Billeder på siden
PDF
ePub

20.

irrepsit, ad pietatem ac verum Numinis cultum reducere. Nam cum non aliud constet esse munus, quod magis Christianum principem deceat, quam in hunc totis nervis scopum incumbere, huc labores omnes, omniaque consilia referre, ut subditi fiant non tam claris literis, quam pietate insignes, quis jure negaret te optimi regis officio abunde perfunctum esse, cujus potissimum opera tantus ubique bonorum pariter ac literatorum proventus, per omnes regni tui partes exoriatur; ut Britannia in qua patrum nostrorum memoria omnium fere bonarum artium studia frigebant, sic, te principe, sinceriores disciplinas colat, ut in ea non parum multi sint, qui cum veteribus ipsis literarum proceribus jure optimo queant de eruditionis palma concertare; sic pietatis studium amplectatur ut nusquam omnino magis ad Christi regulam ac puræ religionis præscriptum, hodie vivatur. Nec mirum sane in regno tuo virtutis ac literarum segetem passim renasci, quum a te, penes quem summa rerum est, hæc imprimis coluntur; sicut subditis tuis vel calcar esse possis, quo hisce rebus acrius insistant, quodque facile maximum est, cum harum rerum studiosis ita ex animo faveas, ut non alios libentius ad summos provehas honores, quam quos vel vitæ integritas, vel eximia literarum peritia, vel utrumque horum tibi commendant. Accedit etiam quod academias, quæ sunt veluti fontes virtutis et literarum seminaria, sic regia autoritate tueris, sic inaudita liberalitate foves, sic denique melioris literaturæ professoribus ornas, ut unus ipse multorum beneficia regum, qui easdem primitus in publicam utilitatem instituere, tua penitus munificentia obscuraris. Quare ne singula persequamur, vel unum illud argumento est sane quam luculento, te virtute et literis promovendis esse natum, quod tam benigne decimarum nuper ac primitiarum solutionem, tua ac senatus autoritate, eisdem condonaras. Quod sane tam benignum facinus, ita sacratissime majestatis tuæ nomen immortalitati commendatum consecrarit, ut nunquam salvis literis, ulla ætatis vel oblivionis injuria intercidere poterit. Quod vero nostrarum est partium, sedulo quidem ac pro virili parte connitemur omnes, ut tanta demum beneficentia digni judicemur, hoc est, ut pro tuis maxime votis literis simus juxta ac morum probitate insigniter conspicui. Atqui in tales poterimus viros minori cum negotio evadere, si tua nunc tandem celsitudo non gravabitur, simul et litigiis istis, quæ nobis jamdiu cum vicinis nostris intercesserint, finem

imponere simul et privilegia nobis restituere, quæ ab illustrissimis olim majoribus tuis, nostræ in publicam studiorum utilitatem academiæ sunt concessa. Quæ ut propediem restituas tuam sublimitatem tam vehementer obsecramus, quam iis ad communem studiorum tranquillitatem, maxime indigemus. Quod si sacratissima majestas tua nostris annuere precibus, vel querelis potius justissimis, pro sua bonitate dignabitur, quod unam præstare possumus, Deum Opt. Max. pro tua salute perpetuis interpellare precibus non cessabimus, in quo valeat celsitudo tua quam diutissime.

Dat. Oxon. Prid. Id. Novembr.

XXVIII.

A Petition of the Clergy of Canterbury to King Henry VIII. for Relief against a Statute passed in the 21st year of his reign.

Petitio Cleri, &c.

fol. 257.

Ut Ecclesia Anglicana gaudeat et fruatur omnibus et singu- Biblioth. lis juribus, libertatibus, consuetudinibus antiquis, et privilegiis Cotton. Cleop. vi. et immunitatibus concessis a nobilis memoriæ regiæ sublimitatis F. ii. progenitoribus, regibus Angliæ, prout in chartis et concessioni- 21 Hen. 8. bus eorundem, præsertim in charta magna, in charta de Foresta, cap. 13. in charta Edvardi super articulis cleri, et in brevi Circumspecte agatis nec non Edvardi quarti, aliis item immunitatibus suis quibuscunque.

