Billeder på siden
PDF
ePub

ΙΟ

LXXI.

The Quinquatria.

Pallada nunc pueri teneræque orate puellæ.
Qui bene placârit Pallada, doctus erit.
Pallade placata, lanam mollire puellæ

Discant, et plenas exonerare colos.
5 Ille etiam stantes radio percurrere telas
Erudit; et rarum pectine denset opus.

Hanc cole, qui maculas læsis de vestibus aufers:
Hanc cole, velleribus quisquis ahena paras.
Nec quisquam invita faciet bene vincula plantæ
Pallade, sit Tychio doctior ille licet:

Et licet antiquo manibus collatus Epeo

Sit prior, irata Pallade mancus erit.
Vos quoque, Phoebea morbos qui pellitis arte,
Munera de vestris pauca referte deæ :

15 Nec vos, turba feri censu fraudata magistri,
Spernite; discipulos attrahit illa novos :

20

Quique moves cælum, tabulasque coloribus uris ;
Quique facis docta mollia saxa manu.

Mille dea est operum: certe dea carminis illa est.
Si mereor, studiis adsit amica meis.

LXXII.

The Trader's Prayer.

Est aqua Mercurii portæ vicina Capenæ :
Si juvat expertis credere, numen habet.
Huc venit incinctus tunica mercator; et urna
Purus suffita, quam ferat, haurit aquam.

5 Uda fit hinc laurus: lauro sparguntur ab uda
Omnia, quæ dominos sunt habitura novos.
Spargit et ipse suos lauro rorante capillos :
Et peragit solita fallere voce preces.
"Ablue præteriti perjuria temporis," inquit,

ΙΟ

15

20

"Ablue præterita perfida verba die. "Sive ego te feci testem, falsove citavi "Non audituri numina vana Jovis ; "Sive deum prudens alium divamve fefelli :

"Abstulerint celeres improba verba Noti.

"Et pereant veniente die perjuria nobis,
"Nec curent Superi, si qua locutus ero.
"Da modo lucra mihi, da facto gaudia lucro :
"Et face, ut emtori verba dedisse juvet."
Talia Mercurius poscentes ridet ab alto,

Se memor Ortygias surripuisse boves.

LXXIII.

The Raven and the Fig-tree.

Forte Jovi Phoebus festum sollenne parabat : (Non faciet longas fabula nostra moras): "I mea," dixit, "avis, ne quid pia sacra moretur, "Et tenuem e vivis fontibus affer aquam." 5 Corvus inauratum pedibus cratera recurvis Tollit, et aërium pervolat altus iter. Stabat adhuc duris ficus densissima pomis; Tentat eam rostro; non erat apta legi. Immemor imperii sedisse sub arbore fertur, ΙΟ Dum fierent tarda dulcia poma mora. -Jamque satur nigris longum rapit unguibus hydrum, Ad dominumque redit, fictaque verba refert: "Hic mihi causa moræ vivarum obsessor aquarum : "Hic tenuit fontes officiumque meum." [audes Addis," ait, "culpæ mendacia," Phoebus, "et "Fatidicum verbis fallere velle deum?

15

20

[ocr errors]

"At tibi, dum lactens hærebit in arbore ficus,

[ocr errors]

"De nullo gelidæ fonte bibantur aquæ.' Dixit: et antiqui monumenta perennia facti Anguis, Avis, Crater, sidera juncta micant.

LXXIV.

Reverence for Old Age.

Magna fuit quondam capitis reverentia cani,
Inque suo pretio ruga senilis erat.

Martis opus juvenes animosaque bella gerebant:
Et pro dis aderant in statione suis.

5 Viribus illa minor, ne habendis utilis armis,
Consilio patriæ sæpe ferebat opem.

ΙΟ

Nec nisi post annos patuit tunc Curia seros :
Nomen et ætatis mite Senatus erat.

Jura dabat populo senior: finitaque certis
Legibus est ætas, unde petatur honos.

Et medius juvenum, non indignantibus ipsis,

[ocr errors]

ibat; et interior, si comes unus erat.

Verba quis auderet coram sene digna rubore

Dicere? Censuram longa senecta dabat.

15 Romulus hoc vidit: selectaque corporatres Dixit. Ad hos Urbis summa relata novæ. Hinc sua majores tribuisse vocabula Maio Tangor, et ætati consuluisse suæ.

20

Nec leve præpositi pignus successit honoris :

Junius, a juvenum nomine dictus, adest.

LXXV.

Ovid bids adieu to Elegiac Poetry.

Quære novum vatem, tenerorum mater Amorum :
Raditur hæc elegis ultima charta meis,
Quos ego composui, Peligni ruris alumnus,
(Nec me deliciæ dedecuere meæ);

5 Si qui est, usque a proavis vetus ordinis heres, Non modo militiæ turbine factus eques.

[ocr errors]

Mantua Vergilio gaudet, Verona Catullo:

Pelignæ dicar gloria gentis ego,

Quam sua libertas ad honesta coëgerat arma, Quum timuit socias anxia Roma manus: Atque aliquis spectans hospes Sulmonis aquosi Monia, quæ campi jugera pauca tenent; "Quæ tantum," dicet, "potuistis ferre poëtam, "Quantulacunque estis, vos ego magna voco.” 15 Culte puer puerique parens Amathusia culti, Aurea de campo vellite signa meo.

20

[ocr errors]

Corniger increpuit thyrso graviore Lyæus ;
Pulsanda est magnis area major equis.
Imbelles elegi, genialis Musa, valete,

Post mea mansurum fata superstes opus.

« ForrigeFortsæt »