Billeder på siden
PDF
ePub

logia Lat. Burmanni exstat, tom. I, p. 620, lib. III, CLXXVII), tum, «Versus Augusti, ut aiunt : Thrax puer... (Est epigramma, quod alii Julio Cæsari, alii C. Cæsari Germanico adscribunt; exstat quum in Catalectis tum in Anthol. Lat. to. II, p. 62, Epigr. XCII.)

IV. 65, 2, octonis oblongis; pergamenus tenuioribus paginis, pictis litteris initialibus. Continentur Catullus ( primo folio manum veterem æmulante suppletus) Tibullus; subjecta elegia Ovidii in Tibulli mortem, Memnona si mater; et altero carmine: Juvenis qui pauper erat: omisso Hic. In fine subjecta est elegia viri docti ad Deliam.

Ex his codicibus primus et quartus in multis conveniunt, inprimis in priore libro et in aliis carminum partibus; possunt quoque in certis partibus ad fontem communem referri secundus et tertius; nec tamen sic, ut ex eodem uterque exemplari descripti esse videri possint. Scilicet, quod in codicibus comparandis sæpe miratus sum, quum conveniant interdum in uno vel altero loco, vel libri parte, ut unius ejusdemque codicis apographa esse videantur, in aliis partibus adeo inter se discrepant, ut ad diversas stirpes eos revocare necesse sit.

Codicum in Germania plurium collationes adhibuit Jo. H. Voss. quos recenset in præfat. pag. XXVIII. Sunt ii Monacensis intelligenter scriptus; Bongarsianus; Vindobonensis lib. Cæsarea, chartaceus forma 4° nitide descriptus; Askewanus, quem ex Askewii bibliotheca eruit poeta Laurentius de Santen, unde venit in possessionem viri illust. de Dietz. Hamburgensis nitide in membrana exaratus, Gothanus imperite in charta. At quod ad Hamburgensem et Gothanum attinet, accuratiore collatione usus est Wunderlich, cui etiam duo Zwicavienses sæculi XV, præsto fuere quorum collationem curavit Gorrenz.

Bach. Berolinenses quatuor præsto habuit. Iis dominus fuit Fr. de Dietz, qui, postquam regi Borussorum a consiliis intimis et legationibus fuerat, extremam fere vitam otio litterato in villa proxime Berolinum sita peregit. Hic vir insigni dum vivebat, de musarum cultoribus bene merendi studio incitatus, codices suos Bachio subministravit at post illius obitum libri in publicam Regiam bibliothecam transierunt. li vix ultra typographiæ incunabula assurgunt.

I. Codex chartaceus, formæ, quam vocant, octava majoris, cha

ractere litterarum minori non admodum diverso ab hodie consueto, satis accurate et eleganter exaratus. Initiales versuum litteræ sunt majores, rubris lineamentis distinctæ, a ceteris paulum separatæ. Pentametri æquali cum hexametris spatio a margine distant. Pauca vocum habet compendia. Signum u et vocali et consonanti inservit. Que a suo verbo separatum. Perpaucas var. lect. et correctiones eadem, qua contextus, manu in margine scriptas continet. Tibullo subjectum habet Ovidii Ibin cum scholiis. Totus liber 67 foliis constat. Apographo ejus levi et, ut videtur, tumultuaria cura facto I. H. Vossium usum esse, nostra collatio diligenter instituta docet. Signif. sub. n. 1. (Videtur hic idem esse qui apud Vossium Askewii nomine inscribitur.)

II. Codex chartaceus, ejusdem cum superiori formæ, curate et eleganter scriptus, litterarum charactere paulo minori. Pentametri longius distant a margine quam hexametri, quorum initiales paulum separatæ ornamentis carent et picturis. Diphthongos non habet. Que arctius annexum. U vocalem æque ac consonantem designat. Correctiones margini ab eadem manu adscriptæ. Folia 41 complet. n. 2, insign.

