Billeder på siden
PDF
ePub

Quem labor assiduus vicino terreat hoste,

bus,ubi similiter còmulta usurpatur, sibi constare posse; ait enim noster poeta, lib. III, Eleg. 11, vers. 5: « Aut ut multa mei renovarent jugera tauri, Et magnas messes terra benigna daret.» Id. in libri secundi Eleg. II, 41: « Prædator cupit immensos obsidere campos, Ut multo innumeram jugere pascat ovem. » Hæc exempla certo ad rem propius accedunt quam illud Horatii, a J. H. Voss. relatum. Illic enim immetata eodem sensu scribitur quo indivisa: adde quod rò multa quibusdam codicibus insit, verbi gratia, Statii, Isacii, Vossii, Gothanoque seeundo: accedit præterea quod in V. C. Diomedis libro citato, teste Heinsio, legitur multa, non magna.

3. Hæc scriptura e codice Parisiensi et ex edit. anni 1472 sumpta, nobis lectione adsiduus melior visa est. Hoc distichon a quibusdam spurium interpolatumque dicitur, ita ut in nonnullis editionibus desit. Heynius, qui illi in editione sua locum patefecit, tamen non dubitat quin sit eradendum : « Sic autem ei primum distichon parum respondet: nam qui adhuc sub signis habetur, etsi forte ille congerere divitias dici possit, nondum tamen ille tenet culta jugera soli; aut si tenet, alienum tamen hoc nunc a tota sententia. Alioqui bene convenit hoc quod in nota posui: duplex ex militia lucrum prædæ et assignatorum agrorum h. loc. respici. Cogitabam de veteranis limitaneis in imperii finibus adversus barbaros collocatis, qui et agros tenere et simul militiæ terrores experiri poterant; Tibulli ætate nondum legiones in limitibus habebantur. Ita vero versus a seriore poeta inser

«<

....

tos credere necesse est. » Hæc quidem Heynius. Nobis aliud credere necesse est, scil. doctissimum illum virum e Tibullo mathematicum, non poetam effinxisse, quippe qui omnia quæcunque ille dixerit, ad verbum interpretatus sit, ut de uno ac eodem milite incommoda militiæ intelligenda viderentur. Quo facto verbum tenet mirum in modum urget Heynius, quasi opus esset milite nunc agris suis insidente. Nec video quid impediat, quo minus hostis vicinus dicatur, non quidem agri; sed ipsius militis nunc stipendia facientis laboremque suscipientis, quo in posterum jugera magna vel multa acquirat. Sed Heyn. alia his versibus inesse declarat, quæ nos premant. Quomodo, ait, hoc fieri potest ut labor terreat? terrent mala, pericula, discrimina; labor autem, quippe qui tolerandus est, premit, urget, exercet. «Pace tanti viri labor etsi tolerandus, tamen anxius esse potest, ut merito terrere dicatur; absint itaque emendationes exerceat, terreat, pavor. Denique Heynius verba classica pulsa increpat. «Classica cani vel inflari dicuntur, non pelli; aut igitur exoleverant litterarum ductus in vetere charta et male reparati sunt, aut debetur totum distichon homini docto ex seriore ævo: ei classica pulsa videri poterant quoniam tympana pulsa cogitabat, quæ nunc signis militaribus edendis adhibentur. » J. H. Voss. hanc occasionem in Heynium, quasi in hostem, invadendi nactus, eum merito refellit, Lucretium Catullumque secum adducens, qui uterque pellere humum pedibus dixere; quod quidem minime litem dirimeret, nisi apud

Martia cui somnos classica pulsa fugent. Me mea paupertas vitæ traducat inerti

Dum meus exiguo luceat igne focus. Ipse seram teneras maturo tempore vites Rusticus, et facili grandia poma manu;

Græcos locutio Σαλπίγγων κτύπος usi tata foret. Huschk. meliora exempla citat ex Plutarchi et Claudiani libris, quorum prior dixit καὶ κρούματα αὐλήματα καλοῦσιν ; alter XVII, 311: « Qui nutu manibusque loquax ; cui tibia flatu, Cui plectro pulsanda Chelys.

[ocr errors]

«

4. J. H. Voss. hoc loco reposuit quoi pro cui, ut I, v, 31; et I, x, 44. At per reliquos libros hoc pronomen in mira versatur varietate. Præstat in his carminibus retinere cui; codex Paris. semper cui habet, nunquam quoi.

