Billeder på siden
PDF
ePub

eos a librario demum codicis Veronensis putat adiectos. Sunt autem ut obiter hoc moneam inscriptiones istae plane tales quales nuper in praef. Hor. pg. 10 descripsi, hoc est ex primis potissimum carminum versiculis ineptissime conflatae, cuius rei exempla videre est apud Schwabium pg. 20. Hinc et ortus titulus epyllii qui diutissime ei adhaesit Argonautia, quia initio operis de Argonautis erat sermo. Nec pluris est, quod displicuit nonnullis, Lachmanni si computationem sequaris, mirum esse quod Catulli liber tricesimo ultimae archetypi paginae versu conclusus. Nam etsi ne hoc quidem per se habere cur nimium stupescamus agnoscent illi qui multos versarint codices, statuit sine dubio Lachmannus sicut similiter Heysius in fine libri quaedam excidisse: nec plena nos habere Catulli carmina certo constat.

[ocr errors]
[ocr errors]

Iam ut concedam Boehquod tamen aegre facio mium in quaest. Catullianis et Westphalium in libro, quo interpretatus est carmina poetae [pg. 14 sqq.], unam alteramve rem attulisse qua accepta semel bisve alienus ab eo quem Lachmannus proposuit archetypi versuum ordo magis commendaretur, tamen in tali computatione is solus omne feret punctum, cui tota constabit ratio, nec vero cuiquam constitit praeter Lachmannum.

Eam rem non est cur longius persequamur, cum Hauptius in quaest. Catull. pgg. 38-49 de eadem tam curiose dixerit, nihil ut videatur posse addi. Excerpam paucula ab eo notata. Itaque nemo nisi qui Lachmanni inventum probarit poterit expedire qui factum sit ut 63, 14 vocabulum celer cum ineptissime et everso metro legatur additum iam post sexaginta versus sensui pariter ac numero apte succurrat, utque 50, 16, 17 iterum extent post 30 versus interiectos et post 64, 386 insertus habeatur 67, 21 et post 68, 48 eiusdem elegiae 16.

Neque vero possum Schwabio adsentiri vix ullam utilitatem eventuram recte computato archetypi Catulliani paginarum numero. Nam etsi sane ratio omnibus membranis est potior, plurimum tamen intererit criticorum harum testimonio firmari quae ab illa sint perspecta.

Veluti in c. 63 cum mancus ut paulo ante memoravi ferretur antiquitus versus 74 ita:

roseis ut huic labellis sonitus abiit,

quis eximium ac paene dixerim divinum Bentleii, qui illud citus supplendum existimavit post sonitus, sperneret inventum (etsi sprevere nonnulli), nisi Lachmannus ex ipso Catulli archetypo vocabulum a poeta adhibitum recuperasset? Quamquam perfecit emendationem Heysius. Neque minus laetabimur, cum Scaliger vidisset iungenda esse interse carmina 87 et 75, iam eiusdem Lachm. virtute originem erroris, quo diducta sunt illa, esse patefactam.

Ceterum ex archetypo in anthologiam quandam Gallicam fluxit c. 62, unde circa a. 900 descriptum idem in cod. Parisino 8071. Eodem ferme tempore Veronae ut putant in patria urbe Catulli fuit liber similiter ex illo archetypo ductus, quem a. 965 Ratherius episcopus legit. Mox idem tenebris rursus et oblivione abditus, donec Petrarcae tempore, h. e. ante annum fere 1330 ex latebris denuo emersit. De qua re notissimum testatur Benevenuti Campesanii epigramma:

ad patriam venio longis a finibus exul.
causa mei reditus compatriota fuit,

scilicet a calamis, tribuit cui Francia nomen,
quique notat turbae praetereuntis iter.
quo licet ingenio vestrum celebrate Catullum,
cuius sub modio clausa papyrus erat.

Ex eo, quem et ipsum Langobardicis literis perscriptum fuisse non abhorret a vero, ab anno inde 1375 (certe de vetustiore exemplari non iam constat, etsi fuit tale in bibliotheca Petrarcae) subinde complures descripti sunt codices, inter quos principem locum obtinet et tempore et pretio Sangermanensis 1165 ipso illo anno exaratus Veronae, alterum Laurentianus, tertium Colbertinus, quartum Datanus. Hi omnes sunt saeculo XV scripti, et recentissime quidem Datanus, h. e. a. 1463. Horum potissimum librorum fide, quibus quintum addidit Hamburgensem Schwabius, sincera in Catulli carminibus nititur lectio. Ceterum archetypus Veronensis quando per

CATVLLVS.

b

ierit non satis constat, nisi quod eum apud Guarinorum familiam per saec. certe XV fuisse probabili sane coniectura statuit Lachmannus. Videnda etiam quae dixit Hauptius libelli academ. a. 1857 editi pgg. 5. 6.

