Billeder på siden
PDF
ePub

nam

Testimoniorum vero veterum struem deminuere, ne textus fidei detraherem, ita veritus sum, ut paucissimos magistellorum noviciorum locos omitterem, alios autem partim neglectos olim, postea prolegomenon p. XVI-XXX coacervatos, partim non ita multos novis e fontibus haustos adderem. glossaria raro laudavi, si quid ad firmandam memoriam conferre viderentur. ceterum testimonia omnia ad recentiorum optimarumque editionum auctoritatem et numeros, quantum commodum videretur, revocavi. atque in toto hoc testimoniorum colligendorum excutiendorumque labore fastidii pleno idoneus adiutor mihi adfuit Eugenius Dittrich, Lipsiensis. idem in doctorum hominum de emendando poeta coniecturis perquirendis operam mihi praestitit. quae tamen cum magna ex parte vel inutiles vel adeo ineptae visae sint, paucas sive nominis auctoritate sive ingenii lumine quodam insignes selegi," ceteras silentio praetermisi. ipse in recensendo textu, qui quam dubius multis locis sit, testes satis fatentur, nec superstitionis ignaviae nec novarum rerum libidini indulgere

constitui.

Restat, ut Georgio Goetz, collegae Ienensi coniunctissimo, gratias agam, qui plagulas corrigendas amice perlustravit. Dabam Lipsiae mense Aprili a. MDCCCLXXXXIV.

P. VERGILI MARONIS.

BVCOLICA

[blocks in formation]
[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

codex Gudianus fol. 70.

codex Bernensis 172 (conlatus ubi deficit R).

codex Bernensis 165.

[blocks in formation]

ކ

[ocr errors]

x

codicis Pragensis m. ant.

ceterorum librorum vel omnes vel plerique. deteriorum librorum pauci quidam.

(9) auctorum, quorum testimonia laudantur, boni

libri plerique omnes.

eorundem boni libri aliquot.

[blocks in formation]

M. Tityre, tu patulae recubans sub tegmine fagi silvestrem tenui musam meditaris avena:

nos patriae fines et dulcia linquimus arva.

V

nos patriam fugimus: tu, Tityre, lentus in umbra
formonsam resonare doces Amaryllida silvas.
TO Meliboee, deus nobis haec otia fecit.
namque erit ille mihi semper deus, illius aram
saepe tener nostris ab ovilibus imbuet agnus.
ille meas errare boves, ut cernis, et ipsum
Tudere quae vellem calamo permisit agresti.

5

10

TESTIMONIA. ECL. I. 1 Tityre tu p.' Terentianus Maurus v. 1675 "Tityre. . . sub' Sacerdos VI 513 K. 'patulae... fagi' Porphyr. Hor. serm. II 4, 34 Servius Aen. VI 283 recubans fagi' anthol. Lat. 17, 131 R. 2 Asper 115, 7 K. Quintilianus IX 4, 86 3 'nos .. dulcia' Marius Victorinus VI 73 K. 'dulcia 1. a.' schol. Bern. ge. II 511. 4 Nonius 338, 3 'nos p. f.' Macrobius Sat. IV 3, 11 comm. Lucani II 488 U. 'tu... umbra' Servius Aen. XII 237 ult. syll. IV 236 K. Arusianus VII 505 K. Servius 6–10 ‘deus . . . agresti' Seneca de benef. IV 6 semper deus.' Seneca epist. 73, 10

...

5 Asper 115, 18 K. ecl. VIII 22

6 sq. o Meliboee 7 illius a.' ult. syll. IV 234 K.

9 sq. Seneca epist. 73, 11 schol. Hor. carm. IV 5, 17 'et. agresti' Servius ecl. X 1 9 Priscianus 773 P. ille. boves' schol. Hor. epod. 2, 12 9 sq. ipsum. . . agresti' Servius ecl. VII 17 10 Diomedes I 346 K. schol. Hor. carm. I 32, 2 ludere q. v.' Arusianus VII 489 K.

VARIA LECTIO.

ECL. I. De compositione huius eclogae dixi in Fleckeiseni ann. philol. LXXV 74 2 agrestem Quintilianus: cf. v. 10 et ecl. VI 8 3 finif b 5 formonsam Asper: cf. prol. 434 FORMOSAM PRyb

RIBBECK, Vergil. I.

1

M. Non equidem invideo, miror magis: undique totis usque adeo turbatur agris. en ipse capellas

protenus aeger ago: hanc etiam vix, Tityre, duco. hic inter densas corulos modo namque gemellos spem gregis, a, silice in nuda conixa reliquit.

saepe malum hoc nobis, si mens non laeva fuisset, de caelo tactas memini praedicere quercus.

set tamen iste deus qui sit da, Tityre, nobis.

T. Vrbem quam dicunt Romam, Meliboee, putavi

stultus ego huic nostrae similem, quo saepe solemus pastores ovium teneros depellere fetus.

15

20

504

sic canibus catulos similes, sic matribus aedos noram, sic parvis componere magna solebam.

verum haec tantum alias inter caput extulit urbes, quantum lenta solent inter viburna cupressi.

...

25

TESTIMONIA. 11 'non equidem i.' Marius Victorinus VI 22 K. 11 sq. 'totis ... agris' Quintilianus I 4, 28 12 usque... agris' Consentius V 372 K. Servius Dan. Aen. I 272 12 sq. 'en... ago' Nonius 377, 20 ('protenus, valde . . . . . ut sit et animo et corpore valde aeger, aut si aliud enuntiat, refertur ad illud ago, ut sit longe, porro ago') 14 sq. Augustinus reg. V. 524 K. 'modo gregis' Servius Aen. II 15 a... reliquit' Priscianus 1024 Diomedes I 427 K. anecd. Helv. 237 H. 'a! silice in nuda' Nonius 225, 18 Phocae ars V 420 K. 'silice in n.' Quintilianus I 6, 2 Probus de nom. IV 209 K. 16 sq. Philargyrius ge. IV 7 16 Nonius 331, 20 17 Servius Aen. I 230 X 177 18 Nonius 278, 29 'da T. nobis' schol. Lucani I 559 Servius Aen. I 676 II 65 VI 66 19 sq. urbem... similem' Priscianus 1192 P. 21 ovium . . . fetus' schol. Bern. ecl. VII 15 22 'canibus catulos et matribus haedos' Quintilianus V 11, 30 22 sq. sic... noram' Columella de r. r. III 9, 4 23 'sic ... solebam' Servius Aen. I 374

VARIA LECTIO. 12 'sane vera lectio est turbatur ... si enim turbamur legeris, videtur ad paucos referri Servius: cf. idem ad Aen. I 272 turbatur b2, Quintilianus, Consentius TVRBAMVR PRb1? turba (suprascr. glossa: expellimur) y 13 PROTENVS Pyb, Servius, Nonius PROTINVS R ago] cf. Lachmannus Lucr. p. 196 18 SED Rb: cf. prol. 398

422

14 CORYLOS P corilof b

08

20 QVAEPE P

22 AEDOS P

HAEDOS Rb: cf. prol,

23 conponere y cf. prol. 394

« ForrigeFortsæt »