Et quia clerus summopere affectat vitare offensa regiæ sublimitatis, et æquum non est ut aliquis poenam violatæ legis incurrat quam scire non potuit; ut dignetur sua sublimitas curare ac jubere ut in præsenti parliamento certi ac præscripti limites clare designentur casuum statutorum de præmunire, sic quod extra illos casus declaratos aliqua non incurratur pœna; et ne de cætero decernatur a curia regia emittendum contra ullum judicem ecclesiasticum, aut partes litigantes, breve præfatum de præmunire, nisi præmissa prohibitione regia et in casibus præscriptis.

Præterea quum clerus multum gravaminis ac damni sustineat, ratione statutorum in præsenti parliamento editorum, libertatem ecclesiasticam et sanctiones canonicas enervantium, in animarum statuentium, et quorumcunque executionem de

A.D. 1529.

Biblioth.

Cotton.

fol. 167.

Jan. A. D. 1534-5.

mandantium, periculum manifestum, sententiamque excommunicationis notorie et damnabiliter incurrendo; ad quæ facienda nec consenserunt per se, nec per procuratores suos, neque super eisdem consulti fuerunt; ipsaque eadem statuta tum graves, tum inevitabiles poenas in se contineant; non nihil etiam iniquitatis habeant contra charitatem et canonicas sanctiones edita; sintque in se adeo captiosa, ut difficile sit ea non violare: hospitalitati quoque non parum derogantia, miseris vicariis rectoriarum suarum conductiones uti videtur prohibentia; ut iidem patres (quorum est veritatem canonum annunciare) remedium opportunum in statutis prædictis provideant tam præsenti, quam futuris temporibus debite consulentes.

XXIX.

A Commission to inquire into the yearly value of the Revenues belonging to the Clergy and Religious Houses, &c., pursuant to certain Instructions.

Henricus Octavus Dei gratia Angliæ et Franciæ Rex, Fidei Cleop. E. iv. Defensor, Dominus Hiberniæ, et in terra supremum Caput An original. Anglicanæ Ecclesiæ, reverendo in Christo patri episcopo Londinensi, ac dilectis et fidelibus suis Johanni Champneys militi, Thomæ Cromwell magno secretario suo, Johanni Alleyn militi, Thomæ Bedyl clerico, Johanni Baker, Henrico White, Johanni Onley, Thomæ Rushton, Gulielmo Bowyer, Paulo Wichpoll, Richardo Gresham, Hervey Mildmay, Thomæ Burgoyn, et Thomæ Roberts, auditoribus, salutem: sciatis quod nos de fidelitatibus et providis circumspectionibus vestris plene confidentes, assignavimus vos quinque quatuor e vobis, ac quinque quatuor et tribus vestrum, vel in majori aut minori numero, prout per discretiones vestras vobis melius visum fuerit, plenam potestatem et auctoritatem ad inquirendum, scrutandum, et examinandum viis, modis quibus scire poteritis infra civitatem London. et libertates ejusdem, de omnibus et singulis articulis et instructionibus præsentibus annexis, faciend. et exequend. cum effectu, prout in iisdem articulis plenius continetur, et idem injungentes quod circa præmissa effectualiter intendatis, ac ea faciatis et exequamini diligentes, &c., quod veritatem de eisdem articulis, et de eorum singulis habere poterimus, absque favore, fraude, dolo, corruptione, inde nobis respondere velitis; et quicquid in præmissis feceritis thesaurario, cancellario,

camerario et baronibus de scaccario nostro; inde et de omnibus circumstantiis eorundem prout articuli prædicti in se exigunt, et festo sanctæ Trinitatis proxime futuræ sub sigillis vestris distincte et aperte in debita forma in scriptis certificetis: et hoc sub periculo incumbenti nullatenus omittatis: damus etiam præterea vobis plenam potestatem tales et tantos scribas, registrarios receptores auditores et alios officiarios, et ministros quorumcunque prælatorum et clericorum Ecclesiæ, coram vobis convocandi et examinandi, prout vobis pro meliori executione videbitur expedire : mandantes insuper tenore præsentium omnibus et singulis vice-comitibus, majoribus, ballivis, registrariis ac aliis officiariis et ministris, tam nostri quam aliquorum prælatorum, seu clericorum, singulis fidelibus subditis nostris quibuscunque quod vobis in executione præmissorum de tempore in tempus intendentes sint et auxiliantes, prout decet. In cujus rei testimonium has literas nostras fieri fecimus patentes apud Westm. xxx. die Januarii anno regni nostri vicesimo sexto.

