Billeder på siden
PDF
ePub

110.

firmare dignoscamur, ad præsentem venimus dispositionem : vobisque vel aliquibus sex vestrum, quorum vos præfat' Johannem Lincoln. Georgium London. Lancelotum Winton. et Samuelem Norwicen. respective episcopos, quatuor esse volumus; de quorum etiam fide, judicio, et industria plurimum confidimus, mandamus et de gratia nostra speciali, et ex auctoritate nostra regia suprema et ecclesiastica qua fungimur, pro nobis, hæredibus, et successoribus nostris damus et plenam concedimus facultatem et potestatem per præsentes, quatenus vos vel aliqui sex vestrum ; quorum vos præfatos, Johannem Lincoln. Georgium London. Lancelotum Winton. et Samuelem Norwicen. respective episcopos, quatuor esse volumus. Cum præfato reverendissimo patre super omni et omnimod. juris vel facti defectu, censura sive pœna aliqua canonica et ecclesiastica, præsertim vero irregularitate omni seu irregularitatis nota, (si quæ forsitan ratione præmissorum contracta fuit) vel quibusdam contracta esse videantur, utque in susceptis ordinibus et jurisdictionibus secundum concreditam sibi ratione ordinis, et archiepiscopatus sui potestatem libere ministrare, frui, exercere, et gaudere valeat, ad majorem cautelam dispensetis, ac cætera omnia, et singula quæ ad statum, commodum, et honorem præfati reverendissimi patris conservandum et corroborandum in hac parte necessaria fuerint, seu quomodolibet opportuna faciatis, et dispensationem hujusmodi, cæteraque sic ut præfertur per vos aut aliquos sex vestrum, quorum vos præfatos, Johannem Lincoln. Georgium London. Lancelotum Winton. et Samuelem Norwicen. respective episcopos, quatuor esse volumus, facienda in debita juris forma concepta, et inscripta, reducta, sigillisque vestris seu sigillo aliquo authentico munita, præfato archiepiscopo tradere non differatis. Quam quidem dispensationem, cæteraque sic ut præfertur per vos aut aliquos sex vestrum, quorum vos præfatos, Johannem Lincoln. Georgium London. Lancelotum Winton. et Samuelem Norwicen. respective episcopos, quatuor esse volumus, peragendam sub magno insuper sigillo nostro Angliæ confirmari volumus, et super his præfati magni sigilli nostri custodi aliisque cancellariæ nostræ ministris quibuscunque expresse mandamus, et plenam tenore præsentium concedimus potestatem. Teste meipso apud Westmon. vicesimo secundo die Novembris, anno regni nostri Angliæ, Franciæ, et Hiberniæ, decimo nono et Scotia LV. secundum tenorem et exigentiam literarum com

missionalium prærecitatarum, et ad eximendum omnem scrupulum ab infirmorum mentibus, si quis forsitan sit aut fuerit in ea parte conceptus.

Nos prædicti, Johannes Lincoln. Georgius London. Lancelotus Winton. Samuel Norwicen. Thomas Coven. et Lichfeld. Arthurus Bathon. et Wellen. Richardus Elien. et Georgius Cicestren. respective episcopi, Dei nomine primitus invocato ac Deum præ oculis solum habentes, et considerantes, atque pro certo habentes quod dicta venatio cui per te data erat opera, quando dictum casuale homicidium (te nihil tale suspicante) accidebat, erat modesta, decens, et quieta, et quod debita per se adhibita erat diligentia in dicta venatione ad præcavendum ne quid periculi alicui inde eveniret, tecum præfato Georgio archiepiscopo Cantuariensi super omni irregularitate, et irregularitatis nota, si quam forsitan ratione casualis homicidii sive mortis præfati Petri Hawkins incurristi, vel aliquibus incurrisse videaris, ad omnem et qualemcunque juris effectum dispensamus; teque præfatum Georgium archiepiscopum Cantuariensem ac personam tuam ab omnibus et singulis inhabilitatibus, suspensionibus, irregularitatibus, aliisque pœnis, impedimentis, censuris, et coercionibus quibuscunque ecclesiasticis sive canonicis (si quam forsitan ratione præmissorum aut eorum alicujus incurristi aut aliquibus incurrisse videaris) ad omnem et qualemcunque juris effectum liberamus, ac tenore præsentium pro liberato haberi decernimus, et pronunciamus · quemque defectum, labem, notam, sive maculam, (si quam forsitan ratione præmissorum aut eorum alicujus contraxisti, aut aliquibus contraxisse videaris,) penitus abolemus, ac pro abolitis haberi decernimus, et pronunciamus: teque etiam præfatum Georgium archiepiscopum Cantuarien. ex superabundanti et ad majorem cautelam, rehabilitamus et restituimus ad omnem et qualemcunque juris effectum et ut in susceptis ordinibus, et archiepiscopatu prædicto, ac in omnibus et singulis jurisdictionibus, privilegiis, præeminentiis, prærogativis, dignitatibus atque aliis rebus quibuscunque, aliquo modo ad dictum archiepiscopatum spectantibus, et pertinentibus, libere ministrare valeas, concedimus et indulgemus, perinde ac si prædictum casuale homicidium commissum non fuisset; canonibus, legibus, decretis, ordinationibus, et constitutionibus ecclesiasticis quibuscunque contrariis (si quæ sint in ea parte contraria) in aliquo non obstantibus. In cujus rei testimo

