Billeder på siden
PDF
ePub

erat vitanda inaequalitas ut 22, 7; 39, 4; 45, 1; 23; 99, 2, permoveri non potuimus, inconstantiae potius subituri crimen quam morositatis. Excerpenda tamen haec: scripsi ubique quoi, ingenuos, aevom, novom, tuos, tuom, etiam contra libros; quippe hoc modo non alio Catulli aetate scripta fuisse verba ista extra dubitationem erat positum. Erunt, qui existiment retinenda saltem fuisse illa tuus, tuum, suus, suum, quae sane ita scripta ubique occurrunt in libris Catullianis, nisi quod 63, 92 habetur tuo sit pro tuos sit et ib. 9 tubam pro tuom. Sed etsi minime ignoro, quod Ritschelius in prolegomenis Trinummi pg. 94 dixit videri posse in his formis prius quam in reliquis communis vitae usu substitutum uu pro uo, tamen ipse vir summus concedet, ut puto, nullis commendari hanc sententiam testimoniis, nisi fide membranarum, quae a septimo urb. c. saeculo distant annis minimum quingentis. Quid autem mirum librarios saeculi p. Ch. quarti vel quinti in vocabulis pervulgatissimis sui magis temporis scribendi consuetudinem quam vel Catulli vel Plauti expressisse? Itaque maioris erit momenti, bis terve si inveniatur in scriptis libris tuos, tuom, quam si centies tuus, tuum. Ceterum conferenda quae scripsit Brambachius in libro de orthographia latina pg. 87 sqq.

Quod contra intacta reliqui illa quae sunt metuunt solvunt similia, in quibus numquam variant membranae, quamquam minime ignoro vel apud Ovidium [cf. Merkel. praef. p. III pg. VIII] et alios posterioris aetatis scriptores hic illic exhiberi vetustis libris volvont solvont alia eiusmodi. Sed antiquissimorum Vergilii codicum exempla dum considero, mihi quidem videtur haut dissimile veri in verbis prius quam in nominibus contemptum illum coepisse legis sonorum qua observata caverant plerumque priores, ne u vel i eadem sequeretur vocalis. Praeterea semper scripsi voster pro vester, quamquam quod saepe pro illo in codicibus legitur noster parvi momenti esse vel nullius ad formam vetustiorem adstruendam fatebuntur qui scient et noster et vester eodem, primam litteram si excipias, scribi solita esse compendio. Sed videnda quae

dixit Brambachius pg. 101. Accusativi pluralis in is exeuntis exempla nisi quando aperte commendarentur sonorum lege non duxi retinenda, ne turbarent potius intellectum quam iuvarent, cum praesertim in his et maxima inaequalitas et minima sit fides membranarum; nec id mirum cum grammatici iam a saeculo a. Chr. primo terminationes casus quem dixi non pro vivido vulgi usu aut antiquis et non corruptis ingeniorum monumentis sed scholasticis argutiis et ex arbitrio plerumque definierint. Hos si sequendos duxissem, praestabat hercule scribi sicut in edd. saec. XVI factum omneis tristeis puppeis similia.

At metrorum legibus stabilitas scripturas praeterquam quod ubique illud est et aliquando es legitur truncatum exhibemus potissimum has. Omnibus reposuimus locis illa nequis, siquis, nescioquis, praeternos, praeterte interse, intrase, similia, de quibus diximus libri nostri pgg. 371, 372. Praeterea id quod est potis sum tutius visum uno vocabulo efferri quam duobus. Alia autem quaedam levicula facile ipsi deprendent lectores.

mus.

Sed tandem aliquando ad ipsa Valerii verba pervenia

1, 1. quoi v., qui V, cui Auson. pgg. 189. 332 ed. Bip. (ita etiam Vossianus liber) et Isidorus VI, 12, 3; ceterum in eiusdem Guelferb. est novo libello.

ib. 2. arida modo pumice expolitum.

In Catulli libris est illud arido atque ita omnes qui afferunt hunc versum grammatici, etiam, si Gaisfordio fides, Atilius pg. 2676, excepto quod in Isidori cod. Parisino 7582 post o habetur rasura, ut possit videri prius fuisse a. Sed Servius ad aen. XII, 587 adserit, dixisse Catullum pumicem genere feminino, idque verum iudice euphonia.

ib. 9. Schwabium secuti reposuimus id quod ante Lachmannum ferebatur qualecumque quod o patrona virgo, addito o, quod abest a libris. Cf. 61, 117; priap. 84, 2. 85, 1. Nempe Lachmannus, qui et post octavum versum et post medium nonum lacunam adesse sibi persuasit ea potissimum re perductus ad hanc sententiam videtur de

scendisse, ut primae paginae legitimum versuum numerum pararet. Sed oblitus est omnes probabilitatis numeros implere titulum operis non, quod ipsi visum est, uno versiculo sed compluribus fuisse exaratum.

2, 7. ut solaciolum sui doloris; ut Aldina a. 1502, et V. Vulgatam scripturam non intellego qui potuerit Lachmannus tueri v. 7 c. 38.

2, 8 iam scripsi, cum V; ita 64, 143 membr. tum pro zam; acquiescat Itali, acquiescet V.

3, 10 pipiabat Vossius, Schwabius, Hauptius ed. III, piplabat V, pipilabat v.

4, 4 nequisse praeterire; ita v., quod correxi. In parodia huius v. quae legitur in Vergilii catalectis [8, 4] recte exhibet optima membrana nequisse praeter ire.

5, 13 cum tantum sciet esse basiorum. Sciet Itali, Scaliger ad Priap. 52, 12; cf. et Buechelerus quae dixit m. Rh. XVIII, 401; sciat v.

