Billeder på siden
PDF
ePub

OVID.

METAMORPHOSES.

1. The Palace of the Sun.

Regia Solis erat sublimibus alta columnis,
clara micante auro flammasque imitante pyropo,
cuius ebur nitidum fastigia summa tegebat,
argenti bifores radiabant lumine valvae.

5 Materiam superabat opus: nam Mulciber illic aequora caelarat medias cingentia terras terrarumque orbem caelumque, quod imminet orbi Caeruleos habet unda deos, Tritona canorum Proteaque ambiguum balaenarumque prementem 10 Aegaeona suis immania terga lacertis

Doridaque et natas, quarum pars nare videntur, pars in mole sedens virides siccare capillos, pisce vehi quaedam; facies non omnibus una, non diversa tamen: qualem decet esse sororum. 15 Terra viros urbesque gerit silvasque ferasque fluminaque et nymphas et cetera numina ruris. Haec super imposita est caeli fulgentis imago signaque sex foribus dextris totidemque sinistris. Quo simul adclivo Clymeneïa limite proles 20 venit et intravit dubitati tecta parentis, protinus ad patrios sua fert vestigia vultus consistitque procul: neque enim propiora ferebat lumina. Purpurea velatus veste sedebat in solio Phoebus claris lucente smaragdis. 25 A dextra laevaque Dies et Mensis et Annus Saeculaque et positae spatiis aequalibus Horae

Verque novum stabat cinctum florente corona, stabat nuda Aestas et spicea serta gerebat, stabat et Autumnus, calcatis sordidus uvis, 30 et glacialis Hiems, canos hirsuta capillos.

MET. II. 1-30.

2. Narcissus and Echo.

Adspicit hunc trepidos agitantem in retia cervos vocalis nymphe, quae nec reticere loquenti, nec prior ipsa loqui didicit, resonabilis Echo. Corpus adhuc Echo, non vox erat, et tamen usum 5 garrula non alium, quam nunc habet, oris habebat, reddere de multis ut verba novissima posset. Fecerat hoc Iuno, quia, cum deprendere posset cum Iove saepe suo nymphas in monte iacentes, illa deam longo prudens sermone tenebat, 10 dum fugerent nymphae. Postquam Saturnia sensit, 'huius' ait linguae, qua sum delusa, potestas parva tibi dabitur, vocisque brevissimus usus': reque minas firmat: tamen haec in fine loquendi ingeminat voces auditaque verba reportat. 15 Ergo ubi Narcissum per devia rura vagantem vidit et incaluit, sequitur vestigia furtim, quoque magis sequitur, flamma propiore calescit, non aliter, quam cum summis circumlita taedis admotas rapiunt vivacia sulphura flammas.

20 O quotiens voluit blandis accedere dictis

et molles adhibere preces: natura repugnat nec sinit, incipiat. Sed, quod sinit, illa parata est expectare sonos, ad quos sua verba remittat.

Forte puer, comitum seductus ab agmine fido, 25 dixerat ecquis adest?' et 'adest!' responderat Echo. Hic stupet utque aciem partes dimittit in omnes, voce 'veni!' magna clamat: vocat illa vocantem.

Respicit et rursus nullo veniente 'quid' inquit 'me fugis?' et totidem, quot dixit, verba recepit. 30 Perstat et, alternae deceptus imagine vocis,

'huc coëamus!' ait: nullique libentius umquam responsura sono coëamus!' rettulit Echo

[ocr errors]

et verbis favet ipsa suis egressaque silva ibat, ut iniceret sperato bracchia collo.

35 Ille fugit fugiensque 'manus complexibus aufer: ante' ait 'emoriar, quam sit tibi copia nostri.' Rettulit illa nihil nisi sit tibi copia nostri.' Spreta latet silvis pudibundaque frondibus ora protegit et solis ex illo vivit in antris.

40 Sed tamen haeret amor crescitque dolore repulsae. Extenuant vigiles corpus miserabile curae,

adducitque cutem macies, et in aëra sucus

corporis omnis abit. Vox tantum atque ossa supersunt. Vox manet; ossa ferunt lapidis traxisse figuram.

3. The Doom of Pelias.

MET. III. 356-399.

