Billeder på siden
PDF
ePub
[blocks in formation]

Quae exstant ap. Str. § 8 et aliqua ex parte § 14, desunt et ap. Phot. et ap. Diod.; quae tradidit Diod. capp. 22, 34, 35 init. 38, 42 init. 43. 44 s. f. 48, omisit Photius; quae excerpsit Photius §§ 49. 54. 56. 62. 64. 66. [79.] 86. 101. 107. sqq., ea missa facit Diod. Addo ut capitum sic rerum singularum ordinem apud Stra. bonem esse inversum. Qua re quoniam ordo ex quo a Diodoro et a Photio collocatae sunt res, par atque idem est, adfirmare licet Agatharchidis libros Diodoro usui fuisse. Idem sentit qui verba ipsa et enuntiata considerat. Etenim verba, quibus Diodorus usus est, interdum cum Strabone, saepius numero cum Photio congruunt, ut Diodorus Agatharchidem ad verbum expressisse putandus sit. Id autem consentaneum est fieri posse, licet eundem duo scriptores exscribant, ut ii, si minima curas, quodam modo inter se dissentiant, id quod cadit in Diodorum et Photium. Neque vero aliud est silentio dissimulandum. Nam si Agatharchidem Artemidorus, si hunc Strabo descripsit, quem Strabonem alia contraxisse, praetermisisse alia vidimus, fieri non potest, quin Diodori verba plus conveniant cum Photio quam cum Strabone. Haud scio an Artemidorus auctorem totidem verbis transtulerit, aliis usus sit Strabo; quod si verum est, potuit Diodorus libris uti Artemidori, ut remotis aliis argumentis ex tali verborum convenientia nihil fere evinci possit. Res ipsae igitur recensendae sunt eaeque praecipue, quibus rebus sciptores inter se dissentiunt. Neminem fallere potest, Photium cum Diodoro comparatum alio loco maiorem brevitatem in scribendo adhibuisse, alia prorsus praeterisse, quod ipse indicat. cfr. § 24. § 94 μετὰ ταῦτα δὲ οὐκ εὐθὺς ἐφεξῆς, ἀλλὰ μεθ ̓ ἕτερά τινα sqq. § 107 ὅτι εἰπὼν περὶ ἀμπώτεων ὁ συγγραφεὺς διαφόρους αἰτίας καὶ πάσας ὡς οὐδὲν ἐχούσας ἀληθὲς ἀποδοκιμάσας ἐπάγει sqq. εἶτα προσθεὶς xai Erɛpa sqq. náhev èпiçéper sqq. cfr. § 108. 109. Photius id ἕτερα πάλιν ἐπιφέρει non operam navavit, ut excerpta inter se bene apta et conexa essent;

qua re quaecumque iungunt copulantque res ac sententias, rel nquere potuit. cfr. § 68 cum Diod. c. 35 init.; exempla § 59 non continuantur. Mueller aliquot lacunas significat, cum exempli causa § 86 excipientem facit § 84. v. supra. Attamen Photii expositio est anteponenda, qua plus rerum memorabilium in medium proferatur; atque haec fere ille habet a Diodoro aut plane omissa aut leviter attacta: nominat artifices onλarreis § 27. Eyntás § 28; adumbrat historiam metallorum § 29. quattuor gentes supra Aegyptum earumque sedes commemorat §§ 30, 31; cochleas ali algis pisciumque capitibus § 35; insulas testudinum septuaginta stadia distare a continente ibique angustas fauces caelum salubre paucos homines esse prodit § 47; mentionem facit Meroes § 50; diligentius describit Hylophagos § 51; alterum genus sagittis venandi elephantos § 54 ac Ptolemaei studium § 56; memorat nomades dxadáprovs § 57; stru thiocamelos arte et dolo et clavis opprimi; locustas avium volatum paene aequare; ob victum aridum pediculos oriri ac de causa morbi § 58; plus ponit ἃς τετραγνάθους ὀνομάζουσιν ἔνιοι § 59 et ἀπὸ τροπῶν θερινῶν ἕως μέσου χειμῶνος, ὁμοίως τοῖς Υρκανοῖς § 60, cum Diodorus canes πρὸς τὴν τοῦ βίου χρείαν εὐθέτους dicat; διὰ τῶν μαγείρων ταῦτα κτείνοντες sqq. § 61; de voce καμάρας § 62; de nocturnis vigiliis § 63; de historia geographiae § 64; quae verba maximi momenti sunt, sed ad Diodori aetatem non quadrant; fortasse eam ob causam a Diod. praetermissa sunt; itidem v. §§ 84. 89 desunt apud Diod. bestiarum descriptiones earumque credo, quae Diodori temporibus notae erant, quamquam de struthione exposuit Diod. lib. II, 50, 3; de camelopardali II, 51, 1. Plus scribit Photius ὅτι αἱ σφίγγες, φησί, καὶ οἱ κυνοκέφαλοι καὶ κῆποι παραπέμπονται εἰς τὴν Ἀλεξάνδρειαν ἐκ τῆς Τρωγλοδυτικῆς καὶ τῆς Αἰθιοπίας § 73; de crocottis § 77; cfr. § 80; nominatur Muòs puos § 81; canes marini § 83; οἱ μὲν νομάδες, οἱ δὲ γεοῦχοι; τριμερὴς μὲν τῇ φύσει § 95; τὸ δὲ μέσον μεσπίλον § 96; de Carbis § 97; odoratus aciem in dies odoribus suavibus obtundi § 98; de monte, in quo summo Sabae sitae sunt § 100; de Sabaeis § 101. Ad extremum Photius tractat decessum maris multaque alia; omisit autem, quae Diod. de ventis 48, 5 refert.