Paper-office.
A.D. 1626.

nium, sigilla nostra episcopalia hisce præsentibus apponi fecimus. Dat. duodecimo die Decembris, anno Domini millesimo sexcentesimo vicesimo primo.

Teste rege apud Westmon. 24 die Decembris, anno regni regis Jacobi, &c. xix. et Scotiæ quinquagesimo quinto.

CIX.

Pope Urban VIII.'s Letter to the English Roman Catholics. Dilecti Filii, salutem et Apostolicam benedictionem. Non semper terrena fœlicitas est beneficium cœli, et patrimonium pietatis pacem enim peccatorum videns Ecclesia non raro experta est potentiam mortalium, esse stipendium sceleris; quare catenas martyrum anteferimus coronis triumphantium; et Deus sempiternus principatus cœlestes pollicetur, non iis qui superbo pede jura proterunt sed qui persecutionem patiuntur propter justitiam. Veritatem hanc e thesauris divinitatis delatam in terris contemplans Apostolus, non modo animum non despondebat, sed superabundabat gaudio in omni tribulatione fidelium: qui enim digni habentur pro nomine Jesu contumeliam pati, ii tesseram divini amoris videntur possidere, et eo pretio abundant quo sunt venalia diademata æternitatis. Mallemus equidem humanæ imbecillitatis memores, gloriam et divitias esse in tabernaculis justorum, etenim cum vestras miserias contemplamur, dilecti filii, tantum vestræ virtuti et Christo propugnanti fidimus, ut vobis audeamus gratulari segetem triumphorum: speravit equidem Ecclesia fore ut potentissimi regis animus, qui e Catholica conjuge procreare optavit hæredes, patriis, regnis imperaturos delinitus suspiriis uxoriæ pietatis pateretur regalis connubii dotem esse, libertatem fidei; nunc autem formidantur acta et concilia inimicorum vestrorum. Et cum religio orthodoxa regali diademate in optima regina coronetur; isti tamen non desunt qui filiis nostris audeant carcerem et supplicia minitari! Credimus esse inter vos qui mortificationem Jesu Christi proprio corpore circumferre cupiunt, et blanditias voluptatis, atque ambitionis titulos, post habeant lanienæ carnificum, ac vinculorum contumeliis. Siqui tamen istine sunt quos præsentis etiam prosperitatis desiderium teneat, eos certiores fieri cupimus de illorum salute

