Billeder på siden
PDF
ePub

XVII.

The Pope's Letter to Anselm, in which he dispenses, with respect to Benefices, in the Case of the Sons of Priests.

Hist. Nov.

Paschalis Episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri Eadmer. Anselmo Cantuariensi episcopo, salutem, et Apostolicam bene- lib. 4. p. 91. dictionem. De presbyterorum filiis quid in Romana Ecclesia A.D. 1107. constitutum sit fraternitatem tuam nescire non credimus. Cæterum quia in Anglorum regno tanta hujusmodi plenitudo est, ut major pene et melior clericorum pars in hac specie censeatur, nos dispensationem hanc sollicitudini tuæ committimus. Eos enim quos scientia et vita commendat apud vos, ad sacra officia promoveri, pro necessitate temporis, et utilitate ecclesiæ concedimus; ut imposterum, constitutionis ecclesiasticæ præjudicium caveatur. Cætera etiam quæ in regno illo pro necessitate temporis dispensanda sunt, juxta gentis barbariem, juxta ecclesiæ opportunitates, sapientiæ ac religionis tuæ solicitudo dispenset. Data 111. Kal. Junii.

XVIII.

Queen Maud's Letter to Anselm.

Domino suo et patri reverendo. pariter et colendo, Anselmo Cantuariensi Archiepiscopo, Mathildis Regina devota sanctitatis ejus ancilla cum Christo suo, salutem.

715.

rum L. 3.

A.D. 1107.

Quoties epistolari beneficio vestræ mihi sanctitatis munici- Anselm. Epistolapium impartitis, toties innovatæ letitiæ luce nebulosam animæ meæ caliginem serenatis. Est etenim vestri quædam et ab- epist. 119. sentis qualiscunque revisio, et chartulæ contrectatus et literæ perjucunda sæpiusque recitata relectio. Quidnamque vestris, Domine, scriptis, aut stilo ornatius, aut sensu refertius? Non his desunt Frontonica gravitas Ciceronis, Demosthenis, aut Quintiliani. In his sane doctrina quidem redundat Pauli, diligentia Hieronymi, illucubratio Gregorii, explanatio Augustini; et quod his majus est, hinc dulcor Evangelici stillat eloquii. Hac igitur mihi gratia diffusa a labiis vestris cor meum, et caro mea exultaverunt in affectum vestræ dilectionis, in effectumque paternæ vestræ monitionis. Frequentissimo quippe recursu exhortationis vestræ, benignissimæque obsecrationis memoria cordis meæ januam reverberat. Vestræ igitur sanc

Eadmer.

Hist. Nov.

titatis favore freta, domino Ernulpho, Wintoniensi monacho, olimque sacristæ, vobis credo, noto, abbatiam Malmesberiæ in his quæ mei juris erant, commisi: vestræ quidem donationi et dispositioni, quæcunque illius sunt, ex integro reservatis. Ut scilicet, tam virgæ quam curæ pastoralis commisso, vestræ discretionis contradatur arbitrio, &c.

XIX.

Alexander, King of Scotland's Letter to Ralph, Archbishop of

Canterbury.

Domino et patri charissimo Radulpho venerabili Cantuari1 b. 5. p. 117. ensi archiepiscopo, Alexander Dei misericordia Rex Scotorum, salutem, et devotæ fidelitatis obsequium. Notificamus vobis, benignissime pater, quod episcopus ecclesiæ Sancti Andreæ Apostoli, dominus videlicet Turgodus II. Kal. Septemb. migravit a sæculo. Unde valde contristamur tanto solatio destituti; requirimus ergo vestrum consilium et auxilium sicut confidimus in vobis, ut secundum Deum talem substituere valeamus, qui nos et gentem nostram per Deo placitam conversationem, regere et docere utiliter sciat: petimus etiam ut recordari dignemini, quid vobis jam quadam vice suggessimus de episcopis ecclesiæ St. Andreæ; quod in antiquis temporibus non solebant consecrari, nisi ab ipso Romano pontifice, vel ab archiepiscopo Cantuariensi; hocque tenuimus, et per successiones temporum ex auctoritate ratum habuimus, quousque dominus Lanfranc archiepiscopus, nescimus quo pacto, absentibus nobis et nostris, Thomæ Eboraci archiepiscopo illud ad tempus relaxaverat. Quod omnino vestra, si placet, authoritate suffulti, ut amplius sic remaneat, non concedimus. Nunc igitur, si ad id nobis, nostræque ecclesiæ reparandum vestrum adjutorium sperare debemus, quod humillimis votis desideramus et petimus, secreto nobis certitudinem dignis vestris apicibus remandare curate. Valete.