6, 12 nam nil stupra valet, nihil tacere; nil Dousa minor, stupra et valet Scaliger, alii; codd. nam ni ista prevalet.

ib. 19, 20 laeva sive dextera vocaret aura. Non recte Lachm. ad Lucr. pg. 178 vagaret; haec enim verbi forma neoterico poetae non convenit. Male cd. Groninganus in Prop. III, 29, 1 illud vagarem.

ib. 22 litoralibus diis; ita V, sed cf. d. r. m. 254, 255. Boni poetae non magis usi sunt formis dii et diis quam illis quae sunt ii iis iidem iisdem.

7, 4 lasarpiciferis V, Schwabius; laserpiciferis v.

8, 15 scelesta vae te! Meleager, sc. ne te codd.

9, 1 Verani Ramlerus; Veranni codd.

ib. 4 anumque Faernus; suamque V.

10, 8 ecquonam Statius, et quoniam sive quonam V. ib. 13 faciens Gronovius, faceret V.

ib. 21 at mi nullus erat nec hic neque illic; nec priore loco codd., quod reduxi.

ib. 26 istos: commode enim volo ad Sarapim; commode Statius, enim Handius; codd. commoda nam. Ceterum

illud Sarapim reduxit Schwabius et exemplis plurimis adseruit Ellisius.

ib. 27 minime Pontanus; mane me V; alii scripserunt mane inquii puellae, durissimo metro.

Post haec verba unius versus lacunam statui cum Lachmanno, secundum Guarini nepotis testimonium, quamquam dissentiente Schwabio.

11, 5 Arabesve Ph. Wagnerus, Schwabius; cf. aen. VII, 605; Arabesque v.

ib. 11 horribile aequor Hauptius, horribilesque V.

ib. 23 praeter eunte ego; cf. 4, 4; praetereunte v.; ib. posquam D; ita idem 84, 11.

15, 11 quem tu qualubet, ut iubet, moveto; ita codd., et quidem recte; cf. Hor. sat. I, 2, 68; v. ut lubet.

ib. 17 a V ut videtur, Schwabius; ah v. Videnda quae nuper diximus ad Hor. c. I, 27, 18.

16, 1. 14 pedicabo; ita ubique iam scripsimus cum Schwabio, Buechelerum [m. Rh. XIII, 153] secuti et Fleckeisenum [ann. ph. LXXXIII, 574].

ib. 12 quom milia; quom nos, que V, v. qui vel quod. 17, 6 Salisubsili libri, Salisubsilis Statius, fort. recte. 21, 1 essuritionum Bergkius, exuritionum V, esuritionum Lchm.; similis varietas scripturae in v. 10. 23, 14. ib. 7 insidias mihi instruentem; struentem O. Ribbeckius, fortasse recte.

ib. 11 a me me! Scaliger, me me codd.

22, 5 palimpseston Lachm., quamquam rectius, ni fallor, se habet, quod placuit N. Heinsio, palimpsestum, cum minus videatur probabile in vocabulo pridem usitato vulgatoque Romanos Graecam potius quam Latinam probasse declinationem.

ib. 8 derecta Statius, detecta V.

ib. 13 scitius scripsi, tristius V, tritius v., quod ab hoc loco alienum.

23, 10 non furta inpia; furta Hauptius, facta codd. Similiter saepe peccatum in membranis.

ib. 27 nam sat es beatus; satis codd., corr. Itali. Eodem modo erratum in Propert. III, 18 b, 30.

24, 4 Midae Vossius, Mi V.

25, 2 oricilla Scaliger, moricilla V; cf. et Buecheleri Coniectanea Latina [ind. schot. hibern. Gryphiswald. a. 1868-69] pg. 16. Quamquam is videtur praeferre illud auricilla.

ib. 5 munerarios Lachm., mulier aves vel similia codd.; ef. Schwabii annot.

26, 1 nostra; vostra Itali, Schwabius, fort. recte, cf. huius quaest. Catull. pg. 152.

27, 4 ebriosa acina ebriosioris; cf. d. r. m. 279.

29, 5 cinaede Romule haec videbis et feres? Post hunc versum cum rectissimo iudicio usi addidissent plerique ante Lachm. critici illa es impudicus et vorax et aleo, iam post annum 1829 haec verba ab omnibus editionibus exulant. Atqui me quidem si audies, aut Catullus omni ratione et consilio caruit, aut trimeter iste eo loco, quo iam reposuimus, fuit addendus, vel contra librorum fidem, ex quibus mehercule nullam aliam ob causam excidit, nisi quod ut hic versus ab esi literis ita proximus incipit ab eti. Nam qui in primo carmine negarat Caesaris facinora quemquam posse adspicere aequis oculis, nisi impudicum et voracem et aleonem, eum putabis quasi per soporem tribus versiculis interiectis iam oblitum quod modo dixerat et rursus quasi experrectum e somno versui decimo adicere id quod aut utroque loco addi oportuit aut neutro? Numquam mehercule motus esset loco versus ille, nisi Lachmanni obstitisset auctoritas. Ceterum quam frequens sit Catullus repetendis in simili sententia isdem versibus nemini ignotum.

ib. 8 aut Adoneus Statius, aut idoneus libri, alii haut idoneus.

ib. 13 vostra; de pronominibus, quae sunt vos, vester positis pro tu, tuus, dixit Schwabius in quaest. Cat. 154 sq. Nec solus Catullus amavit hunc usum loquendi. ib. defututa Lachmannus, diffutura V. Mentula, cf. Schwabii quaest. Cat. pg. 227 sqq.

ib. 20. Hunc v. quot coniecturis temptaverint docti, videre poterit, cui vacabit, apud Schwabium vel Ellisium;

« ForrigeFortsæt »