Neve doli cessent, odium cum coniuge falsum Phasias adsimulat Peliaeque ad limina supplex confugit. Atque illam, quoniam gravis ipse senecta est, excipiunt natae. Quas tempore callida parvo 5 Colchis amicitiae mendacis imagine cepit; dumque refert inter meritorum maxima, demptos Aesonis esse situs, atque hac in parte moratur, spes est virginibus Pelia subiecta creatis arte suum parili revirescere posse parentem. 10 Idque petunt pretiumque iubent sine fine pacisci. Illa brevi spatio silet et dubitare videtur suspenditque animos ficta gravitate rogantes. Mox ubi pollicita est, 'quo sit fiducia maior muneris huius,' ait 'qui vestras maximus aevo est

15 dux gregis inter oves, agnus medicamine fiet.'
Protinus innumeris effetus laniger annis
attrahitur flexo circum cava tempora cornu.
Cuius ut Haemonio marcentia guttura cultro
fodit et exiguo maculavit sanguine ferrum,
20 membra simul pecudis validosque venefica sucos
mergit in aere cavo; minuunt en corporis artus
cornuaque exurunt nec non cum cornibus annos,
et tener auditur medio balatus aëno:

nec mora, balatum mirantibus exilit agnus
25 lascivitque fuga lactantiaque ubera quaerit.
Obstipuere satae Pelia: promissaque postquam
exhibuere fidem, tum vero impensius instant.
Ter iuga Phoebus equis in Hibero flumine mersis
dempserat, et quarta radiantia nocte micabant
30 sidera, cum rapido fallax Aeetias igni

imponit purum laticem et sine viribus herbas. Iamque neci similis resoluto corpore regem et cum rege suo custodes somnus habebat, quem dederant cantus magicaeque potentia linguae: 35 intrarant iussae cum Colchide limina natae

ambierantque torum. Quid nunc dubitatis inertes? stringite' ait 'gladios veteremque haurite cruorem, ut repleam vacuas iuvenali sanguine venas. In manibus vestris vita est aetasque parentis. 40 Si pietas ulla est, nec spes agitatis inanes,

officium praestate patri telisque senectam exigite et saniem coniecto emittite ferro.'

His, ut quaeque pia est, hortatibus impia prima est et, ne sit scelerata, facit scelus. Haud tamen ictus 45 ulla suos spectare potest, oculosque reflectunt caecaque dant saevis aversae vulnera dextris. Ille, cruore fluens, cubito tamen adlevat artus semilacerque toro temptat consurgere et inter

tot medius gladios pallentia bracchia tendens 50 'quid facitis, natae? quid vos in fata parentis armat?' ait. Cecidere illis animique manusque. Plura locuturo cum verbis guttura Colchis abstulit et calidis laniatum mersit in undis.

MET. VII. 297-349.

4. The Flight of Icarus.

Daedalus interea Creten longumque perosus exilium tactusque loci natalis amore

clausus erat pelago. 'Terras licet' inquit 'et undas obstruat, at caelum certe patet: ibimus illac. 5 Omnia possideat, non possidet aëra Minos.' Dixit, et ignotas animum dimittit in artes naturamque novat. Nam ponit in ordine pennas, a minima coeptas, longam breviore sequenti, ut clivo crevisse putes. Sic rustica quondam 10 fistula disparibus paulatim surgit avenis. Tum lino medias et ceris alligat imas, atque ita compositas parvo curvamine flectit, ut veras imitetur aves. Puer Icarus una stabat et, ignarus sua se tractare pericla, 15 ore renidenti modo, quas vaga moverat aura, captabat plumas, flavam modo pollice ceram mollibat lusuque suo mirabile patris

impediebat opus. Postquam manus ultima coeptis imposita est, geminas opifex libravit in alas

20 ipse suum corpus motaque pependit in aura. Instruit et natum 'medio' que 'ut limite curras, Icare', ait 'moneo, ne, si demissior ibis, unda gravet pennas, si celsior, ignis adurat. Inter utrumque vola. Nec te spectare Booten 25 aut Helicen iubeo strictumque Orionis ensem: me duce carpe viam.' Pariter praecepta volandi

« ForrigeFortsæt »