arboribusque satisque Notus pecorique sinister. 445 450 455 460 saepe monet, fraudemque et operta tumescere bella. ille etiam exstincto miseratus Caesare Romam, 465 cum caput obscura nitidum ferrugine texit, impiaque aeternam timuerunt saecula noctem. tempore quamquam illo tellus quoque et aequora ponti, obscenaeque canes, importunaeque volucres 470 signa dabant. quotiens Cyclopum effervere in agros vidimus undantem ruptis fornacibus Aetnam, flammarumque globos, liquefactaque volvere saxa! visa sub obscurum noctis, pecudesque locutae, 475 et maestum illacrimat templis ebur, aeraque sudant. nec fuit indignum superis, bis sanguine nostro aut gravibus rastris galeas pulsabit inanes, iam pridem nobis caeli te regia, Caesar, invidet, atque hominum queritur curare triumphos, quippe ubi fas versum atque nefas: tot bella per orbem, arma ferunt; saevit toto Mars impius orbe ;. 480 485 490 495 500 505 510 P. VERGILII MARONIS GEORGICON LIBER SECVNDVS ARGUMENTUM CHR. G. HEYNII. Propositio cum invocatione Bacchi 1-8. De arborum imprimisque vitium et olearum cultura acturus, primo loco varios arborum proventus, alios a natura alios ab arte profectos, exponit. Aliae itaque arbores sponte nascuntur -- 21; alii arte parantur: et quidem avulsione - 23, infossione 24. 25, propagine 26. 27, surculo 28. 29, concisione 30. 31, insitione 32. 33. 34. Nunc edocturus, studium esse adhibendum et suam cuique arbori pro generis et soli natura culturam: Maecenatis propitiam voluntatem implorat 46. Arbores, quae sponte proveniunt, cultu emendari possunt - 56; quae satu nascuntur, feliciora habent incrementa transplantatione, et aliis artificialis culturae generibus 72; imprimis inoculatione et insitione proprie dicta 82. Deligendae quoque arborum eiusdem generis species praestantiores 108. Caelum porro cuiusque arboris naturae idoneum est circumspiciendum; nam magna in hoc est varietas 135; et sic aditum sibi parat ad laudes Italiae, omnium rerum proventu felicissimae - 176; tandem soli natura est exploranda, cui proventus generi illa conveniat 225; subiiciuntur criteria soli cognoscendi et iudicandi 258; et viae ac rationes soli tractandi et naturae eius emendandae, adeoque ipsa cultura item omnino arborum, tum imprimis vitium. Scilicet primo docentur quae in planta - tione observanda sint 314; etiam de tempore plantationis faciendae 345; de cura post illam adhibenda, inque hac de putatione (362-370) et de avertendis iis, quae nocere possunt novellis arboribus (371-379); cumque in his caper sit, excurrit in morem mactandi hirci in Bacchi sacro 396. In vitibus tamen imprimis assidua est cura per totum annum adhibenda 419. Minus operosa est olearum cultura - 425, 428, exigua aut omnino nulla sativarum arbo457. Inde excursus in laudes vitae rusticae, pars carminis felicissima et pomorum rum ad fin. Hactenus arvorum cultus et sidera caeli; nunc te, Bacche, canam, nec non silvestria tecum virgulta et prolem tarde crescentis olivae. huc, pater o Lenaee - tuis hic omnia plena. muneribus, tibi pampineo gravidus autumno floret ager, spumat plenis vindemia labris, huc, pater o Lenaee, veni, nudataque musto tingue novo mecum dereptis crura coturnis. Principio arboribus varia est natura creandis. namque aliae, nullis hominum cogentibus, ipsae sponte sua veniunt camposque et flumina late curva tenent, ut molle siler, lentaeque genistae, populus et glauca canentia fronde salicta; pars autem posito surgunt de semine, ut altae castaneae, nemorumque Iovi quae maxima frondet aesculus, atque habitae Graiis oracula quercus. pullulat ab radice aliis densissima silva, ut cerasis ulmisque; etiam Parnasia laurus parva sub ingenti matris se subiicit umbra. hos natura modos primum dedit, his genus omne silvarum fruticumque viret, nemorumque sacrorum. Sunt aliae, quas ipse vias sibi repperit usus. hic plantas tenero abscindens de corpore matrum deposuit sulcis, hic stirpes obruit arvo, quadrifidasque sudes et acuto robore vallos. silvarumque aliae pressos propaginis arcus exspectant et viva sua plantaria terra; nil radicis egent aliae, summumque putator haud dubitat terrae referens mandare cacumen. et saepe alterius ramos impune videmus Sponte sua quae se tollunt in luminis oras, |