sub vestimentis animi passiones 1 Dölger Exorzismus 105 sqq.

[ocr errors]

et malas inclinationes intellegebant, quae una cum vestibus deponerentur. Procl. in Alc. II p. 296 (ed. Cousin, Paris. 1820): Καὶ ἀποδυομένοις τὰ πάθη καὶ τοὺς χιτῶνας, οὓς κατιόντες προσειλήφαμεν, ἔσχατος χιτών ἐστιν ἀποδυτέος ὁ τῆς φιλοτιμίας, ἵνα γυμνοί τε', ὥς φησι τὸ λόγιον, γεγονότες ἑαυτοὺς τῷ θεῷ προσιδρύσωμεν ταῖς θείαις ζῳαῖς ἑαυτοὺς ἐξομοιώσαντες. Plotin. Enn. I 6. 7 (v. supra 13). Quae nuditatis significatio iam antea cum mysteriorum ritibus coniuncta fuisse videtur. Quid igitur mirum, quod etiam Christiani symbolice, ut ita dicam, catechumenorum in baptismate nuditatem interpretabantur. Dionysius Areopagita Proclum auctorem secutus (eccl. hier. II 3. 5) vesti exuta effici putabat das Ausziehen aller bösen Neigungen, die Hinwegnahme alles Vielfältigen und Gespaltenen in der Seele und dementsprechend die Rückkehr zur Einheit 2.

Similiter de ea caerimonia iudicavit Cyrillus Hierosolym. catech. mystagog. II 2 (ed. Rupp II 356. 358): Εὐθὺς οὖν εἰσελθόντες ἀποδύεσθε τὸν χιτῶνα· καὶ τοῦτο ἦν εἰκὼν τοῦ τὸν παλαιὸν ἄνθρωπον ἀποδύεσθαι σὺν ταῖς πράξεσι . . . ἐπειδὴ γὰρ τοῖς μέλεσι τοῖς ὑμετέροις ἐνεφώλευον αἱ ἀντικείμεναι δυνάμεις, οὐκέτι φορεῖν ὑμῖν ἔξεστι τὸν παλαιὸν ἐκεῖνον χιτῶνα, οὐ τοῦτον πάντως λέγω τὸν αἰσθητόν, ἀλλὰ τὸν παλαιὸν ἄνθρωπον, τὸν φθειρόμενον ἐν ταῖς ἐπιθυμίαις τῆς ἀπάτης.

Deinde ad antiquorum nuditatem in pompis sacris usitatam redire videtur, quod apud Christianos supplicationes fieri solebant nudis pedibus, quas, quamquam omnium fere gentium religione et ad gratias agendas et auxilium divinum exorandi causa habentur, tamen arta cognatione cum antiquorum rogationibus cohaerere evicit H. Usener Alte Bittgänge (Philos. Aufsätze Ed. Zeller gewidmet, Lpzg. 1887, 277-302 Weihnachtsfest, Bonn 1889, 289 sqq.). Ita rogationes quotannis vere habitae, quae litania minor appellabatur, Ambarvalibus sub

=

1 In editione altera (Paris. 1864, p. 433) editor legi vult γυμνῆτες. 2 H. Koch Pseudo-Dionysius Areopagita in s. Beziehungen zum Neuplatonismus und Mysterienwesen, Mainz 1900, 165; Dölger Exorzismus 112; cf. Sym. Thess. c. LXII (P. Gr. 155 p. 217): Ελεύθερος χρῇ εἶναι τῶν παθῶν καὶ λελυμένος τῆς ἀπιστίας καὶ γυμνὸς πάσης κακίας καὶ περιβλήματος ἁμαρτίας ἀλλότριος, καὶ τὴν δουλείαν ὑποδεικνὺς τῷ θεῷ, διὰ τοῦτο τοίνυν ἵσταται γυμνός.

stitutae sunt; ab eadem origine orta esse videtur litania maior quae dicitur. Nec minus supplicatio, quae mense Februario agebatur (Lichtmessprozession), cum Amburbali Romanorum conecti potest, v. Usener 1. c. 268 sqq. Quibus rogationibus et populus et magistratus et summus clerus intererant nudis pedibus, v. Usener 1. s. 280. 297 (Weihn. 295. 313); Anrich 1. c. 232; v. Martene, De antiquis ecclesiae ritibus, Antwerpen 1764, 1. IV c. 27, vol. III 184 sq.: Processiones nudis pedibus. Et quia poenitentiae demonstrandue causa praesertim fiebant illae supplicationes, omnes ipsi etiam laici et saeculares viri ac mulieres nudis in illis incedebant pedibus, ut constat non solum ex ordine Romano, sed etiam ex hoc Concilii Moguntini anni 813, canone XXXIII: Placuit nobis ut litania maior observanda sit a cunctis christianis diebus tribus, sicut legendo reperimus, et sicut Sancti Patres nostri instituerunt, non equitando nec pretiosis vestibus induti, sed discalceati, cinere et cilicio induti, nisi infirmitas impedierit. Et p. 185: In iis varias stationes. Ea in processione plures factas fuisse stationes tum Romae, tum alibi testantur libri Rituales quas consulimus pene omnes.