Alia Diodorus narrat, quem singula exornare facile intellegitur. Qui in metalla traditi essent, eos in catenas coniectos, iis custodes

alienigenas impositos esse v. 12, 3; nominat Troglodyticen cfr. Phot. § 31; multus est de modo ac ratione, qua pisces capiuntur 15, 5; v. § 33, qua cochleae aperiuntur edunturque 16, 6. § 35; quaecumque ad vitae usum pertinerent, praebere Poseidonem quasi particeps esset Demetris operum; memorat terpapvaiovs xórzovs sapore ostreis similes 16, 5; accuratius exponit iter, quod Phot. ad vesperum fieri dicit, 17, 3; v. 18, 7; mentionem facit Simiae a Ptolemaeo missi, ut istas regiones cognosceret 18, 4; persequitur hominum sedes ac domicilia c. 19; v. §§ 43. 44; adnotat omnia per statas vices remeare, cum qui viventes piscibus vescantur, mortui in mare missi pisces pascant; inveniuntur tales vulgares sententiae etiam 20, 3; 30, 2; 33, 6. Fusius dicit de testudinum captura 21, 3; num indigenae sint quidam ichthyophagi 20, 2; plerumque in iis regionibus muscas non esse 23, 3; conixos in arbores, cum vestigio fallantur, se manibus retinere 24, 3; baculis decerni 24, 4. Quod Photius perstringit, homines ad feras capiendas in insidiis subsistere, Diodorus latius narrat. Pueros destinata sagittis petere solere 25, 5; de periculis, quibus qui elephantos venantur, implicantur 26, 3; de struthione 28, 2; de locustis capiendis 29, 2; v. Phot. § 59; alium victum iis non esse 29, 4. Troglodytas fusius perscribit 33, 6; quos vix annos LX complere; de temperie caeli 34, 1-4; apertum autem est Photium hic aliquid praeterisse; de tauro carnivoro 35, 8. 9; de serpentibus 36. 37. cfr. supra de elephantis venandis 25 locustisque 29; de cherroneso quadam 39, 3; de victu custodum 39, 6. 7; de navibus vadis impactis et arenis circumfusis ac de calamitate nautarum 40, 5. sqq.; adiungit 41, 1 xarà dè tỳjy depivijv Tрor; de fluctu maximo cum sono in litus se illidente 44, 4; memorat istos montes V pyramidibus similes, portum quendam, tria altaria 45, 1 et 2; de suavibus odoribus 46, 4 et 5; Sabaeorum terram adhuc inviolatam mansisse 47, 6; Diodorus nominat illam stationem Indicam Potanen 47, 9, Photius etiam Persidis et Carmaniae mentionem facit; de ventis 48, 5. Haec omnia si perpenderis levia sunt, in iis paene nulla scriptorum disiunctio; nam quantum libuit, uterque scriptor excerpsit vel transscripsit; id unum agitur, utrum Diodorus quae profert plura ab Agatharchide petere potuerit necne. Quae omnia adducor ut credam apud Agatharchidem exstitisse; nam nonnullae res quas Photius neglexit, a Stra

bone scriptae sunt; Artemidorus igitur eas ex Agatharchidis libro hausit. Quapropter perspicuum est, Diodorum eodem quo Photium scriptore usum esse.

