Billeder på siden
PDF
ePub

Mantua me genuit; Calabri rapuere; tenet

nunc

Parthenope: cecini pascua, rura, duces.

Translata igitur jussu Augusti ejus ossa, prout sta= tuerat, Neapolim fuere, sepultaque vià Puteolaná, intra lapidem secundum; suoque sepulcro id disti= chon, quod fecerat, inscriptum est. Heredes fecit ex dimidia parte Valerium Proculum fratrem ex alio patre, ex quartâ Augustum, ex duodecimâ Mæcenatem, ex reliquâ L. Varium, et Plotium Tuccam, qui ejus Aeneidem post obitum, prout petiverat, jussu Cæsaris emendaverunt. Nam nullius omnino sententiâ crematu Aeneis digna visa fuit : quâ de re Sulpitii Carthaginiensis extant hujusmodi versus :

Jusserat hæc rapidis aboleri carmina flammis Virgilius, Phrygium quæ cecinere ducem; Tucca vetat Variusque simul; tu, maxime Cæsar,

Non sinis, et Latiæ consulis historiæ. Infelix gemino cecidit propè Pergamus igni, Et pene est alio Troja cremata rogo.

Extant et Augusti de ipsâ eâdem re versus plures et clarissimi, quorum initium est:

Ergone supremis potuit vox improba verbis Tam dirum mandare nefas? ergo ibit in ignes, Magnaque doctiloqui morietur musa Maronis?

b.

Et paulò pòst:

Sed legum servanda fides: suprema voluntas Quod mandat, fierique jubet, parere necesse est. Frangatur potiùs legum veneranda potestas, Quàm tot congestos noctesque diesque labores Hauserit una dies. Et ea quæ sequuntur.

Nil igitur, auctore Augusto, Varius addidit, quod et Maro præceperat; sed summatim emendavit, ut qui versus etiam imperfectos, si qui erant, reliquerit. Hos multi mox supplere conati, non perinde valuerunt ob difficultatem, quòd omnia ferè apud eum hemistichia, præter illud, Quem tibi jam Troja, sensum videntur habere perfectum. Nisus grammati= cus audisse se a senioribus dicebat, Varium duorum librorum ordinem commutasse; et, qui tum secundus erat, in tertium locum transtulisse : etiam primi libri correxisse principium, his demptis versibus :

Ille ego qui quondam gracili modulatus avená
Carmen, et, egressus silvis, vicina coëgi
Ut quamvis avido parerent arva colono,
Gratum opus agricolis: at nunc horrentia Mar-

tis

Arma virumque cano......

Obtrectatores Virgilio numquam defuerunt: nec mirum; nam nec Homero quidem. Prolatis Bucolicis, innominatus quidam rescripsit Antibucolica, duas

modò Eclogas, sed insulsissimè πapodicaç, quarum prioris initium est:

Tityre, si toga calda tibi est, quo tegmine fagi? sequentis :

Dic mihi, Damata, cujum pecus? anne Lati=

num?

A

Non, verùm Aegonis: nostri sic rure loquuntur.

Nudus ara,

Alins, recitante ea ex Georgicis,
nudus, subjecit, habebis frigora, febrem.

1

sere

Est et adversus Aeneida liber Carbilii Pictoris, titulo Aeneidomastix. M, Vipsanius eum a Mægenate sup positum appellabat novæ, кαкoλíaç repertorem ; dicebatque neque tumidum esse, neque exilem, sed communibus verbis opus illud confecisse, Herennius vitia ejus tantùm contraxit, Perilius Faustinus furta. Sunt et Q. Octavii Aviti volumina, quibus annotatur quos et unde versus transtulerit. Asconius Pedianus, libro quem contra obtrectatores Virgilii scripsit, pauca admodum ei objecta ponit, et potissimum quòd non rectè historiam contexuit, et quòd pleraque ab Homero sumpsit. Sed hoc crimen sic defen= dere assuetum ait : Cur non illi quoque eadem furta tentarent? verùm intellecturos facilius esse Herculi clavam quàm Homero versum surripere: et tamen destinasse secedere, ut omnia ad satietatem malevolorum decideret. Refert etiam Pædianus, benignum

[ocr errors]

Quum quædam enuntiaverim prædixerimque quæ intelligi scirique nonnisi ab eruditissimis summisque viris potuissent, tu, princeps orbis, item et item panes in mercedem dari jussisti, quod quidem aut pistoris aut nati pistore officium erat. Flacuit Cæsari facetia. At deinceps, inquit Cæsar, non a pistore, sed a rege magnanimo, dona feres. Illum plurimi fecit, et Pollioni commendavit.

Corpore et staturâ fuit grandi, aquilo colore, facie rusticanâ, valetudine variâ : nam plerumque ab stomacho et faucibus ac dolore capitis laborabat; sanguinem etiam sæpius ejecit : cibi vinique minimi. Fama est eum libidinis pronioris in pueros fuisse : sed boni ita eum pueros amasse putaverunt, ut Socrates Alcibiadem, et Plato suos pueros. Verùm inter om= nes maximè dilexit Cebetem, et Alexandrum, quem secundâ Bucolicorum Eclogâ Alexim appellat, dona= tum sibi ab Asinio Pollione. Utrumque non ineruditum dimisit; Alexandrum grammaticum, Cebetem verò et poëtam. Vulgatum est consuevisse enm cum Plotiâ Hieriâ. Sed Asconius Pedianus affirmat ipsam postea majorem natu narrare solitam invitatum quidem a Vario ad communionem sui, ve= rùm pertinacissimè recusasse. Ceterâ sanè vitâ, et et animo, tam probum fuisse constat, ut Nea= poli Parthenias vulgò appellaretur : ac si modo Romæ, quò rarissimè commeabat, viseretur, in pu=

ore,

[ocr errors]

blico sectantes demonstrantesque se subterfugere so= litum in proximum tectum. Bona autem cujusdam exsulantis offerente Augusto, non sustinuit accipere. Possedit prope centies sestertiûm ex liberalitatibus amicorum; habuitque domum Romæ in Esquiliis, juxta hortos Mæcenatis, quamquam secessu Campa= niæ Siciliæque plurimùm uteretur. Quæcumque ab Angusto peteret, repulsam numquam habuit. Paren= tibus quot annis aurum ad abundantem alitum mit= tebat, quos jam grandis amisit: ex quibus patrem oculis captum, et duos fratres germanos, Silonem impuberem, Flaccum jam adultum, cujus exitum sub nomine Daphnidis deflet. Inter cetera studia, ut suprà diximus, medicinæ quoque, ac maximè ma= thematicæ, operam dedit. Egit et causam unam om nino, nec ampliùs quàm semel. Sermone tardissimum, ac penè indocto similem fuisse, Melissus tradit.

Poëticam puer adhuc auspicatus, in Balistam ludi gladiatorii magistrum, ob infamiam latrociniorum coopertum lapidibus, distichon fecit :

Monte sub hoc lapidum tegitur Balista sepultus;

Nocte, die, tutum carpe, viator, iter.

Deinde Catalecton, et Moretum, et Priapeia, et Epis grammata, et Diras; et Culicem, quum esset anno=

« ForrigeFortsæt »