Billeder på siden
PDF
ePub

Item, Si rector petat mortuarium in partibus ubi mortuarium dari consuevit.

Item, Si prælatus alicujus ecclesiæ, vel advocatus petat a rectore pensionem sibi debitam, omnes hujusmodi petitiones sunt faciendæ in foro ecclesiastico.

De violenta manuum injectione in clericum, et in causa diffamationis concessum fuit alias, quod placitum inde teneatur in curia christianitatis, cum non petatur pecunia, sed agatur ad correctionem peccati, et similiter pro fidei læsione. In omnibus prædictis casibus habet judex ecclesiasticus cognoscere, regia prohibitione non obstante.

XLII.

The Competitors of the Kingdom of Scotland's Submission of their claim to the decision of King Edward I., and their acknowledgement of his being the supreme Lord of the Kingdom of Scotland.

et Acta

725.

A touz qi ceste lettre verront ou orrount, Florence, counte Conventiode Holand, Robert de Brus, seignor du Val d'Anaunt, Johannes, Literæ, de Baillol, seignor de Gaweye, Johan de Hastinges, seignor de Publica, Bergeveny, Johan Comyn, seignor de Badenough, Patrick de p. 529. Dunbar, counte de la Marche, Johan de Vescy por son pere, Westm. ad Nicholes de Soules, et William de Ros, salus en Dieu.

Come nous entendoms avoir droit en realme d'Escoce E cel droit Moustier, chalenger, et averrer devaunt celui, qi pluis de poer juridiccion, &c. reson eust de trier nostre droit.

E le noble prince, Sire Edward, par la grace de Dieu, roy d'Engleterre, nous eyt enfourmez, par bones et suffisauntes resons, qe a lui apert, et avoir doit la soverayne seignorie du reamne de Escoce, et in conussaunce de oir, trier, et terminer nostre droit.

Nous, de nostre propre volunte, saunz nule manere de force ou destresce voloms, otrioms, et grauntoms de receyure droit devaunt lui, com soverayne seignor de la terre.

E voloms ia le mems, promettoms qe nous averoms, et tendroms ferm et estable son fete, qe lue en portera le realme, a qi droit le durra devaunt lui.

En tes moinge de cest chose nous avoms mys nos seale a cest escrit.

Fet et done a Norham, le Mardy prochein apres la Assenssion, l'an de Grace 1291.

tom. 2.

Mat.

an. 1291.

[blocks in formation]

XLIII.

John Archbishop of York's Licence to the Judges, for holding the Assizes from Septuagesima to the beginning of Lent. Johannes permissione divina Ebor. Archiepiscopus, Angliæ Primas, dilectis sibi Hugoni de Cressingham et sociis suis justitiariis domini regis apud Eboracum itinerantibus, salutem et gratiam salvatoriam. Licet pro communi salute fidelium provido ecclesiasticæ dispositionis judicio ordinatum fuerit et statutum, quod certis anni temporibus contemplativæ devotioni deditis, secularis potestas neminem possit compellere ad jurandum; amore tamen justitiæ, quam maturari æquum credimus atque pium, ex quadam conniventia toleramus, quod assizas quascunque mortis antecessoris et novæ disseisinæ, quas coram vobis ventilari contigerit, hoc instanti Septuagesimæ et Sexagesimæ tempore capiatis et quod justum fuerit faciatis, super quo vestras conscientias oneramus. Bene valete. Data apud Wilton, Idibus Februarii, anno Gratiæ 1293, et pontificatus nostri nono.

XLIV.

The English Barons' Letter to the Pope, in which they deny that the Realm of Scotland is a Fee of the See of Rome, or that the Pope has any manner of Jurisdiction in Temporals.

Sanctissimo in Christo patri domino B. divina Providentia sanctæ Romanæ Ecclesiæ summo pontifici sui devoti Filii.

Johannes comes Warennæ.

Thomas comes Lancastriæ, &c. (usque ad centum nomina Baronum vel circiter.)

