Billeder på siden
PDF
ePub

tionibus, partim viri docti judicio; nam codex scriptus adhibitus non esse videtur. Insecuta est a. 1515, altera Aldina, a doctissimo viro curata, et magno eruditionis apparatu correcta, si non libris scriptis comparatis, etsi et hoc esse factum probabile fit, crisi tamen subtili, et, si pauca excipias, felici. In hac editione sublati sunt aut asteriscis notati plerique ex versibus supposititiis, et omnino jactum est emendatiori Tibulli lectioni fundamentum præcla-rum. Alterutram ex his Aldinis secutæ sunt editiones sequentes omnes, sed, quod mirum est, delectu non semper cum bono judicio facto: nam priorem, altera haud dubie longe inferiorem, unice expressere Colinæanæ et Basileenses; alteram autem Veneta per Scotum 1549, et Gryphianæ, numero plures. Nec quicquam innovatum vidi ante Muretum : cui doctissimo viro Tibullus non parum debet, plus etiam debere putaretur, nisi Scaliger eum debita laude fraudasset. Nam editus est a Paullo Manutio, aut verius ex ed. Aldina altera repetitus, a. 1558, Tibullus cum Catullo et Propertio a Mureto diligenter castigatus, libro utique uno et altero adhibito, uno saltem quem suum appellat; sed consuluerat, quantum comparatione diligenter facta intellexi, hinc illinc editiones veteres ex Veneta pr. ductas, quas tamen more istius sæculi et ipsas veterum codicum nomine declarat; sæpe etiam, dum alios sic vel sic legere narrat, non libros seu scriptos seu prelo vulgatos, sed virorum doctorum emendationes protulisse putandus est '.

» Achilles Statius, jam tum Catullo doctis commentariis instructo clarus, Venetiis 1567, Tibullum cum commentariis edidit. Secutus ille est Aldinam secundam, Mureti, quod sæpe miratus sum, vix verbo mentione facta: ut tamen nec eum convicio vel obtrectatione vellicare videri possit. Fertur tamen, quum Italiam adiisset, cum Mureto vixisse, neque adeo ejus de Tibullo merita ignorare potuit. Is librorum bonam copiam habuit, non minus enim decem usus est; certe laudari videas duos Vaticanos, quorum alterum valde antiquum fuisse, ex nota ad 1, 3, 34 colligas, veterem bonæ notæ librum Guidonis Ascanii Sfortiæ Cardinalis, Angeli Colotii librum, e quo tamen, ut etiam ex Florentino bibliothecæ S. Laurentii et alio vetere libro excerpta tantum habuisse videtur; ait enim fere :

1 Ita v. c. factum in loco Lib. I, El. vi, 3.

in libro Colotii, in Florentino, in veteri libro, sic fuisse affirmant, testantur, et similem aliam collationem etiam Heinsio contigisse paulo post videbimus; porro librum Marcelli, pontificis maximi, Patavinum et duos veteres libros suos. Idem alios, qui codices contulerant, consuluerat. Non paucæ ejus lectiones, id quod per se intelligitur, cum Vaticanis Heinsii conveniunt.

» Janus Dousa pater a Lipsio lectionum in Tibullum varietates acceperat, quas ille, dum Romæ esset, ex antiqua membranaceorum codicum fide excerpserat, e quibus insigniores memoravit in Præcidaneis in Tibullum c. 15, 16. Sunt inter eas nonnullæ, quæ in nullis aliis libris reperiuntur, ut facile possit suspicio subnasci, libro nostris antiquiore Lipsium usum esse; verum sunt eæ fere ejusmodi, ut e viri alicujus docti ingenio profecta esse videri possint. Nam quod hoc saltem loco a me monendum est, quum, litterarum antiquarum studio reducto, ad poeticen Romanam multorum ingenia sæculo XIV et XV se converterent, Tibullus inprimis fuit is, quem exprimerent certatim Itali. Laudavi jam supra Herculem Strozzam, Sannazarium, Pontanum; videbit alios is qui Italorum poetarum delicias adierit. Hoc ingeniosissimorum hominum studio factum est, ut Tibulli exemplaria circumferrentur passim a viris doctis emendata, lacunis etiam suppletis, adeoque ejusmodi exemplaria, quæ, vero nomine, interpolata erant. Multa igitur eliminanda fuere in primis Mureti recensionibus; de quibus singulis locis monuimus. Atque hæc quum non fugissent Jos. Scaligerum, virum judicii et ingenii vi præstantissimum, quum sibi videretur non pauca loca in Tibulli Elegiis deprehendere, quæ nullo sensus vinculo inter se comprehenderentur, quum in eo subsistere deberet, ut plurium Elegiarum excerptis primam et secundam libri primi constare diceret, eo devenit, ut versus nonnullos ex minus commodo in commodiorem, ut ei videbatur, locum transferret; quod institutum idem in Propertio, etiam in Manilio, et in Sulpiciæ Satira, Dousa quidem et Barthio probante, servavit. Et nostri quidem poetæ Elegiam primam, ut plerasque libri prioris, plane discerpsit, et tanquam Absyrti alicujus lacera membra, partes ejus dispersit. Enimvero, ut concedam, aliquot paginas, aliquot versus, quod interdum, v. c. in Luciano, factum vidimus, transpositos esse, tamen illud incredibile est, in eodem carmine ita laxatos esse versus ut modo

