Billeder på siden
PDF
ePub

Consuetudo autem antiquorum licia et nodos amuleti loco portantium illustratur eo more, qui apud Graecos horum quoque temporum in usu est quemque Polites (in annalibus Atheniensibus Εστία XV (1883) 190 et Ασωπίου Αττικοῦ Huegoλóɣiov 1896, 168) cum illo comparavit. Graeci enim adhuc infantibus licia rubra aut varii coloris ad manuum artus, ad pedes, circa collum alligant, ut a solis aestu tueantur. Quae fasciae cum mense Martio gerantur, Máquis hic usus nominatur. Licium autem deinde in animal quoddam transferri iubetur, qua caerimonia etiam aegritudinem eius in corpus transire putabant, Frazer The golden bough III 27; B. Schmidt Volksleben der Neugriechen 81.

Qui liciorum usus non solum apud Graecos extat, sed apud multas gentes invenitur, apud Macedones (Abott Macedonian folk-lore 19), apud Rumaenos (W. Derblich Land und Leute der Wallachei 164), apud Russos (Frazer Rameau d'or I 326), apud Germanos (Jahn Ber. sächs. Ges. 1855, 40 sqq.) alios, Hock Weihebräuche 118.

Quae opinio cum late diffusa esset, haud mirum est, quod etiam in rebus sacris apparet. Consuerunt enim mystae Eleusinii liciorum amuleta in manibus et pedibus gestare; v. Bekkeri Anecdota I 273: Κροκοῦν· οἱ μύσται κρόκη καταδοῦνται τὴν δεξιὰν χεῖρα καὶ τὸν ἀριστερὸν πόδα καὶ τοῦτο λέγεται κροκοῦν. Photius lex. s. v.: Οἱ μύσται ὥς φασι κρόκῃ τὴν δεξιὰν χεῖρα καὶ τὸν πόδα ἀναδοῦνται· καὶ λέγεται τοῦτο κροκοῦν. οἱ δὲ ὅτι ἔνιοτε κρόκῳ καθαίρονται. Vide Mommsen Feste der Stadt Athen 228, 275; Wolters 1. c. 22; Hock Weihebräuche 124.

Qui nodorum inter amuleta usus demonstratur antiquorum monumentis et tabulis pictis; v. Furtwängler Griech. Vasenmalerei tab. 56, 4–6, p. 282.

Wolters 1. s. 1 sqq. exempla contulit, in quibus licium nodo vinctum nulla alia causa, nisi ut amuleti loco esset, corpori alligatum est, ad manuum artus (p. 4), ad pedum talos (p. 7), in femore (p. 8), circa pectus (p. 11), ad collum (p. 12), in capite (p. 14); v. Hock Weihebräuche 118 sqq.

Vitta intorta etiam commemoratur in papyro Parisina

p. 78 v. 1335: Ἔχων φυλακτήριον τῶν αὐτῶν ζῴων τρίχας πλοκίσας σείραν ἥνπερ ὡς διάδημα φόρει περὶ τὴν κεφαλήν.

Aug. doctr. christian. II 20 (MiPL XXXIV 50): Ad hoc genus pertinent omnes etiam ligaturae atque remedia, quae medicorum quoque medicina condemnat, sive in praecantationibus sive in quibusdam notis, quas characteres1 vocant, sive in quibusque rebus suspendendis et illigandis vel etiam aptandis quodam modo, non ad temperationem corporum, sed ad quasdam significationes aut occultas aut manifestas; v. Boese, Superst. Arelat. 712.

Licia denique nodosa, quibus Hockius (1. 1. 38 sq.) maiorem vim sacram tribuit, in symbolis votivis adhibita esse videntur, velut in vasis saepe depicta sunt dependentia, etiam in umbilico Delphico talia conspiciuntur, Bull. corresp. hell. 1900, 259.

1 Cf. Dieterich ABC Denkmäler, Rh. M. LVI (1901) 77 sqq.

2 Ab Aegyptiis nodos amuletorum loco adhibitos esse F. W. v. Bissing Aegyptische Knotenamulette, Arch. f. Rel. Wiss. VIII (1905) Beiheft 32 sqq. docet, qui multa Aegyptiorum amuleta licia in nodos complicata significare exposuit, quorum insignia etiam in hieroglyphorum scripturam recepta esse demonstravit. In amuletis Aegyptii anulos quoque habebant, sub quibus nihil aliud nisi nodum circa digitum vinctum intellexerunt; v. Bissing 1. c. 25; cf. Jastrow Relig. Babylon. u. Assyriens I 376. Nodorum autem Aegyptiacorum notissimus erat, quem Isidis nominabant; cf. Erman Die ägypt. Religion 161 sq.; Bissing 1. c. 26.