Nullum a

mirifice sollicitam esse pontificiam charitatem.
nobis relinquitur officium quod minacem ingruentis tempestatis
caliginem possit in optatam consolationis auram convertere :
tamen si dilatet infernus os suum et martyrum sanguinem
sitiat impacata crudelitas, armari debetis scuto inexpugnabili
bonæ voluntatis, et cœlum in carcere, coronam in equuleo,
immortalitatem in morte, cogitare. Inter Britannicos naufra-
gantis religionis scopulos crux Christi fuit tabula quæ vos per-
duxit in portum bonæ voluntatis vestræ. Hanc opus est
amplexari in præsentia, cujus virtute dulcescet amarities pœ-
narum. Cogitate dilecti filii in qua statione commoremini,
et quorum oculis facti sitis spectaculum. Vos angelicæ legi-
ones circumvolitant quæ phialis aureis desideria fidelium ex-
cipiunt, et ad sanctuarium ferunt misericordia Omnipotentis.
Patefactis cœli foribus spectat idem et munerator Christus,
vobis sacros civium vestrorum triumphos ostendit, quos Anglia
proprio sanguine intulit cœlitum conciliis. Anxiæ preces sus-
pirantis Ecclesiæ vobis a Deo petunt spiritum charitatis et
fortitudinis vestram salutem juvant concilia senatus Aposto-
lici, et vota Christianitatis. In tanto cœli terrarumque the-
atro, quem vobis conscientiæ victricis vigorem, quam animi
triumphantis sublimitatem inesse decet? Fuerunt in consimili
discrimine concilia majorum vestrorum lumina Spiritus
Sancti et arma lucis: sint verba vestra oracula sapientiæ, sint
vestræ actiones exempla fortitudinis: quod si eousque vis pro-
gredietur ut vos ad noxium illud et illicitum Anglicanæ fidelita-
tis juramentum adigat, mementote nationem vestram ab univer-
so angelorum spectantium consessu audiri; et adhæreat lingua
vestra faucibus vestris priusquam autoritatem beati Petri, ea
juris jurandi formula imminutum eatis. Non enim ibi id solum
agitur uti fides regi servetur, sed ut sacrum universæ Ecclesiæ
sceptrum eripiatur vicariis Dei Omnipotentis. Quod fœlicis
recordationis Paulus quintus prædecessor noster in tam gravi
deliberatione decrevit, id omnino tanquam edictum veritatis
servare debetis, dilecti filii: tributum hoc principi Apostolorum
debitum, nullæ hominum miræ aut blanditiæ unquam a vobis
extorqueant: qui secus suadent, ii visionem mendacem et divi-
nationem fraudulentam prophetant vobis. Citius enim vero
Christiano debet potentiarum gladius vitam eripere quam fidem.
Quod si angelus etiam de cœlo descendens vos aliter quam
veritas Apostolica doceat, anathema sit. Nos interea Patrem

:

111.

Luminum orabimus, ne excæcari patiatur cor Anglicani regis, qui certe discere debebit quanta in iis quæ polliceri potestis fides habenda sit Catholicis subditis, qui ne se perjurii alligent, malunt spiritum emittere, quam vocem. Ut autem virtus vestra inveniatur prætiosior auro quod igne probatur, docete regnum istud tantam non inesse vim hostium sævitiæ, ut in cordibus vestris possit æternum charitatis ignem extinguere. Orate pro persequentibus vos : humilitas, concordia, jejunium, oratio, arma sunt quæ in tam sæva dimicatione debetis distringere, ut palmæ cœlestium triumphorum florescant in manibus vestris. Cum enim ipsius Christi carnifices vetitus sit beatus Petrus gladio vulnerare, hortamur vos præsens Ecclesiæ bonum præ oculis habentes ut cogitetis interea cogitationes pacis, et regi etiam, dum mortalem vitam adimit, æternam vitam exoptetis. Ita belligerari fas est milites Christi sub vexillo crucis, confundantur ora loquentium iniqua, cum odisse etiam nesciatis qui vos excruciant. Cæterum Dominus qui potest tristitiam vestram in gaudium convertere erit a dextris vestris ne commoveamini, et illius testamenti nunquam obliviscetur quo hæreditatem regni cœlestis imitatoribus suis legavit. Complectimur nostris Apostolicæ charitatis brachiis, dilecti filii, quibus paternum patrocinium pollicemur, et benedictionem nostram permanentem impartimur.

Datum Romæ apud Sanctum Petrum sub annulo piscatoris 30 die Maii, 1626, pontificatus nostri tertio.

A tergo,

JOHANNES CAMPHOLUS.

Dilectis Filiis Catholicis Anglicanis.

CX.

Regist.

Laud, pt. 1. fol. 194.

A.D. 1633.

King Charles I.'s Letter to Archbishop Laud, for encouraging the Greek Press.

Most reverend Father in God, right trusty and right entirely beloved counsellor, we greet you well. Whereas our servant Patrick Young, keeper of our library, hath lately, with great industry and care, published in print an Epistle of Clemens Romanus in Greek and Latin, which was never printed before, and has done this to the benefit of the Church and our great honour; the manuscript by which he printed it

« ForrigeFortsæt »