Billeder på siden
PDF
ePub

CAROLI SCHAPERI

QUAESTIONUM VERGILIANARUM

LIBER PRIMUS.

DE ECLOGIS.

Vergilium

ergilium qui interpretandum susceperit, existimatorum ille explanationibus non minus quam verborum obscuritatibus premitur. Atque cum non quid illi senserint, sed quid auctor voluerit et diligenter quaerendum et constanter defendendum sit, fieri potest, ut illis nimis audax videatur, qui ipsorum commenta confutata reiecerit, nimis timidus, qui poetae consilium detectum probaverit. Quod utrumque mihi accidit. Nam eclogarum interpretationem cum vidissem contra prudentissimi iudicis auctoritatem1) opinionum commentis adeo obscuratam, ut prae translationum quasi nube poetae voluntas vix perspici posset, vanitate earum demonstrata ad vim sententiarum intellegendam artemque poetae cognoscendam penetrare studui. Qua in re cum inveteratas virorum doctorum opiniones refellere coactus essem, audaciae sum ipse ab hominibus audacissimis insimulatus. At cum ad Aeneidem explanandam accessissem videremque carmen aptissime compositum, satis eleganter limatum, sanctissima multorum saeculorum veneratione optime servatum ab editoribus nec antiquis nec indoctis ita perturbatum esse, ut sententiarum ratio multis locis vix intellegeretur, ordinem versuum a poeta constitutum restituere non dubitavi, non ignorans fore, ut a temerariis tarditatis arguerer. Atque etiam fuerunt qui contrariam me in eclogis atque in Aeneide interpretanda viam ingressum esse arbitrarentur 2). Quod longe secus est: nam in utroque carminum genere interpretando

1) Quint. inst. orat. VIII, 6, 44: 'Alλnyopía, quam inversionem interpretantur, aut aliud verbis aliud sensu ostendit aut etiam interim contrarium. Prius fit genus plerumque continuatis translationibus: 45. Tale.. Vergilii G. II, 540. 541. Sine translatione vero in Bucolicis (IX, 7—10).

2) Glaser Jen. Lit. Zeit. 1879. p. 394: In dieser neuen Auflage der sechs ersten Bücher der Acneide ist Sch. entschieden conservativ aufgetreten, während er in der Ausgabe der Bucolica und Georgica vielfach neuernd und an der bisherigen Tradition rüttelnd, wie bekannt, vorgegangen war.

omnes cogitationes ad poetae et voluntatem perquirendam et artem illustrandam contuli. Nec omnia refutari necesse est, quae contra eam, quam ineundam esse statui, rationem scripta sunt. Nam qui quae ipsi posuerunt eadem paucis annis ita improbant, ut aut stolide dicta esse ipsi profiteantur aut omnino a se dicta esse negent, eorum commenta in disceptationem vocari non debent. Sed a viris. et ingenio doctrinaque praestantibus et in explanandis Vergili carminibus diligentissime versatis multa ex iis quae mihi invenisse visus sum, aut probata aut correcta aut ita impugnata sunt, ut iudiciis eorum examinatis res melius cognosci posse videantur. De his pauca disserere mihi liceat.

Atque de annis, quibus eclogae scriptae sint, praeter Bitschofskyum3), cui Fritzschius respondit 4), Glaserus scripsit (N. Jahrb. f. Phil. u. Päd. II. Abt. 1877. h. 10, p. 496-502). Qui cum p. 496 dixisset Servi, qui tribus eclogas, septem annis georgica scripta esse tradidit, sententiam se ita probare, ut nec prorsus acciperet nec prorsus reiceret 5), idem p. 499 addidit se mecum consentire, triennium illud prorsus reiciente). Is cum ipse se refutaverit, nihil est cur ab aliis refutetur. Nec credibile est eum de carminum artificiosissime factorum temporibus recte iudicare, qui in brevissimo quattuor paginarum spatio sibi non constiterit. Nam hoc quidem iterum ac saepius monendum est, non quolibet argumento ex locis temere arreptis capto hanc disquisitionem niti, sed omnia quae in disceptationem veniant menti eius obversari debere, qui eclogarum tempora recte definire velit. Hoc ipsum fuit, cur de emendandi ratione accuratius dicendum esse crederem). In qua dissertationis parte nihil equidem novi finxi: sed id quod a Servio traditum erat restitui. Apud quem haec sunt, in quibus summa quaestionis inest: »ei proposuit Pollio, ut carmen bucolicum scriberet,