[ocr errors]

ex extremis in principia, ex his in medium, ex hoc in utrumque locum alii et alii disjecti sint, et quidem ita, ut, quod, nisi data opera, et magna cum arte, fieri vix potuisset, sensum qualemcunque constituant. Hoc si credere debemus, non jam plura de atomorum fortuito concursu cum Epicuri discipulis disputare licet. Non vero tantum ratione destituitur id consilium, sed etiam periculosum est et aleæ plenum. Nam primum in tanta ingeniorum, sensuum ac judiciorum diversitate unusquisque alio alioque modo has transpositiones instituit, pari tamen jure quum semel ex arbitrio agere cœptum sit tum si semel illud sequi cœperis, intra quos fines consistendum sit, quousque progredi liceat, in aliis quoque scriptoribus, vix definiri potest; et nullum, imprimis elegiacum, quod singulis fere distichis sententiam claudit, carmen erit, in quo non, discerptis et ad certam rationem compositis versibus, sensum satis commodum efficere me velle ausim recipere. Hoc tamen institutum probavere Broukhusius et alii '. Sed viri docti genium elegiæ non satis perspectum habebant. Quid enim, quæso, est, in quo illa versatur? an in subtili aliqua et ad dialectices regulas exacta, severa et acerba rerum vel sententiarum positione et enarratione? an in eo, ut, quæ diligenti consideratione et multo judicio exegeris, diligenti et castigata oratione exponas? Immo vero in hoc ejus ingenium et natura continetur, ut animi commoti ac perturbati sensus et affectiones seu molliores seu ex graviore impetu jam remissas et subsidentes exprimat 2. In hoc regnat; in hoc tota est; hoc præcipuum argumentum sibi tractandum sumit, neque temere ad alia avocari debet. Quare illud? quia, cum singulis distichis sententia finiatur, non nisi singulæ et a se invicem sejunctæ sententiæ in ea poni possunt. Hæc est, si ejus indolem recte perspicio, vera caussa, cur motibus animi exprimendis unice destinata sit. Uti principio luctui et tristitiæ inserviebat 3, ita successu temporis in amore

maxime

1 Sed jam illud reprehendit præter Vulpium Ayrmannus, §. 69, §. 71. 2 Recte Boileau in Arte sua :

Il faut que le cœur seul parle dans l'Élégie.

'Principio dixi, Horatium sequutus noto loco Art. 75 sq., non quasi elegi omnino a querimonia processerint: antiquior eorum usus fuit in brevibus sententiis ethicis, gnomis et præceptis vitæ. Tales fuere elegi Theognidis, So

b

et ejus curis præcipuus elegiæ usus fuit, mansitque etiam apud eos, qui lusus tantum ingenii, non veros amores, carmine persequerentur: id quod jam ab Ovidio factum. In curis vero amoris exprimendis omniane æqualiter procedere possunt, ut alia aliam sententiam, veluti in sermone cum ratione et multa deliberatione composito et diligenter elaborato, excipiat? Non credo; sed ut in amante alius alium animi motum trudit, urget; ita sententias, non satis sibi respondentes, neque arctiori vinculo junctas, subjici necesse est. Amatorem modo supplicem esse, modo superbire, nunc precari, obsecrare, modo jurare, minari, tonare, interdum laudare, objurgare, dolere, gaudere, irasci videmus. Nonne cum ratione insaniret, qui, ut in sedato orationis genere, nulla nisi apta et connexa inter se proferre vellet? Itaque mirari non debemus, si in elegia dissidere interdum aliquid et hiare, eaque se excipere videmus, quorum nexus non a subtili judicio, sed ab animi districti curis et in contraria rapti impetu proficisci potuit. Scilicet amantis tum sensum quasi induere, ejus statum et conditionem subire et te in ejus locum in animo tuo surrogare debes. Quæ quum ita se habere, non levi judicio adductus, arbitrarer, alieno semper fui animo a Scaligeranis trajectionibus, quas Broukhusius tam cupide est amplexus. Sed videamus nunc de ejus recensione accuratius. >>