De litania minore praescribit Ordo processionis in rogationibus: Nemo ibi equitare praesumat, sed discalceatis pedibus omnes incedant. Martene 1. c. 185.

PARS ALTERA

De vinculorum apud antiquos religione

Nuditatis religione exhibita iam accedamus ad alteram dissertationis partem, qua agitur de vinculorum, praecipue nodorum apud antiquos superstitione. Quid de vinculis cogitaverint veteres, ita explanare in animo habeo, ut primum de rebus sacris, deinde de rebus superstitiosis verba faciam. Accedent nonnulla de vinculorum apud Christianos opinione.

CAPVT PRIMVM

De rebus sacris

Antiqui cum nuditatis legem saepe eo animo sequerentur, ut vinculorum impedimentum removerent, certe nodis, quorum nexus multarum gentium mentes occupavit et timore aut suspicione attendit, adscribebant vim prohibendi validissimam. Qua de causa in negotiis et publicis et privatis ne nodis aut similibus implicationibus prosper exitus impediretur cavebant. Itaque digitos inter se conecti velut κρυφίης κήρυκας ἀνίης (Christod. Ecphr. 255 de Clytio, qui eixe doɩàs xɛīgas dμonhenéas, v. Hermann Gottesdienstl. Altert.2 117 adn. 10) vetitum erat: Ideo haec in consiliis ducum potestatiumve fieri vetuere maiores velut omnem actum impedientia, vetuere vero et sacris votisve

simili modo interesse, Plin. XXVIII 59; v. Kroll Abergl. 20; Dedo, De superst. amat. 13.

Ut nodorum omen infaustum evitarent, ad deorum fana nodis tantum remotis adire licebat. Qua de causa feminae crinibus solutis rebus sacris Andaniae intererant: Μὴ ἐχέτω δὲ μηδεμία χρυσία μηδὲ φύκος μηδὲ ἀνάδεμα μηδὲ τὰς τρίχας ἀνπεπλεγμένας, Sauppe 261 = Dittenberger SIG 653. Itaque Orestes et Pylades a vinculis liberantur Eurip. Iphig. Taur. 468: Μέθετε τῶν ξένων χέρας, | ὡς ὄντες ἱεροὶ μηκέτ ̓ ὦσι δέσμιοι.

Anuli, sub quibus antiqui corporis vinculum intellegebant et qui primo nihil aliud erant nisi licium in nodum conexum 1, in rebus sacris digito detrahere lex erat, ut Lycosurae: Μηδὲ δακτύλιον . . . μηδὲ τὰς τρίχας ἀμπεπλεγμένας. Eph. Arch. 1898, 249 Dittb. II 939; Wächter Reinheitsvorschriften 21.

..

Item in incubationis ritibus anulos et cingulum portare nefas erat, ut lege sacra Aesculapii Pergameni docemur: Eloπορευέσθω . . . εἰς τὸ μέγα ἐγκοιμητήριον ὁ ἐγκοιμησόμενος μήτε δακτύλιον μήτε ζώνην (Fränkel Inschr. v. Pergamon n. 264). In Fordicalibus qui Faunum consulebant Ov. fast. IV 658 sq.: Usus abest Veneris, nec fas animalia mensis

ponere, nec digitis anulus ullus inest.

V. quae Peter in editione adnotavit; Boehm, De symb. Pyth. 29; Deubner, De incubatione 26; Wächter 1. c. 21.

• . .

Rogationes atque supplicationes passis capillis fiebant, ne nodis vis illa magica, quae precationibus exercetur, impediretur; v. Appel, De Romanorum precationibus 203. In Aquaelicio mulieres stolatae ibant passis capillis . . . et Iovem aquam exorabant, Petron. sat. 44; v. Wissowa PW II 310; Aelian. fr. 231: Καὶ γυναικῶν ἰσηλίκων χορὸν ἑαυτῇ περιχέασα. γηραια δὲ αὗται, χορὸς Θεοφιλής. Καὶ καθεῖσαι τὰς κόμας τὰς παλαιὰς ἐκείνας ἐθεοκλύτουν “Ηλιόν τε καὶ Δίκην. Samii: Τὴν ἑορτὴν ἄγοντες τῶν Ηραίων ἐβάδιζον κατεκτενισμένοι τὰς κόμας ἐπὶ τὸ μετάφρενον καὶ τοὺς ὤμους· τὸ δὲ νόμιμον τοῦτο μαρτυρεῖ σθαι καὶ ὑπὸ παροιμίας τῆσδε· βαδίζειν εἰς Ηραῖον ἐμπεπλεγμένον, Athen. XII 525 C; v. Verg. Aen. I 480: Crinibus Iliades passis

1 J. Lippert Christentum, Volksglaube u. Volksbrauch, Berlin 1882, 10 sqq.

« ForrigeFortsæt »