Billeder på siden
PDF
ePub

pulveris exigui prope litus parva Matinum munera, nec quidquam tibi prodest aërias tentasse domos animoque rotundum

percurrisse polum morituro.

occidit et Pelopis genitor, conviva deorum, Tithonusque remotus in auras

et Iovis arcanis Minos admissus, habentque Tartara Panthoiden iterum Orco demissum, quamvis, clipeo Troiana refixo tempora testatus, nihil ultra

nervos atque cutem morti concesserat atrae, iudice te non sordidus auctor

naturae verique. sed omnes una manet nox

et calcanda semel via leti.

dant alios Furiae torvo spectacula Marti; exitio est avidum mare nautis;

mixta senum ac iuvenum densentur funera,

nullum

saeva caput Proserpina fugit.

me quoque devexi rapidus comes Orionis

Illyricis Notus obruit undis.

at tu, nauta, vagae ne parce malignus arenae ossibus et capiti inhumato

5

ΤΟ

15

20

particulam dare: sic, quodcunque minabitur Eurus 25 fluctibus Hesperiis, Venusinae plectantur silvae te sospite, multaque merces,

unde potest, tibi defluat aequo

ab Iove Neptunoque sacri custode Tarenti. negligis immeritis nocituram

330

postmodo te natis fraudem committere? fors et

debita iura vicesque superbae

te maneant ipsum: precibus non linquar inultis, teque piacula nulla resolvent.

quamquam festinas, non est mora longa; licebit iniecto ter pulvere curras.

CARMEN XXIX.

Icci, beatis nunc Arabum invides
tis nune

gazis, et acrem militiam paras'

non ante devictis, Sabaeae

regibus, horribilique) Medo

nectis catenas? quae tibi virginum
sponso necato barbara serviet ?
puer quis ex aula capillis

ad cyathum statuetur unctis,
doctus sagittas tendere Sericas
arcu paterno? quis neget arduis
pronos relabi posse rivos

montibus et Tiberim reverti, cum tu coëmptos undique nobilis libros Panaeti Socraticam et domum mutare loricis Hiberis,

pollicitus meliora, tendis?

CARMEN XXX.

O Venus, regina Cnidi Paphique,
sperne dilectam Cypron, et vocantis
thure te multo Glycerae decoram
transfer in aedem.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

fervidus tecum puer et solutis

gratiae zonis properentque Nymphac et parum comis sine te Iuventas Mercuriusque.

5

CARMEN XXXI.

Quid dedicatum poscit Apollinem vates? quid orat de patera novum fundens liquorem? non opimae Sardiniae segetes feraces,

non aestuosae grata Calabriae

armenta, non aurum aut ebur Indicum,

non rura, quae Liris quieta

mordet aqua taciturnus amnis.

premant Calena falce quibus dedit fortuna vitem, dives et aureis

mercator exsiccet culullis

vina Syra reparata merce,

dis carus ipsis, quippe ter et quater anno revisens aequor Atlanticum impune. me pascunt olivae,

me cichorea levesque malvae.

frui paratis et valido mihi,
Latoë, dones et, precor, integra
cum mente, nec turpem senectam
degere nec cithara carentem.

5

ΤΟ

15

20

1

CARMEN XXXII.

Poscimur. si quid vacui sub umbra lusimus tecum, quod et hunc in annum vivat et plures, age, dic Latinum,

barbite, carmen,

Lesbio primum modulate civi,

qui ferox bello tamen inter arma, sive iactatam religarat udo

litore navim,

Liberum et Musas Veneremque et illi
semper haerentem puerum canebat
et Lycum nigris oculis nigroque
crine decorum.

o decus Phoebi et dapibus supremi
grata testudo Iovis, o laborum
dulce lenimen, mihi cunque salve
rite vocanti.

CARMEN XXXIII.

Albi, ne doleas plus nimio memor
immitis Glycerae, neu miserabiles
decantes elegos, cur tibi iunior
laesa praeniteat fide.

insignem tenui fronte Lycorida
Cyri torret amor, Cyrus in asperam
declinat Pholoën; sed prius Apulis

iungentur capreae lupis,

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

quam turpi Pholoë peccet adultero. sic visum Veneri, cui placet impares formas atque animos sub iuga aënea saevo mittere cum ioco.

ipsum me, melior cum peteret Venus, grata detinuit compede Myrtale libertina, fretis acrior Hadriae curvantis Calabros sinus.

10

15

CARMEN XXXIV.

Parcus deorum cultor et infrequens, insanientis dum sapientiae

consultus erro, nunc retrorsum vela date atque iterare cursus

cogor relictos: namque Diespiter, igni corusco nubila dividens

plerumque, per purum tonantes egit equos volucremque currum, quo bruta tellus et vaga flumina, quo Styx et invisi horrida Taenari sedes Atlanteusque finis

concutitur. valet ima summis mutare et insignem attenuat deus obscura promens; hinc apicem rapax Fortuna cum stridore acuto

sustulit, hic posuisse gaudet.

5

10

15

« ForrigeFortsæt »