Billeder på siden
PDF
ePub

10

vos Tempe totidem tollite laudibus natalemque, mares, Delon Apollinis, insignemque pharetra

fraternaque humerum lyra.

hic bellum lacrimosum, hic miseram famem pestemque a populo et principe Caesare in Persas atque Britannos

vestra motus aget prece.

15

CARMEN XXII.

Integer vitae scelerisque purus
non eget Mauris iaculis neque arcu
nec venenatis gravida sagittis,
Fusce, pharetra,

sive per Syrtes iter aestuosas
sive facturus per inhospitalem
Caucasum vel quae loca fabulosus
lambit Hydaspes.

namque me silva lupus in Sabina,
dum meam canto Lalagen et ultra
terminum curis vagor expeditis,
fugit inermem,

quale portentum neque militaris
Daunias latis alit aesculetis,
nec Iubae tellus generat leonum
arida nutrix,

5

10

15

pone me pigris ubi nulla campis arbor aestiva recreatur aura,

quod latus mundi nebulae malusque Iuppiter urget;

pone sub curru nimium propinqui solis in terra domibus negata : dulce ridentem Lalagen amabo, dulce loquentem.

CARMEN XXIII.

Vitas hinnuleo me similis, Chloë,
quaerenti pavidam montibus aviis
matrem non sine vano
sine/vand

aurarum et siluae metu.

nam seu mobilibus veris inhorruit adventus foliis seu virides rubum dimovere lacertae,

et corde et genibus tremit.

atqui non ego te tigris ut aspera Gaetulusve leo frangere persequor : tandem desine matrem tempestiva sequi viro.

CARMEN XXIV.

Quis desiderio sit pudor aut modus tam cari capitis? praecipe lugubres cantus, Melpomene, cui liquidam pater vocem cum cithara dedit,

20

5

10

ergo Quinctilium perpetuus sopor urget! cui Pudor et Iustitiae soror, incorrupta Fides, nudaque Veritas

quando ullum inveniet parem? multis ille bonis flebilis occidit, nulli flebilior quam tibi, Virgili.

tu frustra pius heu non ita creditum poscis Quinctilium deos.

quod si Threïcio blandius Orpheo auditam moderere arboribus fidem, non vanae redeat sanguis imagini,

quam virga semel horrida, non lenis precibus fata recludere, nigro compulerit Mercurius gregi. durum sed levius fit patientia, quidquid corrigere est nefas.

5

10

15

20

CARMEN XXV.

Parcius iunctas quatiunt fenestras
ictibus crebris iuvenes protervi,
nec tibi somnos adimunt, amatque
ianua limen,

quae prius multum facilis movebat
cardines; audis minus et minus iam:
"me tuo longas pereunte noctes,
Lydia, dormis ?”

5

invicem moechos anus arrogantes flebis in solo levis angiportu, Thracio bacchante magis sub interlunia vento,

cum tibi flagrans amor et libido, quae solet matres furiare equorum, saeviet circa iecur ulcerosum,

non sine questu,

laeta quod pubes hedera virente gaudeat pulla magis atque myrto, aridas frondes hiemis sodali dedicet Hebro.

ΙΟ

15

20

CARMEN XXVI.

Musis amicus tristitiam et metus tradam protervis in mare Creticum portare ventis, quis sub Arcto

rex gelidae metuatur orae, tuatur quid Tiridaten terreat, unice securus. o, quae fontibus integris gaudes, apricos necte flores,

necte meo Lamiae coronam,

Pimplea dulcis! nil sine te mei prosunt honores: hunc fidibus novis,

hunc Lesbio sacrare plectro teque tuasque decet sorores.

P. HOR.

3

[merged small][ocr errors]

5

10

15

CARMEN XXVII.

Natis in usum laetitiae scyphis

pugnare Thracum est: tollite barbarum
morem, verecundumque Bacchum
sanguineis prohibete rixis!

vino et lucernis Medus acinaces
immane quantum discrepat: impium
lenite clamorem, sodales,

et cubito remanete presso!
voltis severi me quoque sumere
partem Falerni? dicat Opuntiae
frater Megillae, quo beatus

volnere, qua pereat sagitta.

cessat voluntas? non alia bibam

mercede. quae te cunque domat Venus,
non erubescendis adurit

ignibus ingenuoque semper

amore peccas. quidquid habes, age,

depone tutis auribus. ah miser,
quanta laborabas Charybdi,

digne puer meliore flamma!

quae saga, quis te solvere Thessalis
magus venenis, quis poterit deus?
vix illigatum te triformi
Pegasus expediet Chimaera.

CARMEN XXVIII.

Te maris et terrae numeroque carentis arenae mensorem cohibent, Archyta,

20

« ForrigeFortsæt »