Billeder på siden
PDF
ePub

P. VIRGILII MARONIS

OPERA

AD OPTIMORUM LIBRORUM FIDEM EDIDIT PERPETUA ET ALIORUM
ET SUA ADNOTATIONE ILLUSTRAVIT DISSERTATIONEM DE
VIRGILII VITA ET CARMINIBUS ATQUE INDICEM RERUM
LOCUPLETISSIMUM

[merged small][graphic][merged small][merged small]

BUCOLICA ET GEORGICA ATQUE DISSERTATIONEM DE VIRGILII
VITA ET CARMINIBUS CONTINENS.

EDITIO TERTIA CORRECTA ET AUCTA.

LIPSIAE

SUMPTUM FECIT ET VENUMDAT I. C. HINRICHS.

MDCCCLII.

PROOEMIUM

EDITIONIS TERTIAE.

Quod Graecorum Romanorumque scriptorum editionibus paullo maioribus his potissimum temporibus antiquarum literarum studiis minus faventibus admodum raro contingere solet, ut iterata cura repetendae sint, id Virgilianis carminibus a me ante hos duodecim annos primum editis iam bis contigisse, est sane quod laeto gratoque animo praedicem; nam etiam alterius editionis quinque abhinc annis in lucem emissae exemplaribus omnibus divenditis iam tertia desideratur editio. Ipse autem, quo hic qualiscunque liber exceptus est, favor plane singularis mihi vel nolenti persuadere debebat, operam incomparabili poëtae a me navatam non prorsus vanam et inutilem fuisse eamque ipsam rationem, quam in adornanda hac editione secutus sum, quamvis a censoribus quibusdam paullo iniquioribus satis acerbe reprehensa sit, aliis tamen viris doctis non improbatam esse et iuvenum studiis liberalibus operantium commodo ita satisfecisse, ut in repetendis editionibus plane ab ea recedere non modo non necessarium, sed inconsultum videri deberet; quamquam ingenue profiteor, me, si nunc primum mihi edendus fuisset Virgilius, aliam viam initurum et unum modo literatorum hominum genus, aut viros modo iam eruditione ornatos, aut solos iuvenes literarum ediscendarum studiosos spectaturum fuisse, quum haec editio potius usui quam maxime communi esse omniumque rationibus consulere studeat, quare praeter multa iuvenibus literarum studiosis scripta, quibus doctiores libenter careant, haud pauca etiam continet, quae virorum doctorum scientiae accommodata a iuvenum illorum captu usuque aliena censenda sint. Consilium igitur, quo in Virgilii carminibus edendis ductus sum, quum etiam in hac tertia editione omnino idem manserit, opus esse videtur, ut ante omnia quae ad hoc ipsum consilium declarandum faciant, ex longiore primae editionis prooemio repetam. In tot enim Virgilii editionibus diversissimi generis et partim laude mea longe superioribus desiderabatur tamen editio non nimis ampla et modico pretio parabilis, quae commentario perpetuo et recentioribus elegantium literarum profectibus accommodato instructa optimas quasque et cognitione dignissimas priorum editorum ad

« ForrigeFortsæt »