5. Me mea. Hæc verba a quibusdam delicatioris ingenii eruditis damnantur, ut geminationem parum elegantem continentia. O utinam isti emunctæ naris homines ante Lucretium et Ciceronem vixissent! Certo cos meliora edocuissent; nam et Lucretius et Cicero frequenter hujusmodi geminationibus usi sunt; videsis, lib. III, vers. 21; lib. V, vers. 1336; lib. VI, vers. 626. Tum et Virgilius, Georg. lib. 11, vers. 328; En. V, 403.-Traducere, tradere, reddere; dare se otio, litteris, apaδοῦναι, δοῦναι : sic Homerus δοῦναι ἐδύνησε, Π. Ε, 397; γήραϊ, ἀχέεσεν, Odys. T', 167; 0, 356. HEYN.

6. Codicibus permultis inest lectio exiguo quæ viris doctissimis potior visa est, ut Heynio, J. H. Voss. aliisque. Exemplorum nubem a Brouckhusio coacervatorum missam faciamus: nec enim quia Martialis focum perennem dixit, vel quia apud Papi

5

nium focus pervigil nominatur, idcirco apud Tibullum ubique epitheton assiduus textui obtrudendum est. Occurrit jam idem epitheton superiore disticho. Vocem exiguo cum tenuitate poetæ bene convenire quis inficiari possit? Brouckhusius opinatur, discordare lucendi verbum ab exiguitate ignis; nam eo verbo scriptores latinos semper de ignibus magnis usos esse. Acuta sane distinctio! dolendum tamen, quod Plinius, lib. XVIII, idem de cicindelis usurpaverit. Ut ut est, scribenti Tibullo non adfuimus; scripsit quod placuit: evanescant igitur eruditorum disputationes, quorum alii super illius foco perpetuum ignem accendunt, alii contra restinguunt. Huschkius sententiæ nostræ adversatur; ait enim, « lectio assiduo vel propter repetitionem vocis retinenda est; suaviter enim focus Tibulli assiduo igne lucens opponitur assiduo militis labori: » denique lapidem laudat apud Fabretum inscript. cap. IV, p. 283, ubi legitur: TUNC MEUS ASSIDUE SEMPER BENE LUXIT AMICE FOCUS. Eligat lector.

7. Scaliger huic disticho præposuit illud quod sequitur, Nec spes destituat, statuens hoc cum superiore ita cohærere: dum meus focus assidue luceat, nec seges eludat sementem.-Hoc in errorem conjicit Heynium, qui, etsi pristinum servavit versuum ordinem, longius tamen Scaligero progressus, contendit distichon hoc, pro fragmento a cæteris

Nec spes destituat, sed frugum semper acervos
Præbeat, et pleno pinguia musta lacu;

Nam veneror, seu stipes habet desertus in agris,

diverso, habendum esse. HUSCHK. -Manifesto a Scaligero in casses inductus est Heyn. nihil enim melius decurrit quam sententiarum ordo. Poeta, qui modo militiæ incommoda, nunc rei rusticæ labores refert: ita arborum, inprimis vitium, culturam commemorat, vs. 7-24; deinde arationem, et rem pecuariam, vers. 25-34.

9. Nec spes destituat. Brouckhus. jubet Spem majuscula littera designari, quippe quæ in deorum numero censeatur: «Hanc Romani credebant mortalibus singulis, simul atque in lucem forent editi, una cum genio bono adesse præsto. Quare et SPEM GENIALEM Vocarunt, ut in nummis et lapidibus sæpe reperitur ; vide apud Bochardum, tom. IV, Antiq. p. 130, et apud Gruterum, CII, 1. Mulier est stolata, corolla florea crinem redimita, spicas quinque sinistra gestans cum duobus papaverum capitibus: ad pedes stat alveare, ex summo alveari prominent duæ rosa, unum caput papaveris, spicæ quatuor; in basi hæc verba :

[ocr errors]

M. AVR. PACORVS AEDI
TVVS SANCTAE VENE
RIS IN SALVST. HORTIS
SPEI

ARAM CVM PAEMENTO
SOMNIO MONITVS SVM
TV SVO DD

Sed hunc Pacorum negotiatorem
fuisse, indicat ad caput deæ sarcina
in qua merces colligatæ. BROUCKH.
-Spem non deam esse, sed rem
ipsam quæ sperando exspectatur, sc.
largos frugum proventus, bene mo-

10

nuit vir doctus, in Eph. litt. Jen.