XXX.

King Henry VIII.'s Commission in allowance of the Deputation

made by Cromwell, Vicar-general.

Cotton.

fol. 131.

21.

Henricus Octavus Dei gratia Angliæ et Franciæ Rex, Fidei Biblioth. Defensor, Dominus Hiberniæ, ac in terris supremum totius Cleop. vi. Ecclesiæ Anglicana sub Christo Caput, dilectis nobis Fi A. B. C. D. salutem. In terris supremam Ecclesiæ Angli- A.D. 1535. canæ sub Christo auctoritatem, etsi regiæ nostræ dignitati, ut præcellenti jam inde ab adepto primum divina disponente gratia, hujus regni nostri Angliæ sceptro, jure nobis competierit, nunc demum exerere quodam modo impellimur. Nempe quum hi, qui curam illius et regimen sibi potissimum arrogabant, suis potius ipsorum privatis commodis, quam publicæ illius saluti, aut compendio consulentes, eam tandem eo calamitatis tum nimia licentia et in officiis eis commissis oscitantia, tum suis malis exemplis, devenire passi sunt, ut non ab re metuendum sit, ne illam Christus suam non agnoscat sponsam. Quamobrem nostræ regiæ excellentiæ, cui prima et suprema post Deum auctoritas in quoscunque hujus regni nostri incolas, nullo sexus, ætatis, ordinis aut conditionis habito discrimine, sacro testante eloquio, cælitus demandata est; ex muneris hujusmodi debito potissimum incumbit dictam Ecclesiam viti

orum vepribus, quantum cum Deo possumus, purgare, et virtutum seminibus et plantis conserere. Porro cum hi qui in eadem de cæteris antehac censuram sibi vendicabant, de se vero nullam a quovis mortalium haberi sustinebant, tum aliis hominibus plura indies corrigenda committant, tum ex eorum corruptis moribus majori præ cæteris sint plebi offendiculo; ut non immerito iidem et bonorum omnium, si boni, et malorum omnium si contra, certissimi sint authores. Ab his igitur veluti fonte et scaturigine ad Universitatem hujus regni nostri, et Ecclesiæ Anglicanæ reformationem jure auspicandam esse duximus; haud vanam spem habentes, quod fonte primitus purgato purus deinde et limpidus decurret rivus. Cæterum quia ad singula hujus regni nostri loca, pro præmissis exequandis nosipsi personaliter obire non valemus, alios quorum vicaria fide freti munus hujusmodi, veluti per ministros exequamur, qui quod vices nostras in ea parte suppleant, in partem solicitudinis asciscimus, et vocamus. Cum itaque nos alias per dilectum nobis Thomam Cromwel secretarium nostrum primarium et rotulorum nostrorum magistrum sive custodem nostrum, ad causas ecclesiasticas quascunque nostra auctoritate, uti supremi capitis dictæ Ecclesiæ Anglicanæ, quomodolibet tractandum seu ventilandum, atque ad exercendum, expediendum et exerendum omnem et omnimodam jurisdictionem, auctoritatem sive potestatem ecclesiasticam, quæ nobis tanquam supremo capiti hujusmodi competit, aut quovis modo competere possit, aut debeat ubilibet, infra regnum nostrum Angliæ et loca quæcunque nobis subjecta, vicemgerentem, vicarium generalem, ac commissarium specialem, et principalem cum potestate alium vel alios commissarium sive commissarios, ad præmissa vel ex eorum aliqua ordinanda et deputanda, per alias literas nostras patentes, sigillo nostro majori conjunctas, constituerimus, præfecerimus et ordinaverimus, prout ex tenore literarum nostrarum hujusmodi plenius liquet.

Quia tamen et ipse nostris et totius regni nostri negotiis præpeditus existit, quo minus præmissa personaliter obire et exequi possit, idem Thomas Cromwell vicemgerens, vicarius generalis et officialis principalis noster hujusmodi, vos A. B. C. D. prælibatos ad infra inscripta omnia et singula vice et nomine nostris exequenda, commissarios nostros deputaverit, ordinaverit et constituerit. Nos igitur deputationem, ordinationem et constitutionem hujusmodi ratas et gratas

« ForrigeFortsæt »