Sancta Romana Mater Ecclesia, per cujus ministerium fides catholica gubernatur, in suis actibus cum ea, sic ut firmiter credimus et tenemus, maturitate procedit, quod nulli præjudicare, sed singulorum jura, non minus in aliis, quam in seipsa, tanquam Mater Alma, conservari valet illæsa.

Sane, convocato per serenissimum dominum nostrum Edvardum, Dei gratia, regem Angliæ illustrem, parliamento apud Lincolniam generali; idem dominus noster quasdam literas

Apostolicas, quas super certis negotiis, conditionem et statum regni Scotia tangentibus, ex parte vestra receperat, in medio exhiberi, et seriose fecit nobis exponi.

Quibus auditis, et diligenter intellectis, tam nostris sensibus admiranda, quam hactenus inaudita, in eisdem audivimus contineri.

Scimus enim (pater sanctissime) et notorium est in partibus Angliæ, et nonnullis aliis non ignotum; quod, a prima institutione regni Angliæ, reges ejusdem regni, tam temporibus Britonum, quam Anglorum, superius et directum dominium regni Scotia habuerunt, et in possessione vel quasi superioritatis, et directi dominii ipsius regni Scotia successivis temporibus extiterunt:

Nec ullis temporibus ipsum regnum, in temporalibus, pertinuit, vel pertinet quovis jure ad Ecclesiam supradictam :

Quinimo idem regnum Scotia progenitoribus prædicti domini nostri regibus Angliæ, atque sibi feodale extitit ab antiquo.

Nec etiam reges Scotorum, et regnum aliis, quam regibus Angliæ, subfuerunt, vel subjici consueverunt.

Neque reges Angliæ, super juribus suis, in regno prædicto, aut aliis suis temporalibus coram aliquo judice ecclesiastico, vel seculari, ex libera præeminentia status suæ regiæ dignitatis et consuetudinis, cunctis temporibus irrefragabiliter observatæ responderunt, aut respondere debebant.

Unde, habito tractatu, et deliberatione diligenti, super contentis in vestris literis memoratis, communis, concors, et unanimis omnium, et singulorum consensus fuit, est, et erit inconcusse, Deo propitio, in futurum:

Quod præfatus dominus noster rex super juribus regni sui Scotiæ, aut aliis suis temporalibus, nullatenus judicialiter respondeat coram vobis, nec judicium subeat quoquo modo; aut jura sua prædicta in dubium quæstionis deducat:

Nec ad presentiam vestram procuratores aut nuncios ad hoc mittat; præcipue cum præmissa cederent manifeste in exhæredationem juris coronæ regni Angliæ et regiæ dignitatis; ac subversionem status ejusdem regni notoriam: nec non in prejudicium libertatum, consuetudinum, et legum paternarum; ad quarum observationem et defensionem, ex debito prestiti juramenti, astringimur; et quæ manu tenebimus toto posse, totisque viribus cum Dei auxilio, defendemus.

Nec etiam permittimus, aut aliquatenus permittemus, sicut

726.

[blocks in formation]

nec possimus, nec debemus, præmissa tam insolita, indebita præjudicialia, et alias inaudita, prælibatum dominum nostrum regem, etiamsi vellet, facere, seu quomodo libet attemptare.

Quocirca sanctitati vestræ reverenter et humiliter supplicamus quatenus eundem dominum nostrum regem (qui inter alios principes orbis terræ, catholicum se exhibet, et Ecclesiæ Romanæ devotum) jura sua, libertates, consuetudines, et leges, absque diminutione et inquietudine, pacifice possidere; et ea illibata percipere benignius permittatis.

In cujus rei testimonium sigilla nostra tam pro nobis, quam pro tota communitate prædicti regni Angliæ, presentibus sunt

appensa.

Datæ apud Lincolniam 12 die Februarii, anno Domini 1301.

XLV.

William, Bishop of Worcester, fined for receiving the Pope's
Bull containing a clause derogatory to the Crown.