Spelman.

Concil.

XX.

William, Archbishop of Canterbury's Summons to Urban,
Bishop of Landaff.

Willielmus Canturiensis Archiepiscopus urbano Landavensi

vol. ii. p. 33. episcopo salutem.

Literis istis tibi notum facere volumus

quod Joannes Ecclesiæ Romanæ presbyter cardinalis atque lega- *Legis orditus, * ordinatione nostraque conniventia, consilium celebrare natione, in Apogr. lib. disposuit Lundoniæ in nativitate Beatæ semper Virginis Mariæ. Landavens. penes Episc. Propterea præcipimus ut in præfato termino in eodem loco Norvicens. nobis occurras, cum archidiaconibus, et abbatibus, et prioribus tuæ diocœsios, ad definiendum super negotiis ecclesiasticis, et ad informandum seu corrigendum, quæ informanda vel docenda, seu corrigenda docuerit sententia convocationis nostræ.

XXI.

King Stephen's Charter to the Church.

Hist. Novel.

fol. 101.

Ricardi

densis, de

cap. 314.

Ego Stephanus Dei gratia, et assensu cleri et populi in Malmsbur. regem Angliæ electus, et a domino Willielmo archiepiscopo lib. 1. Canturiæ, et sanctæ Ecclesiæ Romanæ legato consecratus, et 716. ab Innocentio sanctæ sedis Romanæ pontifice postmodum con- Historia firmatus, respectu et amore Dei sanctam Ecclesiam liberam Prioris esse concedo, et debitam reverentiam illi confirmo. Nihil me Hagulstain Ecclesia, vel in rebus ecclesiasticis simoniace acturum vel Gest. Reg. permissurum esse promitto. Ecclesiasticarum personarum et inter Decem Stephan. omnium clericorum, et rerum eorum justitiam, et potestatem, Script. et distributionem bonorum ecclesiasticorum in manu episcoporum esse perhibeo, et confirmo. Dignitates ecclesiarum, privilegiis earum confirmatas, et consuetudines earum antiquo tempore habitas, inviolate manere concedo, et statuo. Omnes ecclesiarum possessiones et tenuras quas die illa habuerant, qua Willielmus rex avus meus fuit vivus et mortuus, sine omnium calumniantium reclamatione eis liberas et absolutas esse concedo. Si quid vero de habitis aut possessis ante mortem regis quibus modo careat Ecclesia deinceps repetierit indulgentiæ et dispensationi meæ, vel discutiendum vel restituendum reservo. Quæcunque vero post mortem regis, liberalitate regum; largitione principum, oblatione vel comparatione, vel quacunque transmutatione fidelium, collata sunt, confirmo. Pacem me et justitiam in omnibus facturam, et pro posse meo conservaturum promitto.

Forestas, quas Willielmus rex avus meus, et Willielmus secundus avunculus meus, instituerunt et tenuerunt, mihi reservo. Cæteras omnes quas Henricus rex superaddidit, ecclesiis et regno quietas reddo, et concedo. Si quis autem episcopus, vel abbas, vel alia ecclesiastica persona, ante mortem

Spelman.
Concil.

[ocr errors]

suam rationabiliter sua distribuerit, vel distribuenda statuerit, firmium manere concedo.

Si vero morte præoccupatus fuerit pro salute animæ ejus Ecclesiæ consilio eadem fiat distributio. Dum vero sedes fuerint propriis pastoribus vacuæ, et ipsæ et omnes earum possessiones in manu et custodia clericorum, vel proborum hominum ejusdem Ecclesiæ committantur donec pastor canonice substituatur. Omnes exactiones et mescheningas et injustitias sive per vicecomites, vel per alios quoslibet, male inductas, funditus extirpo. Bonas leges, et antiquas, et justas consuetudines in murdris et placitis, et aliis causis observabo, et observari præcipio, et constituo. Apud Oxenford anno incarnationis Domini 1136, regni mei primo.

XXII.

