pulveris exigui prope litus parva Matinum munera, nec quidquam tibi prodest aërias tentasse domos animoque rotundum percurrisse polum morituro. occidit et Pelopis genitor, conviva deorum, Tithonusque remotus in auras et Iovis arcanis Minos admissus, habentque Tartara Panthoiden iterum Orco demissum, quamvis, clipeo Troiana refixo tempora testatus, nihil ultra nervos atque cutem morti concesserat atrae, iudice te non sordidus auctor naturae verique. sed omnes una manet nox et calcanda semel via leti. dant alios Furiae torvo spectacula Marti; exitio est avidum mare nautis; mixta senum ac iuvenum densentur funera, nullum saeva caput Proserpina fugit. me quoque devexi rapidus comes Orionis Illyricis Notus obruit undis. at tu, nauta, vagae ne parce malignus arenae ossibus et capiti inhumato 5 ΤΟ 15 20 particulam dare: sic, quodcunque minabitur Eurus 25 fluctibus Hesperiis, Venusinae plectantur silvae te sospite, multaque merces, unde potest, tibi defluat aequo ab Iove Neptunoque sacri custode Tarenti. negligis immeritis nocituram 330 postmodo te natis fraudem committere? fors et debita iura vicesque superbae te maneant ipsum: precibus non linquar inultis, teque piacula nulla resolvent. quamquam festinas, non est mora longa; licebit iniecto ter pulvere curras. CARMEN XXIX. Icci, beatis nunc Arabum invides gazis, et acrem militiam paras' non ante devictis, Sabaeae regibus, horribilique) Medo nectis catenas? quae tibi virginum ad cyathum statuetur unctis, montibus et Tiberim reverti, cum tu coëmptos undique nobilis libros Panaeti Socraticam et domum mutare loricis Hiberis, pollicitus meliora, tendis? CARMEN XXX. O Venus, regina Cnidi Paphique, fervidus tecum puer et solutis gratiae zonis properentque Nymphac et parum comis sine te Iuventas Mercuriusque. 5 CARMEN XXXI. Quid dedicatum poscit Apollinem vates? quid orat de patera novum fundens liquorem? non opimae Sardiniae segetes feraces, non aestuosae grata Calabriae armenta, non aurum aut ebur Indicum, non rura, quae Liris quieta mordet aqua taciturnus amnis. premant Calena falce quibus dedit fortuna vitem, dives et aureis mercator exsiccet culullis vina Syra reparata merce, dis carus ipsis, quippe ter et quater anno revisens aequor Atlanticum impune. me pascunt olivae, me cichorea levesque malvae. frui paratis et valido mihi, 5 ΤΟ 15 20 1 CARMEN XXXII. Poscimur. si quid vacui sub umbra lusimus tecum, quod et hunc in annum vivat et plures, age, dic Latinum, barbite, carmen, Lesbio primum modulate civi, qui ferox bello tamen inter arma, sive iactatam religarat udo litore navim, Liberum et Musas Veneremque et illi o decus Phoebi et dapibus supremi CARMEN XXXIII. Albi, ne doleas plus nimio memor insignem tenui fronte Lycorida iungentur capreae lupis, quam turpi Pholoë peccet adultero. sic visum Veneri, cui placet impares formas atque animos sub iuga aënea saevo mittere cum ioco. ipsum me, melior cum peteret Venus, grata detinuit compede Myrtale libertina, fretis acrior Hadriae curvantis Calabros sinus. 10 15 CARMEN XXXIV. Parcus deorum cultor et infrequens, insanientis dum sapientiae consultus erro, nunc retrorsum vela date atque iterare cursus cogor relictos: namque Diespiter, igni corusco nubila dividens plerumque, per purum tonantes egit equos volucremque currum, quo bruta tellus et vaga flumina, quo Styx et invisi horrida Taenari sedes Atlanteusque finis concutitur. valet ima summis mutare et insignem attenuat deus obscura promens; hinc apicem rapax Fortuna cum stridore acuto sustulit, hic posuisse gaudet. 5 10 15 |