Sed adhuc reliqui, quae praetermittenda non sunt. Nam apud illos scriptae sunt quaedam res, quae prorsus inter se discrepent aut certe repugnare videantur; itaque addubitatur num rem acu tetigerimus. Videamus igitur, quae res quam secum dissentiant. Photio auctore οἵ τε πρεσβύτεροι καὶ τῶν ἀσθενῶν οἱ πολλοὶ τὸν λί θον a pueris accipiunt et transportant ad eos, qui vocantur κοπεῖς· οἱ γὰρ ἐντὸς τῶν τριάκοντα ἐτῶν atque qui robusti sunt etc. Diodorus scribit únèp ě práxovta sqq. et adiungit senes feminis, quas praeteriit Photius. Hic ternos facit ad capulos molarum trusatilium manus referentes, Diodorus binos ternosve inducit; Photius male vestitos dicit, Diod. eos nudos esse contendit v. D. 13, 1. Phot. § 26. D. 23, 3. χειροπληθιαίους ὄγκους. Phot. 50. εἰ καὶ οὐ χειροπλήθεις ὄγ

[blocks in formation]

excerpta; neque enim Diodorus nec Photius a culpa neglegentiae abest; nam hic Strabo cum hoc, ibi cum illo consentit. Id autem est obscurius, quod interdum eisdem rebus diversa nomina imposita sunt. Ut exemplum adferam, est ap. Diod. 42, 5 pwxwv vños, quae a Photio Nooa dicitur. Strabo p. 776, § 18 congruit cum Diod. Qua re Nooa si recte sese habet, erat aliud nomen, fortasse inditum ab indigenis (cfr. Plin. h. n. VI, 32. Mueller geogr. gr. min. I, p. 177) et praetermissum a Diodoro et Artemidoro. Phot. vernaculum vocabulum nomini Graeco addidisse videtur, quod fecit

§ 101: τὸν εὐώδη καρπόν. sqq. ἀραβιστὶ δὲ λέγεται λάριμναν. cfr. de voce zapápas, que disputavit Frieten in diss. de Agatharchide Cnidio. Bonnae 1848 p. 52 sq. Cfr. Phot. § 89: v Арaßeç лeριοικοῦσιν, ἡ Βυθημανέων ἐστὶ γῆ. Apud Diod. est 43, 4 περιοικούμενος πολλαῖς κώμαις Αράβων τῶν προσαγορευομένων Ναβαταίων. Cfr. § 91, ubi est de tribus insulis, ex quibus unam Diod. 44, 3 dixit sacram esse Isidis, Photius etiam aliarum nomina tradit: Zovxaßúa Zaivôó. Ap. Diod. 45, 3 est pos Xaßivov, ap. Phot. 94 Λαιμόν ; 45, 6 Γασανδῶν; § 96 Κασανδρεῖς; 44, 2 Βανιζομενεῖς ὀνομα ζόμενοι. § 90. Βατμιζομανεῖς; 23, 1 Ασαν, quod nomen Mueller corrigi vult, § 50. 'Aoraßápar. Quamquam voces peregrinorum non iisdem litteris reddi solent, ea tamen librariorum menda esse est in aperto, quorum pleni videntur codices; cfr. D. 47, 3 noobs Ph. 99 μecóns. atque etiam coicias si ponis litteras maiusculas idem esse χαβῖνον ac λαιμόν. Addo nomina quae a victu vivendique ratione incolis a primis earum regionum exploratoribus indita sunt.

Et Diodorus et Photius saepissime utuntur vocabulo 'lvoφάγων. Quae Diod. 21, 1 et 23, 1 profert Χελωνοφάγων et Ριζοφάγων nomina desunt ap. Phot. Cfr. 24, 1 Yλoçáɣot, Eлepμaτoçáɣoi cum § 51, ubi Υλοφάγοι — τῶν τὰ σπέρματα σιτουμένων; 25, 1 Κυνηγοί ν. § 57; § 52 Κυνηγέται; 26, 1 Ελεφαντομάχοι; § 54 Ελεφαντοθῆραι; § 55 Ελεφαντοφάγοι.

Nihil est quod contendas, ea vocabula ap. Diod. non tam rem ipsam ut apud Phot. significare quam facta esse iamiam nom. gentium propria, ut in posterioribus ducendus sit auctor Diodori. Itaque si quis considerat easdem fere res ex pari ordine esse collocatas et similibus verbis explicatas, dubitare non potest quin re vera Diodorus ipsum Agatharchidem secutus sit. Ita prorsus existimabant homines docti ut Heyne in diss. de fontibus historiae Diodori vid. edit Diod. min. Dindorf. I. p. LXXXV, Droysen in hist. Hellenismi III 339, Mueller 1. 1. p. 118. 194; v. LIX, qui quae cap. XXII exponeret Diodorum aliunde interposuisse putat p. 141. cfr. infra.

Eius modi in quaestionibus non omnia enucleari aut illustrari possunt; remanebit obscuritas quaedam; at Diodorum presse vestigia sequi Agatharchidis, etiam ex eo intellegitur, quod quos dedit Diodorus testes apud Agatharchidem laudati sunt.

« ForrigeFortsæt »