Billeder på siden
PDF
ePub
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

14138

[blocks in formation]

id de Mæcenate suo tamquam numine aliquo, ob tot recepta beneficia, agit Horatius: quemadmodum de Augusto etiam Virgilius Ecl. vIII. 'A te principium, tibi desinet.' Turneb. v1. 17. Torrent. Prima dicte mihi] O Mæcenas, mihi in principio carminis lyrici celebrate. Summa dicende Camana] In ultimis meis scriptis.

2 Spectatum satis Satis a populo cognitum. Donatum jam rude] Pulcertima ab arena Metaphora ostendit, siti quoque ab amoris palæstra quiescendam'esse: daturus jam ope

dicitur importa ad quoscumque usus: sed præcipue scipio seu baculus ille quem lanista liberandis gladiatoribus gerit: sic enim Carisius: et post finitam gladiaturam donari rudem solere scribit; signum quippe exauctorationis, ne ultra ad ferrum ea donati cogerentur. Unde et 'rudiarii' dicti. Torrent. Rude, quæris] Quem ætas a scribendi munere liberavit. Rudis virga est, qua gladiatores donati, a gladiatura cessabaut.

Hoc Horatii opus, pars altera Sermonum ejus est. Sed, ut antea meram Philocopia. Etrudis virga dixisse memini, merito vel ob id tantum Epistolarum titulo publicata, quod ea, quæ partim de moribus, partim de Poësi dicere instituerat, per literas ad absentes amicos, et quidem diversis temporibus atque occasionibus datas, tractat. Nec vero ideo minus vocandæ Epistolæ, quod eas carmine scripserit: id enim ante ipsum alii quoque viri magni factitarunt. Prima est autem ad Mæcena. tem, pari verborum ac sententiarum gravitate conscripta: ut facile appareat Poëtam jam tum omissis ludicris serio philosophatum fuisse. Et alioqui fateri cogimur, eum, quacumque ætate, modo Sermones, modo Odas scripsisse. Neque illud silendum in vetustissimo codice sic inscribi hanc Epistolam, Ad Macenatem allocutio. Torrent.

1 Prima dicte mihi] Quod plerique Græcorum de Jove ceterisque Diis,

3 Antiquo me includere ludo] Persistit in Metaphora: nam ‘Judum’ cum dicit, gladiatorium intelligit; ut de Arte: Æmilium circa ludum.' Unum hoc addam, hinc delusisse gladiatores' dici apud Plinium extremo libro XXXVI. qui, tamquam caussaria missione milites, et ipsi fracti ac debilitati hudo abierunt. Torrent. Ludo] Ut versus lyricos at. que amatorios iterum faciam.

4 Non eadem est atas] Non eadem est ætas, sed alia, quæ alios mores postulat. Veianius] Nomen Italicum magis, quam Romanum. in uno cod. Vehianius legitur. Torrent. Veianius] Veianius gladiator.

5 Herculis ad postem] Recte Tur nebus: Qui artem,' inquit,' aliquam desiuebant, ejus instrumenta diis suspendebant; sacrabant autem iis max. ime, qui artis præsides haberentur:' citatque illud Maronis: Hic arguta sacra pendebit fistula pinu.' Nos eodem referemus illud Persianum omnibus notum: Veneri donatæ a virgine pupæ.' An vero Herculem præcipua religione coluerint gladiatores, nescio. Satis sit Herculem Deorum omnium, quos virtus in cœlum ex hominibus vexerit, fortissimum fuisse; qui toties singulari cum monstris certamine victor efaserit: illud. tamen obiter repeterdum,quod alibi monuimus ex Isidoro, gladiatorum factiones partim Neptuno, partim Vulcano sacras fuisse. Turneb. VI. 9. et xxvi. 26. Torrent. Herculis. postem fixis] Armis Hercuti dedicatis, et in ejus templo posti affixis. Latet abditus agro] Delitescit in agro.

6 Ne populum] Ne a pari suo victus et jam jam enecandus, a populo in theatro sedente supplex salutem petat. Extrema toties exoret arena] Bene extrema, ut decebat supplicem; qui, quantum in eo erat, pugna cederet locumque desereret, petens ne iterum produceretur: vel extrema, pro peracto jam certamine. Vel extrema arena, id est, in extremo vitæ cursu, ne peccet, ad extremum ridendus. Hæc ergo in Veianii laudem dicuntur, qui nempe spectatæ virtu tis, quamquam nunc rudiarius et ætate impar, sæpius a populo postula. retur; latere tamen maluit, quam quoties prodiret in arenam, toties exorare, ne iterum peteretur. Nota enim consuetudo postulandi etiam rude donatos, uti et veteranos in mi

litiam, quod ingenti sæpe pretio factitabant. Turneb. XXVI. 26. Torrent. Arena] Ab extrema parte arenæ in qua decertabant.

7 Est mihi purgatam, &c.] Monitorem autem qui sonat per aurem Horatio, accipio TоTikŵs, animæ diviniorem partem, mentem ipsam vel rationem, humanorum affectuum in capite veluti præfectum, Platone antore vel ipsum animum, ds èv woì Tŵv avрúnшv oikéei, id est, qui in auribus hominum habitare dicitur Herodoto. Cruq. Est mihi purgatam] Est mihi monitor, ratio nimirum, vel, conscientiæ stimulus. Personet aurem] His verbis scilicet, quæ sequuntur, Solve sen. atque ita Virgilius: Cava dum personat æquora concha.' Torrent. Personet aurem] Qui sonet per aurem docilem et attentam.

8:Solve senescentem] Alia sumta a circa Metaphora. De equis autem Circensibus alibi diximus: neque dubito, quin ad hos Ennii versus respexerit Poëta: 'Sicut fortis equus spatio qui sæpe supremo Vicit Olympia, nunc senio confectus quiescit. Summa autem erat non agitatorum modo, sed et equorum, qui ad metas decurrebant, gloria. Hinc Volucer,' hinc 'Incitatus,' hinc 'Aquilon,' et ' Hirpinus,' nobilia equorum nomina; quorum etiam palmæ in vetustis marmoribus enumerantur. Bene igitur exemplo generosi equi, ut a juvenili amoris studio mature quiescat, monetur Horatius, ne peccando tandem rideatur. Torrent. Solve senescentem] Sejunge equum a curru. Mature] Opportnne.

[ocr errors][merged small]
« ForrigeFortsæt »