Rex dilecto clerico suo Humfrido de Waleden custodi episcopatus Wigorn, sede vacante, salutem. Cum dominus Bonifacius summus pontifex dilectum nobis in Christo fratrem Willielmum de Gainsborough de ordine Minorum, in episcopum Wigorn præfecerit, et pastorem, sicut per literas ipsius summi pontificis bullatas, nobis inde directas plenius nobis constat; nos præfectionem illam acceptantes, cepimus fidelitatem ipsius Willielmi, et temporalia episcopatus prædicti, pro ut moris est, restituimus eidem : et ideo vobis mandamus quod eidem Willielmo temporalia episcopatus prædicti sine dilatione liberetis, sicut prædictum est. Teste rege apud

Windsore 4 die Februarii.

Et mandatum est militibus, liberis hominibus, et omnibus aliis tenentibus de episcopatu prædicto, quod eidem Willielmo tanquam episcopo et domino suo, in omnibus quæ ad episcopatum illum pertinent, intendentes sint et respondentes, sicut prædictum est. In cujus, &c. Teste rege, ut supra.

Et memorandum, quod eadem die præfatus episcopus in castro regis apud Windesore oblata R. bulla Apostolica, in qua continebatur inter cætera; quod Papa sibi commisit administrationem spiritualium et temporalium episcopatus prædicti, pro eo quod dicta bulla, in hoc juri regio prejudicialis fore videbatur, præfatæ commissioni, quantum ad temporalia

dicti episcopatus expresse renunciavit; et se dicta temporalia a dicto rege, velle admittere, eaque ab ipso tenere, in presentia dicti regis, et sui consilii recognovit : et pro transgressione quæ dicto regi fieri videbatur, in admissione bullæ apostolicæ, in qua continebatur, quod Papa sibi administrationem temporalium dicti episcopatus commisit: fecit dictus episcopus finem mille marcarum dicto regi, ad voluntatem suam solvendam. Postmodum vero dictus episcopus fecit fidelitatem consuetam dicto regi, et idem rex præcepit cancellario suo, quod faceret sibi literas de restitutione temporalium episcopatus prædicti.

XLVI.

The Form of the Papal Indulgence to those who undertook an
Expedition against the Anti-Pope Clement VII.

727.

Auctoritate Apostolica mihi in hac parte commissa te A. B. Walsingab omnibus peccatis tuis ore confessis, et corde contritis, et de ham. Hist. Angl. p. 295. quibus confiteri velles, si tuæ occurrerent memoriæ absolvimus, A.D. 1382. et plenariam peccatorum tuorum remissionem indulgemus, et retributionem justorum ac salutis æternæ pollicemur augmentum, et tot privilegia quæ in terræ sanctæ subsidium proficiscentibus conceduntur, tibi concedimus, ac Ecclesiæ universalis synodi, et Ecclesiæ sanctæ Catholicæ orationum et beneficiorum suffragia tibi impartimur.

The second Numb. XLVI.

The Regalities of the County Palatine of Durham allowed by the

King and Parliament.

Clause 1.

Conventio

Rex, dilecto et fideli suo, Rogero de Mortuo Mari, custodi A.D. 1327. castri Bernardi, ac aliarum terrarum et tenementorum, quæ E. 3. P. 2. fuerunt Guidonis de Bello Campo, quondam comitis Warwici, M. 20. defuncti, qui de domino E. nuper rege Angliæ, patre nostro nes, Litera, tenuit in capite, infra libertatem episcopatus Dunelmensis, vel &c, tom. 4. ejus locum tenenti, salutem. Petitio venerabilis patris, Ludovici episcopi dicti loci, coram nobis et consilio nostro, in ultimo parliamento nostro, apud Westmonasterium tento, exhibita :

Continebat ut,

Cum in parliamento prædicto, foris facturæ guerræ eidem episcopo, ut jus ecclesiæ suæ prædictæ, et prædecessori suo, in aliis parliamentis, fuissent adjudicatæ; et super hoc, brevia

p. 297.

« ForrigeFortsæt »