III. Codex chartaceus, a Car. Dato pervenit ad Petr. Rendorpium, deinde ad Laur. Santenium 1760. E cujus bibliotheca una cum ceteris hunc emit de Dietz. 1800. Forma oct., minutiori litterarum charactere scriptus. Initiales separatæ exstant sine picturis, excepta prima omnium littera, D. Non caret mendis, quorum multa, inscitiæ, certe negligentiæ certissima videntur indicia. Pluribus quam duo priores utitur compendiis. Semper f, non s, in fine. Que arctius adhæret. Diphthongi exulant. H frequentatur, v. c. his, thorus, pro is, torus. In margine variantes ex vulg. recensione depromtas adscripsit; nisi me omnia fallunt, Santenius, qui eumdem librum in nota marg. ad bibl. crit. laudavit. Complet hic cod. 48 fol. In Bachii editione et in nostra n. 3, notatur. Librorum FF in Broukh. ed. tanta cum hisce 2 3, similitudo invenitur, ut pro iisdem habendos esse Bach. vix dubitet. Parum autem diligenter et accurate illis usum fuisse Broukhusium, in promtu est videre.

IV. Codex membraneus, olim fuit ducis de la Vallière. Forma oct. minutissima. In fronte libri littera D; nitore auri et variorum colorum splendet. Character est minutior, similis fere uncialibus

litteris. Vocum compendia creberrima. Diphthongis caret; in fine longum, non s. Correctiones partim in ipso contextu a manu secunda, partim margini apposita haud indoctum produnt scribam. Nonnulla sibi propria habet. Frequentatur scribendi ratio: jubsit, obscula, pro jussit, oscula. Carmen ad Messalam ex eo plane exulat. Subjectos continet fastos Romanos cum expositione. Hanc Vita T. excipit, rubro colore tincta. Fol. 49 constat. Sign. n. 4. Nusquam in his libris distinctionum signa comparent.

Huschkius denique præter Parisiensem etiam Lipsiensem laudat membranaceum; hic codex Tibullum solum complectitur, videturque ab imperitissimo librario sæculi XV exaratus. Nam, ait Huschkius, inter carmina, quæ Tibullo eadem manu adscripta sunt, duo reperiuntur Thomæ Seneca Camertis.

Veniunt in codicum censum etiam editiones (iterum nunc Heynii verbis utimur), variis lectionibus e libris scriptis excerptis ad marginem notatæ: quibus tamen raro magna fides tribui potest, ut supra jam monitum est. Transcribi fere lectiones illæ excerptæ ex uno in alterum exemplar solent, non satis diligenter; admiscentur alia, aut rescinduntur nonnulla; tum fides et pretium, quod iis statui debet, a doctrina, cura ac fide ejus pendet, qui primus e codice aliquo eas notavit. At libros scriptos docte ac rite conferre, quod vulgo unusquisque in se recipit, res est magnæ doctrinæ et ingenii multis variisque litteris versati sagacitatisque non vulgaris; imprimis autemartis diplomaticæ, criticæ ac litterariæ, notitia imbutum esse opus est eum, qui, id, quod e codice enotandum sit, videre et animadvertere vult. Alias colligit ac tollit sordes, aurum relinquit. Reperiuntur autem: In bibliotheca Barberina Romæ, (v. Catal. hujus bibl. Romæ 1681, fol. tom. II, p. 464.)

Aldina 1502, cum notis et variis lect. MSS: quæ forte M. Ant. Pocchi sunt transcriptæ eæ a multis in exemplaria alia.

In Catal. MSS Angl. et Hib. tom. II, inter libros MSS Eduardi Bernardi memorantur.

N. 7502. Catullus, Tibullus, Propert. 3, 4, 5, iidem, cum MSS collati.

In bibliotheca Bodleiana, cujus Catalogus impressorum editus Oxonii-1738, locupletior antiquiori ab Th. Hyde concinnato Oxon. 1674, ibi tom. I, p. 206.

Catullus, Tibullus, Propertius, editionis 1502, in-8°, 1515, in-8°; Lugd. 1545, in-8°; Venet. 1554, in-8°; omnes hi libri cum MSS collati. Lugdunensis 1558, cum MSS collata.

In bibliotheca Lugd. Batava inter Vossianam supellectilem; vide ejus Catal. p. 232, qui diligentius exponit, ac Catal. MSS Angl. et Hibern. p. 71.

Catullus, Tibullus, Propertius. Ald. 1502, collati cum MSS ab Is. Vossio.

lidem multa hisce adscripta sunt.

:

Iidem Antwerp. 1560; in-12, plurimum collati cum MSS a Jano Grutero 2.

Editio Paris. 1577, in-8°, multa adscripta ab Is. Casaubono. Antwerp. 1582, multa sunt adscripta.

Commelin. 1600, passim collatus Propertius. Ceteri ab Is. Vossio conscripti.

Eadem, plena annott. MSS Is. Vossii.