CAPVT TERTIVM

Quid Christiani de vinculis cogitaverint

Reliquum est, ut paucis commemorem, quomodo Christiani de vinculis et nodis iudicaverint.

In baptismatis enim Christiani ritibus praescriptum invenimus, ut baptizandi omnia a corpore vincula removerent, ea suspicione, ne quid alienum secum in aquam sumerent; Canon. Hippolyt. XIX 115 (p. 94 Achelis): Mulieres deponant ornamenta et aurea et cetera, solvant crinium nodos, ne cum illis descendat in aquam regenerationis quidquam peregrinum de spiritibus peregrinis.

Idem praeceptum exhibet rit. eccl. Aegyptiacae: Deinde viros adultos baptizatis, postremo mulieres, postquam omnes crines solverunt et ornamentum aureum et argenteum, quo utuntur, deposuerunt: ne sinas quemquam rem alienam secum in aquam ferre (ed. F. X. Funk, Didascalia et constitutiones Apostolorum II (1905) 109 cap. XVI 6; Achelis 95).

In hac quoque caerimonia anulos ponere fas esse comperimus ex Testamento Syrio Domini nostri Jesu Christi (ed. E. Rahmanis, Moguntiae 1899, 127): Mulieres dum baptizantur, solvant comam cum post responsum descendunt baptizandi in aquas. videat episcopus, ne quis vir gerat annulum vel mulier ornamentum auro confectum. (si) quidem nemini fas est, quicquid alienum in corpore habere, dum in aquis est, sed quod habet, tradat iis, qui prope sunt.

In abrenuntiationis et exorzisationis actione sacerdos

112

Jos. Heckenbach, De sacris vinculis

catechumeni cingulum solvit: Καὶ ἀποδυομένου καὶ ὑπολυομένου τοῦ βαπτιζομένου ἐπιστρέφει αὐτὸν ὁ ἱερεὺς ἐπὶ δυσμάς, J. Goar, Euchologion Venet. 1730 p. 277; ibidem 281: Aéyɛɩ ó ảoxieπίσκοπος τοῖς κατηχουμένοις· στῆτε μετὰ φόβου καὶ σφραγίσασθε, ἀποδύσασθε καὶ ἀπολύσασθε; Symeon. Thessalon. (π. τῶν ἱερῶν TɛλɛTwν c. 62 MiPG 155 p. 213) apud Goarium 284: Anоkúει τῆς ζώνης (scil. ὁ ἱερεύς) καὶ ἀποδύει τὸν κατηχούμενον.

Apud Dionys. Areop. de eccl. hier. II 2, 6; 3, 5 sacerdos Vлоλýει μèν aντòv (baptizandum); v. Anrich Mysterienwesen 200; Dölger Exorzismus im Taufritual 112.

Quid autem sub ea re, quam dicunt alienam, intellexerint, ex Hippolyti canonibus discimus, qui hoc praecepto impedire volunt, ne cum illis descendat in aquam regenerationis quidquam peregrinum de spiritibus peregrinis.

Illis enim temporibus timebant, ne nodis daemones maligni retinerentur aut in ornamentis etsi minimis se abderent, qui actionem sacram vanam reddere possent; v. Dölger Exorzismus 112. Qua de causa baptizandi et crinium nodos solvere et anulos et ornamenta deponere debebant, quae res daemonum operae adscribuntur in eo quoque libro, qui Henoch inscribitur (CSG VIII 1 ed. J. Flemming et L. Radermacher, 1901, p. 26, 11 sqq.).

[blocks in formation]
[blocks in formation]

Daemones 3, 4, 87, 93, 95, 99, 112

-

fecunditatis 6, 7, 58, 61

Δάκτυλοι Ἰδαῖοι 59

defixio 87 sqq.

Deiphobe 72

devotio 22

Diana (Cretensis) 25
Dido 48

digiti innexi 69, 80, 100

digitus medius 56, 84
Dionysus 58, 61, 62, 94
divinatio 42

Effigies magicae 40, 43, 87 sqq.
ἐκφορά 20

Euander 17 sqq.
exorcismus 64, 90

Fascinatio 2, 56, 106
Faunus 17 sqq., 70
ferrum 94

flamen Dialis 56, 75

Floralia 59 sqq.

furtorum quaestio 10

Galinthias 81

gestus obscoenus 3, 53 sqq.
Gordius nodus 107

Gyges 97

Gymnopaedia 14, 15

Harpocration 99

hedera 75 sq.

Hercules 81, -is nodus 104 sqq.

Hermotimus 21

Hippolyte 99

Idola insularum 19

Ilithyia 79 sqq.

Religionsgeschichtliche Versuche u. Vorarbeiten IX, 3.

8

« ForrigeFortsæt »