Auli Gellii Noctes atticae, Bind 1;Bind 86

Forsideomslag
A. Valpy, 1824 - 1658 sider
 

Andre udgaver - Se alle

Almindelige termer og sætninger

Populære passager

Side 87 - Quamquam dissimilis est pecuniae debitio et gratiae. Nam, qui pecuniam dissolvit, statim non habet id quod reddidit ; qui autem debet, is retinet alienum ; gratiam autem et, qui refert, habet et, qui habet, in eo ipso, quod habet, refert.
Side 254 - Athenienses autem aliter observare, idem Varro in eodem libro scripsit, eosque a sole occaso ad solem iterum occidentem omne id medium tempus unum diem esse dicere. Babylonios porro aliter: a sole enim exorto ad exortum ejusdem incipientem [1. insequentem] totum id spatium unius diei nomine appellare; multos vero in terra Umbria unum et eundem diem esse dicere a meridie ad insequentem meridiem: quod quidem, inquit, nimis absurdum est.
Side 346 - victu ' et ' anu ' dicit, non ' victui ' et ' anui,' in hisce versibus, — ' Quod sumptum atque epulas victu praeponis honesto ; ' et alio in loco : ' Anu noceo
Side 291 - Eos omnis vidit vincere coronarique Olympiae eodem die et, cum ibi eum tres adulescentes amplexi coronis suis in caput patris positis saviarentur, cum populus gratulabundus flores undique in eum iaceret, ibidem in stadio inspectante populo in osculis atque in manibus filiorum animam efflavit.
Side 173 - Quid loquar, aut Scyllam Nisi, quam fama secuta est candida succinctam latrantibus inguina monstris Dulichias vexasse rates et gurgite in alto a timidos nautas canibus lacerasse marinis...
Side 262 - Varro et plerique alii memoriae tradiderunt, cum, pecunia omni quam in operis artificum scaenicorum pepererat, in mercatibus perdita, inops Romam redisset et ob quaerendum victum ad circumagendas molas quae " trusatiles " appellantur, operam pistori locasset.
Side 373 - et os coperimento personae tectum undique unaque tantum vocis emittendae via pervium, quoniam non vaga neque diflTusa est, set 1 in unum tantummodo exitum collectam coactamque vocem ciet, magis claros canorosque sonitus facit. Quoniam igitur indumentum illud oris clarescere et resonare vocem facit, ob earn causam ' persona ' dicta est, ' o ' littera propter vocabuli formam productiore.
Side 301 - Commentariis suis scriptam reliquit. Senatores enim dicit in veterum aetate, qui curulem magistratum gessissent, curru solitos honoris gratia in curiam vehi, in quo curru sella esset, super quam considerent, quae ob earn causam ' curulis ' appellaretur ; sed eos senatores, qui magistratum curulem nondum ceperant, pedibus itavisse in curiam ; propterea senatores nondum maioribus honoribus 'pedarios, nominatos.
Side 262 - Romam redisset et ob quaerendum victum ad circumagendas molas quae "trusatiles" appellantur, operam pistori locasset. 16 Sicuti de Naevio quoque accepimus fabulas eum in carcere duas scripsisse, Hariolum et Leontem, cum ob assiduam maledicentiam et probra in principes civitatis de Graecorum poetarum more dicta in vincula Romae a triumviris coniectus esset. Unde post a tribunis plebis exemptus est, cum in his quas supra dixi fabulis delicta sua et petulantias dictorum quibus multos ante laeserat diluisset.
Side 108 - Quid enim foret ista re ineptius, si, ut planipedi saltanti, ita Graccho contionanti numeros et modos et frequentamenta quaedam varia tibicen incineret ? Sed qui hoc compertius memoriae tradiderunt, stetisse in circumstantibus dicunt...

Bibliografiske oplysninger