BACH. Nobis pariter videtur spes ut animi affectus hoc loco reponi : eodem sensu, Horat. lib. I, Od. 4: « Vitæ summa brevis spem nos vetat inchoare longam.

[ocr errors]

>>

10. Apud Propertium votum hujus simile invenies, lib. III, El. xv, vers. 17 « Dummodo, purpureo spument mihi dolia musto, Et nova pressantes inquinet uva pedes; et Heinsius hoc disticho fretus, loco To pinguia desiderabat spumea, aliique suas nugas admoverunt, inter quos Servius Ovidium valde reprehendit, quod mustum plurali numero dixerit.

11. Hic versus apud Brouckhusium decimus quintus occurrit, magno juncturæ detrimento, quæ hæc est felicem frugum ex agris et vineis proventum fore, sperare licet: quum pietas mea diis cordi non esse nequeat ; nam veneror, etc.-Intelligendus autem Hermes, vel Hermæ, quales, Silvani, Panes, Bacchi, Priapi ex ligno vel lapide frequentes in agris reperiebantur; ad idem genus spectant Termini. Hos Terminos, seu rudia deorum agrestium signa, ait poeta se venerari, debito honore afficere. Fiebat autem hoc corollis signo imponendis, infulis injiciendis, inprimisque ut unguento Hermas delibuerent : qua de re vide Apuleii Florid. I, pr. et ibi Colum. pag. 164; Clement. Alex. VI, pag. 843; adi Cic. Verr. IV, 35. Exstat etiam inter tabulas Herculanenses depicta talis religio, tom. IV, pag. 216.-Stipes desertus non est, ut recte J. H. Voss. monet,

Seu vetus in trivio florea serta lapis:
Et quodcunque mihi pomum novus educat annus,
Libatum agricolæ ponitur ante deo;
Flava Ceres, tibi sit nostro de rure corona

Spicea, quæ templi pendeat ante fores;
Pomosisque ruber custos ponatur in hortis,

defixus, quæ Brouckhusii explicatio est, sed in loco deserto h. e. infrequente positus; Propert. I, xx, 36: « Roscida desertis poma sub arboribus. » Moschus, III, vers. 21: Οὐκ ἔτ ̓ ἐρημαίησιν ὑπὸ δρυσὸν ἥμενος de. HUSCHK.

:

12. Florea serta. Codex Paris. exhibet florida; Brouckh. docet florea dici quæ ex floribus fiunt aut contexuntur in floridis autem videtur esse translatio quædam quæ jucunditatem significet, et pulchritudinem atque amabilitatem ; idque magna exemplorum copia demonstrat.

13. Novum anni tempus, sc. sive autumnale sive æstivum, quod poma nascentia temperie sua fovet. Hoc enim est educat vel simpliciter profert, gignit, ut in lusibus, 31: « Betasve quantas hortus educat nullus. » Annum vocabant quamlibet anni partem, addito epitheto discretionis gratia. HEYN.

14. Codex Paris. cum editione ann. 1472 et aliis codicibus MSS, exhibet ante deum. Muretus correxit ponitur ante deo. Inerat codici Colotii agricolam...deum, quod in excerptis Antonini Pocchi legebatur. Alii agricolas... deos maluerunt, in quibus Barthius, et Joann. Pricæus qui et interpretes hoc non advertisse indignatur. BROUCKH.-Absolute ita dictum deum agricolam vix alium esse putat Heyn. quam Priapum; Brouckh. et Heinsius Vertu

15

mnum intelligunt, Bach. Silvanum, quem etiam hoc loco J. H. Voss. veneratur; sed Vulpius, cujus in sententiam eundum censuimus, quemcunque agriculturæ præsidem hic designari, existimat.

15. Videntur et alii dii rurationis præsides coronas spiceas gestasse ; aperte hoc testatur noster poeta in fine hujus libri, El. x, vs. 22. Hic non agitur de corona quæ crines redimeret, sequitur enim statim quæ templi pendeat ante fores. BROUCKH. -Eodem sensu Propert. IV, IX, 29: « Omnibus, heu! portis pendent mea noxia vota. » Hic autem templi appellatione poeta sacellum designat; ut in Elegia x, vers. 20: Stabat in exigua ligneus æde deus.