3) Quibus temporibus quoque deinceps ordine Vergilius eclogas composuerit. Stockerau. 1876. 4) Jahresbericht v. Bursian 1877. p. 78. 79.

5) 1. 1.: »Noch jetzt . . . bin ich der Ansicht, dass die drei Abfassungsjahre für die bucolica und die sieben Jahre für die georgica, wie sie von Servius behauptet werden, nicht à tout prix anzunehmen, aber auch nicht sofort zu verwerfen sind.

6) 1. 1.: übrigens pflichten wir Sch. bei, wenn er die nur dreijährige Abfassungsfrist überhaupt aufgibt.

7) De georgicis a Vergilio emendatis. Berlin. 1873. p. 1sq.

quod eum constat triennio scripsisse et emendasse. item proposuit Maecenas Georgica, quae scripsit emendavitque septem annis. postea ab Augusto Aeneidem propositam scripsit annis undecim, sed nec emendavit nec edidit)«. Hoc loco si nihil de Aeneide additum esset, sine dubio quae de bucolicis et georgicis emendatis dicuntur ea ad primam limandi carminis curam referri possent. Quam recte emendationem vocari nemo negaverit 9). Sed de Aeneide quae scripta sunt ea aut mutari debent, id quod Tittlerus vidit 10), aut carmina edita iteratis curis emendata esse significant. Accedit quod cura carminibus nondum editis adhibita non solum ab eo qui Vergili vitam scripsit11), sed etiam ab aliis qui post Augustum fuerunt scriptoribus retractatio dicitur. Velut apud Tacitum in dialogi capite tertio Secundus Maternum his verbis obiurgat: an ideo librum istum apprehendisti, ut diligentius retractares et sublatis si qua pravae interpretationi materiam dederunt, emitteres Catonem non quidem meliorem, sed tamen securiorem? Recte igitur dixi Vergilium scripta retractasse, retractata edidisse, edita emendasse 12).

Neque in ipsis eclogis quidquam reperitur, quod huic sententiae adversetur. Nam quae Glaserus de eclogae primae versibus 7 et 8 disseruit 13) ea contra meam de illis versibus disputationem scripta non sunt. Numquam equidem negavi Octavianum a Vergilio vel primis ineuntis aetatis annis deum dici potuisse 14). Deum Cicero Lentulum 15), deos Horatius a. 723 non solum Octavianum, sed etiam Maecenatem et Agrippam dixit 16). Ergasilus vero apud

8) Serv. in Verg. Aen. 1. 1. comm. edd. Thilo et Hagen p. 2.

9) Cf. Quint. inst. orat. X, 4.

10) Progr. Brig. 1857. p. 4: Dies nec edidit nach emendavit bietet nicht einmal eine richtige Steigerung; man würde erwartet haben nec edidit nec emendavit.

11) Verg. vita. Reifferscheid Suet. p. 59.

12) Progr. Berol. 1873. p. 2.

13) 1. 1. p. 499 sq.

14) Jahrb. f. class. Phil. 1864. p. 769: Es fragt sich nur, ob die Verse, in welchen Octavianus nicht allein deus genannt, sondern auch zum Gegenstand eines festen Cultus gemacht wird, mit der Stellung, welche der jugendliche Imperator damals einnahm, vereinbar sind.

15) Cic. pr. Sestio c. 69, 144. Lentulum, cuius ego patrem deum ac parentem statuo fortunae ac nominis mei.

16) Serm. II, 6, 52: deos quoniam propius contingis.

« ForrigeFortsæt »