Sed temporibus isdem pleraque provenere exemplaria ab Italis grammaticis interpolata, cum studerent pro virili parte poetam suavissimum sed cuius verba mirum in modum essent corrupta, adaptare lecturis. Hi pleraque vitia rara felicitate ingenii sustulerunt; quamquam ne hoc quidem mirum eosdem nondum firmata iudicandi arte in emendandis Catulli verbis saepiuscule aberrasse a vero. Ceterum cum maximo doctorum amore foverentur huius pariter et reliquorum eroticorum carmina, ne insequentibus quidem saeculis defuere critici carminibus Catulli restituendis. Quorum potissimos qua decet brevitate hoc loco percensebimus. Itaque primus nominandus Antonius Muretus elegantissimi iudicii homo aptique Catullo ingenii, porro Achilles Statius, qui item commentariis editis bene meritus est de Valerio pariter atque Albio, melius tamen de illo. Deinde memorandus Iosephus Scaliger, cuius in poetas latinos curae quanti essent aestimandae (nam quidam in laudando eo fuere nimii) nuper in libro de classicis Nederlandorum studiis pg. 224 demonstravimus. Huius ingenium cum magis vetustiorum latinae linguae auctorum quam recentiorum libris emendandis esset aptum, Catullo, qui medius fere est inter utrosque, multum profuit. Nec spernendam sane operam in eiusdem libro vel emendando vel explicando collocavit Isaacus Vossius, immensae vir doctrinae, neque hebetis iudicii, sed saepe minus simplicis, ne dicam perversi. Neque silentio tegenda quae magna illa lumina Batavorum, Nicolaus Heinsius et Iohannes Schraderus, eidem praestiterunt poetae. Nam cuius editionis Broukhusius spem fecerat doctis hominibus, ea vero non pervenit ad finem. Ceterum temporum spatio cum aliae super alias coniecturae essent illatae in poetae Veronensis librum, neque codicum meliorum testimonia iam respicerentur, sensim evenit, ut Catullum in ipso requireres Catullo. Huic in

commodo obviam iit Lachmannus, de cuius iam supra memoravi editione. Is ex immenso apparatu quem collectum a Laurentio Santenio, qui circa finem saeculi superioris iniquissimo tempore Heinsios et Broukhusios propria aemulatus erat industria, bibliotheca possidet Berolinensis elegit ut sincerae lectionis testes fidissimos et cum quorum alterutro libri non interpolati ubique consentirent codices quos vocavit Laurentianum et Datanum. Quae res quantum commodi attulerit Catullo dici vix potest. Nam etsi nec Germanensis libri lectionum ullam habuit notitiam Lachmannus, et aliquando Datano tribuit nimium, ea tamen dexteritate in deligendis quos sequeretur codicibus fuit, paucis ut locis exceptis Catulli scriptura ea quae fuerat in archetypo Veronensi recuperaretur, unde iam cum commodo posset principium sumere omnis emendandi probabilitas ac ratio. Post hunc multum profuit Catullo Hauptius, de quo etiam diximus. Hoc vix minorem laudem meruit Schwabius, qui quamquam ipse pauca novavit in verbis poetae, multum tamen ei praestitisse censendus est. Primum enim quaestionibus Catullianis a. 1862 editis quae fere de vita et studiis Catulli ratione et iudicio adhibitis possent expediri, feliciter enucleavit, cum contra Westphalius in eadem materia tractanda ita indulserit ingenio luxurianti, ut potius fabulam Milesiam quam historiam veram aut verisimilem composuisse mihi videatur, de qua re et Rettigius dixit in libello academico Bernae 1868 emisso, cui titulum fecit Catulliana, nec minus alii. Deinde idem Schwabius recensione Catulliani libri a. 1866 instituta et archetypi Veronensis exemplaris in quantum potuit fieri pari usus diligentia et sollertia cum fide repraesentavit scripturas (quamquam eum bis terve libro Sangermanensi plus aequo detulisse existimo), nec non in lectione constituenda ex permagna parte idem mihi rectissimo videtur esse usus iudicio. Denique memorandus Ellisius, qui anno 1867 carmina Catulli ditissimo instructa apparatu critico et splendidissimis expressa typis edidit. Idem et strophis versus eius dispescuit, de qua re dissertationem addidit

b*

pgg. 221-304, magis, ut puto, quo demonstraret talibus adhibitis ludibriis, quibus nunc delectantur fere philologi nostri, neque utilitatis quicquam nec iucunditatis accedere poetis, quam quod ipse speraret multis se esse probaturum carminum istam divisionem. Coniecturas, quas proposuit vir doctissimus haud paucas, eo plerumque vitio laborare censeo, quo multi Britannorum philologi conflictantur, h. e. amore non simplicissima quaeque sectandi, sed abstrusissima: bis terve me eis uti memini, nec saepius commentis Heysii.

Iam ne nimium increscat libri huius moles, in afferenda lectionis varietate ea potissimum persequemur, quae aliter ac Lachmannus in editione a. 1829 emissa fecit, constituenda esse censuimus, omissis fere quae ad orthographiam pertinent vel siqua invito illo ex libris scriptis reduximus aliisque rebus leviculis. Notis autem usi sumus isdem quibus Schwabius ut V litera significaretur exemplar Catulli Veronense, Germanense, Laurentianum, Colbertinum, Datanum per G, L, C, D. Sed antequam singula videamus, paucis erit dicendum, qualem probandam existimaverimus scripturam verborum.

Itaque constat inter omnes in archetypo illo plurima fuisse servata vestigia priscae verborum scripturae, paene ut possis suspicari Frontonis tempore, quo veterem orthographiam ambitioso studio repetierunt homines, extitisse grammaticum, qui librum, a quo originem traxit exemplar Veronense, passim corrigendo ad priscam quae Catulli fuit tempore scribendi normam revocaret.

Igitur saepe invenimus, sive integra scriptura expressam sive corruptelis indicatam diphthongum ei pro i longa, deinde uo pro uu, porro quoi pro cui, ut alia omittam. Quamquam quod legitur identidem in codd. Catulli qui pro cui, falli eos, qui putarint indicari hac scriptura formam vetustiorem adsentientur mihi, quicumque multos versarint libros scriptos. Haec simili modo quo in archetypo extitisse erat persuasum et ipsi repraesentavimus, plane sicut Schwabius et alii, quod contra, ut eadem ratione usi priscam ubique reduceremus scripturam, nisi ubi nimia

« ForrigeFortsæt »