[ocr errors]

17. Ruber dicitur quia minio pi-ctus; notum ex lusibus. HEYN. Lambinus donatur legebat in Horat. lib. I, Satyr. vIII, vers. 3, et Lucas quoque Fruterius, Epist. 5, adsentiente Livinejo. Sed poni dicitur Priapus verbo proprio, quod sedem notat certam ac stabilem, ubi ille perdius et pernox excubias agat contra fures, tam volantes quam ambulantes. Sic ipse de se prædicat: «< Parum est Misellus fixerim quod hic sedem, Agente terra per caniculam rimas, Siticulosam sustinens die æstatem; Parum quod imos perluunt sinus imbres, Et in ca-pillos grandines cadunt nostros, Rigetque dura barba vincta crystallo;

Terreat ut sæva falce Priapus aves.

Vos quoque,

felicis quondam, nunc pauperis agri Custodes, fertis munera vestra, Lares! Tunc vitula innumeros lustrabat cæsa juvencos;

Parum quod acta sub laboribus luce, Parem diebus pervigil traho noclem. » Hinc noster poeta, credo, miscrtus numinis Ficulnei, minus incommodam ei stationem optat, hujus libri Eleg. IV : « Sic umbrosa tibi contingant tecta, Priape, Ne capiti soles, ne noceantque nives. » BROUCKH.

18. Tertio Brouckhusii codici inest lectio curva, ut apud Virgil. Æn. VII, vs. 179, Curvam servans sub imagine falcem; et Georg. I, 508, Et curve rigidum falces conflantur in ensem. Codex Asckew. et Gothanus habent sævas, scilicet aves, quam lectionem Gebhardus amplexus est, quocirca a Brouckhusio reprehenditur, idque merito; nam vulgata lectione nihil simplicius.

19. Quidam codices, inter quos regius, felices exhibent, minus bene; sic enim perit oppositionis gratia. Felix ager qui proprie ferax, bonus est ex oppositionis lege, hoc loco est dives, copiosus, bene instructus, villa opulenta. Sic Virgil. Ecl. VII, 34, custos es pauperis horti, eodem sensu ut h. 1. Respicit autem tempora belli civilis, quibus patrimonii partem per proscriptiones amiserat. HEYN.

20. Hæc est librorum lectio, tantum non omnium, cujus elegantiam non capientes editores primi, substituerunt nostra (quod exstat tamen etiam in cod. Paris.). Fertis munera vestra est, jure quodam vestro aufertis, accipitis, munera vobis debita. HUSCHK.- Lares. Vulpius, secutus Statium, compitales intelli

20

git. Melius Brouckhusius silvestres, sive agrestes. De rebus quæ Laribus offerri solebant, Calpurnium adeas, Ecl. II, vs. 64 ; Horat. III, Od. 23 ; Cato de R. R. cap. 143. Apud Gru

terum VICUS LARUM RURALIUM me

moratur in lapide luculento, p. 202, Col. 5, quem vicum in quarta decima urbis regione trans Tiberim ponit P. Victor. Hos inter Lares præcipui fuisse videntur Silvanus et Priapus, ut ex Horatii Epod. II, vers. 17, et e Maronis Eclog. x, adparet. BROUCKH.

21. Tunc vitula. Omnes libri æque tunc exhibent. Nihilominus J. H. Voss. ut hoc loco, ita per totum librum tum reponi vult sequente consona qualicumque. Priscianus, pag. 556, ait: Hanc autem mutationem litterarum sciendum est, quadam naturali fieri vocis ratione; sed Bach. errare eos declarat, qui unum eumdemque istarum vocum usum opinantur. Tunc enim plerumque præteritum, rarius aliud tempus singulari quadam vi notat, ita ut vel nunc ut nostro loco, vel quum respondeat ut I, x, 19. Etiamsi una vel altera istarum vocum subintelligi debet, lib. I, El. Iv, vs. 53; El. v, vs. 41. Tum inservit singulis sententiis continuandis, vel ordine quodam efferendis, sine graviori temporis notatione; quapropter sæpius præsenti tempori aptatur; lib. I, El. 11, vs. 79; El. III, vs. 71; El. IV, vs. 7; El. vIII, vs. 43; El. x, vs. 53. Hæc quidem Bach. sed paulo infra ad Prisciani præceptum, contra suam voluntatem, ipse revertitur. Fatetur

« ForrigeFortsæt »