[ocr errors]

Quam infesto vir summus fuerit animo in Muretum satis constat.

lonis et aliorum. Translatus quoque ad sensus et affectus animi eorum usus multum a lamentis abfuit, si Tyrtæum memineris. Ad molliores sensus reddendos adhibuit elegos Simonides, nondum tamen genere aliquo carminum constituto satis ac definito. Itaque inter sequiorum etiam ætatum poetas videbis alios genere elegiaco usos esse, alios elegias scripsisse. Prioris generis poetæ narrationes, hymnos, et alia argumenta hoc carmine incluserunt ; quod se commendabat sensibus per breves strophas facile expeditis; etsi nec de eo satis solliciti erant, ut sententiam stropha, seu binis versibus finirent. Verum arte poetica magis expolita et carminis genere aliquo ex argumenti indole et tractationis natura accuratius constituto intellectum est, animi affectus molliores tanquam materiem propriam subjectos elegiæ esse, in qua illi versandum esset. Nec tamen intra ejus fines omnino se continuerunt principes carminis auctores, Callinus, Mimnermus, Philetas, Callimachus, quantum ex fragmentis et æmulantium eos poetarum Romanorum studiis intelligitur; ita ut omnino duo inter se diversa carminum genera constituenda esse videantur, aliud genus elegiacum, externo habitu et stropharum brevitate ad diversa argumenta adhibita notabile, alia elegia proprie dicta.

Ab iisdem odiis proficisci debuit hoc, quod, Mureto plane deserto, iterum ad Aldinam primam reversus est, eamque iterum a se emendatam operis excudendam tradidit. Nam ex Ald. pr. Scaligeranam ductam esse liquido mihi nunc constat; quo ipso factum est, ut plurima, quæ in Ald. sec. et mox a Mureto egregie erant emendata, nunc iterum antiquis sordibus coinquinata proferrentur. Quumque Scaligero sensus Tibulliani candoris ac simplicitatis deesset, doctrinæ contra exquisitæ copiæ maximæ, multa ille mutavit aut refinxit docte quidem, quis neget? interdum etiam ingeniose, sed a Tibulli genio abhorrenti more modoque. Quum tamen Broukhusius eum religiose sequatur, Scaligerana recensio, quod nollem factum, pro præstantissima perperam haberi cœpit. >>

« Scaliger tres libros habuit : quorum unius copia ipsi facta erat a Jac. Cujacio, JCtorum principe, recentis illius et paulo ante typographicam artem inventam scripti, quo tamen meliorem hodie exstare non putabat. Idem excerpta pervetusta, in Chrestomathiæ Albianæ speciem potissimos locos complexa, possedit, quibus plurimum se adjutum esse, testatur. De iis, quæ monuerimus, vide ad II, 6, 19. Sed ei fragmentum quoque peroptimum et quam emendatissimum, a quarta libri tertii elegia ad finem usque libri quarti, commodatum erat ab eodem magno Cujacio, quo emendatius ullum antiquum exemplar legere non meminerat. Liber is fere lectionem veram et genuinam exhibet; sed interdum plane a reliquorum omnium lectione discedit; ut tamen nec semper eorum fidem elevare videatur. Vide ad IV, 1, 175, 200; V, 10; VI, 16. »

« Passeratius in pauculis, quas in Tibullum conscripsit, notis sæpe e vetere libro lectiones memorat: quem peculiarem ipsius fuisse etiam Broukhusio persuasum fuit. Ego tamen nondum induci possum, ut eum libro usum esse credam : sed potius de variantibus Statii aut alterius superiorum interpretum intelligo, quando veterem librum laudat. Certe, quotquot harum variantum comparavi, cum uno alterove Statii libro convenire vidi : nisi quod I, 2, 79, ex libro affert :

Num Veneris magno violavi numina verbo,

[ocr errors]

quod a nullo alio memoratum vidi; ut et I, 3, 2, tuque pro ipse. «Etiam Janus Dousa filius libro vetere suo se uti profitetur in

« ForrigeFortsæt »