Amst. 1619, aliqua cum MSS contulit Is. Vossius

Trajectina 1659, aliqua contulit Is. Vossius 3.

Accedant his editiones aliquot a viris doctis tum variantibus, tum emendationibus et observationibus conscriptæ, necdum ab Tibulli editoribus excussæ.

1 Ea usus editor Cantabrigiensis, qui eam ita describit : Liber bibliothecæ Bodleiana Oxoniensis continens Opera Catulli, Tibulli et Propertii, ex ædibus Aldi Ven. 1502, collatus cum MSS. In libri hujus principio apparet manu Nic. Heinsi scriptum : donum clarissimi viri Luca Holstenii; unde vero depromptæ sint lectiones, non indicatur. In principio quidem Catulli scriptum est : M. Ant. Pocchii. Pars Libri II, Propertii et totus tertius nullas habent collationes. Videtur esse idem liber, qui in bibliotheca Barberina fuit; ab Holstenio vero ad Heinsium et hinc in Bodleianam pervenisse. Variantes ex ea descriptus etiam Broukhusius habuit a Jo. Ulrico Meurero Oxonio missas. Idem editor Cantabr. librum alium ejusdam bibliothecæ usurpavit cum MSS collatum Octavii Ferrarii, ut videbatur, manu; ejus enim nomen in principio et fine libri conspiciebatur.

2 Fuere forte illi MSS Palatini, et quorum duobus altero membranaceo, papyraceo altero variantes miserat Gruterus Gebhardo, quas huic per temporis angustias examinare non licuit.

3 In bibliotheca Duc. Vinariensi. Catull. Tibull. Propert. cum manu Buchneri et Gasp. Barthii, apud Villoison, Epistolæ Vinariens. pag. 108.

C

In bibliotheca Regia Parisiis (v. Catalogue des livres imprimés de la Biblioth. du roi, Belles - Lettres. Paris 1750, tom. I, p. 287). 779. Catullus, Tibullus, Propertius, edit. Brixionæ 1486, exemplar manu notatum.

N.

N. 788. Mureti Veneta 1558, exemplar manu notatum. N. 789. Mureti Veneta 1562, exemplar manu notatum. N. 793. Ed. Antwerp. 1582, exemplar manu Tan. Fabri notatum. In bibliotheca Laurentina Florentiæ teste Montefalc. in biblioth. MSS, tom. I, p. 309.

N. 24. Impr. papyr. conspicitur anni 1472 (quæ est editio princeps), cum emendationibus et glossis quibusdam, forte Politiani. In bibliotheca Lugdunensi apud Batavos, vid. Catal. p. 333.

N. 200. Catullus, Tibullus, Propertius, cum commentariis Ant. Mureti Venet. 1558, qui liber fuit Ger. Falcoburgii 1564, qui tesnotas et conjecturas in margine adscriptas esse fere omnes Lucæ Fruterii, quæ quidem sunt multæ.

tatur,

Excussit jam ante Heynium.easdem Nic. Heinsius; videmus enim in apparatu Heinsiano apud Broukhusium, p. 410. Excerpta e vetere codice Gerardi Falcoburgi memorata: quem hunc eundem esse arbitramur.

Asservatur etiam editio Parisina 1577, cum conjecturis Cl. Salmasii ad oram scriptis inter alios libros manu hujus viri notatos in bibliotheca Buhierii in suprema Burgundiæ curia præsidis; v. Abb. Papillonius in bibliotheca Auctorum Burgundiæ, gallice scripta Divione 1745, tom. II, p. 280.

In bibliotheca card. Valletæ Gryphianam editionem memorari vidi cum notis MSS Scioppii (v. Neue Bücher-Saal V. Jahr. p. 812). In bibliotheca P. Francii fuit Catullus, Tibullus, Passeratii, edit. Paris. 1608, cum emendationibus MSS, v. Catalogum selectiss. libr. P. Francii Amst. 1705, in-8°, p. 148, et edit. Scalig. 1582, in-8°, cum infinitis notis MSS P. F. (P. Francii. )

Fuit etiam in Gudiana bibliotheca editio Catulli, Tib. Prop. manu viri docti emendatt. ( Catal. p. 512, n. 51, 516, n. 101.)

Laudat Barthius notas suas in Tibullum in Comment. ad Stat. III, Theb. 276. Crusius in epistola ad Gesnerum, inserta Probab. Crit. p. 74, prope justos et perpetuos Tibulli commentarios spondere se posse profitebatur.

« ForrigeFortsæt »