Billeder på siden
PDF
ePub

3

XII

2

4

ISMJE:

P. VIRGILII MARONIS

GEORGICORUM

LIBER II.

H

ACTENUS arvorum cultus, et fidera coeli:
Nunc te, Bacche, canam, necnon fylveftria

tecum

Virgulta, et prolem tarde crefcentis olivae.
Huc, pater o Lenaee: tuis hic omnia plena
Muneribus, tibi pampineo gravidus autumno
Floret ager, fpumat plenis vindemia labris.
Huc, pater o Lenaee, veni: nudataque mufto
Tinge novo mecum direptis crura cothurnis.

5

Principio arboribus varia eft natura creandis: Namque aliae, nullis hominum cogentibus, ipfae 10 Sponte fua veniunt, campofque et flumina late Curva tenent: ut molle filer, lentaeque genistae, Populus, et glauca canentia fronde falicta. Pars autem pofito furgunt de femine: ut altae Caftaneae, nemorumque Jovi quae maxima frondet Aefculus, atque habitae Graiis oracula quercus,

16

Pullulat

19

Pullulat ab radice aliis denfiffima fylva:
Ut cerafis, ulmifque: etiam Parnaffia laurus
Parva fub ingenti matris fe fubjicit umbra.
Hos natura modos primum dedit: his genus omne
Sylvarum fruticumque viret, nemorumque facrorum.
Sunt alii, quos ipfe via fibi repperit, ufus.
Hic plantas tenero abfcindens de corpore matrum
Depofuit fulcis: hic ftirpes obruit arvo,
Quadrifidafque fudes, et acuto robore vallos :
Sylvarumque aliae preffos propaginis arcus
Expectant, et viva sua plantaria terra.

25

Nil radicis egent aliae: fummumque putator
Haud dubitat terrae referens mandare cacumen.

Quin et caudicibus fectis, mirabile dictu,

30

Truditur e ficco radix oleagina ligno.

Et faepe alterius ramos impune videmus
Vertere in alterius, mutatamque infita mala
Ferre pyrum, et prunis lapidofa rubefcere corna.
Quare agite, o proprios generatim discite cultus, 35
Agricolae, fructufque feros mollite colendo.
Neu fegnes jaceant terrae. juvat Ismara Baccho
Conferere, atque olea magnum veftire Taburnum,
Tuque ades, inceptumque una decurre laborem,
O decus, o famae merito pars maxima noftrae, 40
Maecenas, pelagoque volans da vela patenti.
Non ego cuncta meis amplecti verfibus opto:
Non, mihi fi linguae centum fint, oraque centum,

Ferrea

45

55

Ferrea vox. ades, et primi lege litoris oram.
In manibus terrae: non hic te carmine ficto,
Atque per ambages, et longa exorfa tenebo.
Sponte fua
quae fe tollunt in luminis auras,
Infoecunda quidem, fed laeta et fortia furgunt.
Quippe folo natura fubeft: tamen haec quoque fi quis
Inferat, aut fcrobibus mandet mutata fubactis,
50
Exuerint fylveftrem animum: cultuque frequenti,
In quafcunque voces artes, haud tarda fequentur.
Necnon et fterilis quae ftirpibus exit ab imis,
Hoc faciet, vacuos fi fit digesta per agros:
Nunc altae frondes et rami matris opacant,
Crefcentique adimunt foetus, uruntque ferentem.
Jam, quae feminibus jactis fe fuftulit arbos,
Tarda venit, feris factura nepotibus umbram:
Pomaque degenerant fuccos oblita priores:
Et turpes avibus praedam fert uva racemos.
Scilicet omnibus eft labor impendendus; et omnes
Cogendae in fulcum, ac multa mercede domandae.
Sed truncis oleae melius, propagine vites
Refpondent, folido Paphiae de robore myrtus.
Plantis edurae coryli nafcuntur, et ingens
Fraxinus, Herculeaeque arbos umbrofa coronae,
Chaoniique patris glandes: etiam ardua palma
Nafcitur, et cafus abies vifura marinos.
Inferitur vero ex foetu nucis arbutus horrida,
Et fteriles platani malos geffere valentes :

60

65

70

Caftaneac

Caftaneae fagos, ornufque incanuit albo

Flore pyri, glandemque fues fregere sub ulmis. Nec modus inferere atque oculos imponere fimplex: Nam fe medio trudunt de cortice gemmae,

qua

Et tenues rumpunt tunicas, anguftus in ipso
Fit nodo finus: huc aliena ex arbore

75

germen
Includunt, udoque docent inolefcere libro.
Aut rurfum enodes trunci refecantur, et alte
Finditur in folidum cuneis via: deinde feraces
Plantae immittuntur. nec longum tempus, et ingens
Exiit ad coelum ramis felicibus arbos,

Miraturque novas frondes, et non fua poma.
Praeteraea genus haud unum, nec fortibus ulmis,
Nec falici, lotoque, nec Idaeis cypariffis:

81

Nec pingues unam in faciem nafcuntur olivae, 85
Orchades, et radii, et amara paufia bacca :
Pomaque, et Alcinoi fylvae: nec furculus idem
Cruftumiis, Syriifque pyris, gravibufque volemis.
Non eadem arboribus pendet vindemia noftris,
Quam Methymnaco carpit de palmite Lesbos. 90
Sunt Thafiae vites, funt et Mareotides albae:
Pinguibus hae terris habiles, levioribus illae.
Et paffo Pfythia utilior, tenuifque lageos,
Tentatura pedes olim, vincturaque linguam;
Purpureae, preciaeque: et quote carmine dicam
Rhaetica? nec cellis ideo contende Falernis.
Sunt etiam Ammineae vites, firmiffima vina:

95

Tmolius

« ForrigeFortsæt »