King Henry II's Confirmation of the Charter of Privileges, &c. granted by King Henry I.

Henricus Dei gratia Rex Angliæ, Dux Normanniæ et Aquivol. 2. p. 51. taniæ, Comes Andegaviæ, baronibus et fidelibus suis Francis et Anglis salutem. Sciatis me ad honorem Dei et sanctæ Ecclesiæ, et pro communi emendatione totius regni mei, concessisse et reddidisse, et presenti charta mea confirmasse Deo et sanctæ Ecclesiæ, et omnibus comitibus et baronibus, et omnibus hominibus meis, omnes consuetudines quas rex Henricus avus meus eis dedit et concessit. Similiter etiam omnes malas consuetudines quas ipse delevit et remisit, ego remitto, et deleri concedo, pro me et hæredibus meis. Quare volo, et firmiter præcipio, quod sancta Ecclesia et omnes comites et barones, et omnes mei homines, omnes illas consuetudines, et donationes, et libertates, et liberas consuetudines habeant et teneant libere et quiete, bene et in pace et integre de me et hæredibus meis, sibi et hæredibus suis, adeo libere et quiete et plenarie in omnibus, sicut rex Henricus avus meus eis dedit et concessit, et charta sua confirmavit. Teste Ricardo de Luci.

Quadrilog. lib. 4.

A.D. 1166.

XXIII.

Has literas misit Henricus Rex Anglia singulis Vice-comitibus
Angliæ in principio persecutionis Beata Thoma.

Præcipio tibi quod si aliquis clericus vel laicus bailliva tua Romanam Curiam appellaverit, eum capias, et firmiter custodias, donec voluntatem meam percipias; et omnes redditus et

possessiones archiepiscopi Saisias in manum meam, sic ut Radulphus de Brock, et alii ministri mei tibi dixerint; et omnium clericorum qui cum archiepiscopo sunt, patres et matres, fratres et sorores, nepotes et neptes, ponas per salvos plegios, et catalla eorum, donec voluntatem meam inde percipias, et hoc breve tecum afferas cum summonitus fueris.

[blocks in formation]

Londineus.

tiones, Li

A.D. 1169.

King Henry II.'s Expostulatory Letter to the Pope upon the Dif ference between his Highness and the Archbishop of Canterbury. Alexandro Papæ Henricus Dei gratia Anglorum Rex, Dux Ex Turre Northmannorum et Aquitanorum, et Comes Andegavorum. Fœdera, Sæpius nuncios nostros ad pedes paternitatis vestræ direxi- Convenmus, rogantes, et supplicantes, quatenus querelis, quæ inter teræ, &c. tom. 1. p 28. nos et Cantuariensem archiepiscopum vertuntur, finem debitum justitia mediante poneretis et tandem placuit paternitati vestræ ut, juxta petitionem nostram, de latere legatos nobis mitteretis cum potestatis plenitudine, ut omnes controversias nostras plene decidere et definire possent, remoto appellationis obstaculo. Qui cum in potestate sicut nuncii vestri ad nos reportaverunt, et literis vestris continebatur expressum, quas adhuc penes nos habemus, quod missi fuissent, sicut per eosdem legatos cum ad nos pervenissent accepimus, potestas illa, ad injuriam nostram, illis subtracta est. Unde, cum nos ad omnem coram eis emendationem offerimus præfato Cantuariensi archiepiscopo, qui ita inique et malitiose erga me se habet, sicut vobis et toti mundo innotuit, coram illis justiciis parere omnino contempsit.

Ob cujus delictum alios deinceps nuncios ad majestatem vestram transmisimus, per quos literas vestras recepimus, quas adhuc penes nos habemus, in quibus terram nostram et personas regni nostri a potestate præfati Cantuariensis eximebatis, donec ipse in gratiam nostram rediisset. Quam tamen, ante restitutionem gratiæ nostræ, nescimus ob quam causam, immutaveritis, dum alii nostri adhuc in cura nostra morarentur: et antequam novissimi legati vestri pervenissent, Vivianus, scilicet et Gratianus, ipse in personas regni nostri et in quosdam familiares et servientes nostros, qui singulis diebus nobis assistebant, excommunicationis sententiam promulgavit.

Cum vero prænominatos nuncios debito honore suscepisse

« ForrigeFortsæt »